Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Book I/D2/Q6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
[QUAESTIO VI UTRUM UNIVERSALE SIT REALITER EXTRA ANIMAM, NON DISTINCTUM REALITER AB INDIVIDUO] [QUESTION 6: WHETHER THE UNIVERSAL IS REALLY OUTSIDE THE SOUL, NOT DISTINCT FROM IN REALITY THE INDIVIDUAL?]
1 Tertio quaero utrum aliquid quod est universale et univocum sit realiter extra animam ex natura rei distinctum ab individuo quamvis non realiter[1]. Third I ask whether something that is universal and univocal is really outside the soul, distinct from the individual from the nature of reality, but not really distinct?
2 Videtur quod sic: It seems that there is:
3 Quia natura hominis est haec et tamen non est de se haec, quia tunc non posset esse in alio[2]; igitur per aliquid sibi additum. Et non per distinctum realiter, quia eadem ratione natura albedinis esset haec per aliquid additum distinctum realiter, et tunc haec albedo esset realiter composita, quod videtur falsum. Igitur natura est haec per aliquid distinctum formaliter additum. For the nature of a man is this, and yet is not this of itself, because then it could not be in another; therefore through something added to it. And not through something distinct in reality, because by the same reasoning the nature of whiteness would be this through something added which is distinct in reality, and then this whiteness would be really composite, which seems false. Therefore a nature is this through something which is formally added.
4 Ad oppositum: On the opposite side:
5 Nulla natura quae est realiter individuum est realiter universale; igitur si ista natura sit realiter istud individuum, non erit realiter universale. No nature that is individual in reality is universal in reality; therefore if that nature is that individual in reality, it will not be universal in reality.
6 ƿ [OPINIO SCOTI] [THE OPINION OF SCOTUS]
7 Ad istam quaestionem dicitur[3] quod in re extra animam est natura eadem realiter cum differentia contrahente ad determinatum individuum, distincta tamen formaliter, quae de se nec est universalis nec particularis, sed incomplete est universalis in re et complete secundum esse in intellectu. Et quia ista opinio est, ut credo, opinio Subtilis Doctoris, qui alios in subtilitate iudicii excellebat, ideo volo totam istam opinionem, quam sparsim ipse ponit in diversis locis, hic recitare distincte, verba sua quae ponit in diversis locis non mutando. To this question it is said that in the thing outside the soul the nature is the same in reality as the differentia contracting it to the determinate individual, although distinct formally. This [nature] is of itself neither universal nor particular; rather, it is incompletely universal in the thing and completely [universal] according to being in the understanding. And because that opinion is, as I believe, the opinion of the Subtle Doctor, who excelled others in subtlety of judgment, I therefore wish here to recite distinctly the whole of that opinion which he scattered about in various places, without changing the words he used in various places.
8 Et est de intentione istius Doctoris[4] quod praeter unitatem numeralem est unitas realis minor unitate numerali, quae convenit ipsi naturae quae est aliquo modo universalis. Et ideo potest natura contrahibilis Primo comparari ad ipsum singulare; secundo potest comparari ad unitatem numeralem; Tertio potest comparari ad esse universale; Quarto potest comparari ad unitatem minorem unitate numerali.
9 Si comparetur ad ipsum singulare, sic ponit ista opinio quod natura non est de se haec sed per aliquid additum[5]. Et secundo ponit quod illud additum non est negatio, quaestione 2[6]; nec aliquod accidens, quaestione 3[7]; nec actualis exsistentia, quaeƿ stione 4[8]; nec materia, quaestione 5[9]. Tertio, quod illud additum est in genere substantiae et intrinsecum individuo[10]. Quarto, quod natura est prior naturaliter illo contrahente. Unde dicit[11]: “Omnis entitas sive totalis sive partialis alicuius generis est de se indifferens ad hanc entitatem vel illam, ita quod ut est entitas quidditativa est prior naturaliter ista entitate ut haec est. Et ut prior est naturaliter, sicut non convenit sibi ex se quod sit haec, ita non repugnat sibi ex ratione sua suum oppositum. Et sicut compositum non includit illam entitatem qua est hoc compositum, ita materia in quantum materia non includit illam entitatem qua est haec materia; eodem modo de forma. Non est igitur ista entitas materia vel forma vel compositum, in quantum quodlibet istorum est natura, sed est ultima realitas entis quod est materia, et entis quod est forma, et entis quod est compositum; ita quod quodcumque commune, et tamen determinabile, adhuc potest distingui, quantumcumque sit una res, in plures realitates formaliter distinctas, quarum haec formaliter non est illa, et haec formaliter est entitas singularis, et illa formaliter est entitas naturae communis. Nec possunt istae entitates esse res et res sicut possunt esse realitates: realitas unde accipitur genus et realitas unde accipitur differentia, ex quibus realitas specifica accipitur quandoque; sed semƿ per in eodem - sive parte sive toto - sunt realitates eiusdem rei formaliter distinctae”.
10 Ex isto patet quod circa istam differentiam contrahentem ponit ista positio: quod differentia individualis non est quidditativa. Secundo, quod natura est prior naturaliter ista differentia contrahente. Tertio, quod naturae de se non repugnat oppositum istius differentiae individualis, scilicet alia differentia individualis, sicut nec sibi convenit ex se ista differentia individualis. Quarto, quod hoc est verum universaliter tam in toto quam in partibus suis, et similiter quod differentia individualis et natura non distinguuntur sicut res et res. Quinto, quod tantum distinguuntur formaliter. Sexto, ponit alibi[12] quod natura est realiter alia et alia cum alio et alio contrahente. Unde dicit sic: “Omnis substantia per se exsistens est propria illi cuius est, hoc est, vel est ex se ipsa propria vel per aliquid contrahens facta propria; quo contrahente posito, non potest inesse alteri, licet non repugnet sibi ex se inesse alteri”. Unde propter hoc dicit ipse quod idea quae imponitur Platoni non est substantia Sortis. Unde sequitur ibidem[13]: “Idea non erit substantia Sortis, quia nec natura Sortis, quia nec ex se propria nec appropriata Sorti ut tantum sit in eo, sed est etiam in alio secundum ipsum”[14], scilicet in Platone. Consimiles sententias ponit alibi in diversis locis[15].
11 ƿ Si autem ista natura comparetur ad unitatem numeralem, similiter ponit quod natura non habet ex se unitatem numeralem, nec est illud quod immediate denominatur quaeumque unitate reali. Est tamen realiter una numero. Nec est realiter aliquid unum quaeumque unitate reali in duobus individuis sed in uno tantum. Unde dicit sic[16]: “Concedo quod unitas realis non est alicuius exsistentis in duobus individuis sed in uno. Et cum obicis, ‘quidquid est in eodem numero est idem numero’, respondeo primo in alio simili manifestiori, ‘quidquid est in una specie est unum specie, color igitur in albedine est unum specie, igitur non habet unitatem minorem unitate speciei’, non sequitur; nam, sicut alias dictum est[17], aliquid potest dici animatum denominative, sicut corpus, vel per se primo modo, ut homo, et ita superficies dicitur alba denominative, et superficies alba dicitur alba per se primo modo quia subiectum includit praedicatum. Ita dico quod potentiale quod contrahitur per actuale, informatur ab illo actuali, et per hoc informatur ab illa unitate consequente illam actualitatem sive illum actum. Et ita est unum unitate propria illius actualis; sed denominative est sic unum, non autem est de se sic unum neque primo neque per partem essentialem. Color igitur in albedine est unus specie, sed non de se, nec per se, nec primo, sed denominative tantum. Differentia autem specifica est una primo, quia sibi primo ƿ repugnat dividi in plura specie. Albedo autem est una specie per se sed non primo, quia per aliquid intrinsecum sibi, ut per illam differentiam. Ita concedo quod quidquid est in hoc lapide est unum numero, vel primo, vel per se, vel denominative. Primo forte, ut illud per quod unitas talis convenit huic composito. Per se, ut hic lapis, cuius illud quod est primo unum hac unitatc est pars. Denominative tantum, [ut] illud potentiale quod perficitur isto actuali quod quasi denominative respicit actualitatem eius et unitatem”.
12 Si autem, tertio modo, natura comparetur ad esse universale, sic ponit quod de se non est complete universalis sed secundum quod habet esse in intellectu. Secundo, quod de se convenit sibi communitas, non singularitas. Unde dicit sic[18]: “Universale in actu est illud quod habet aliquam unitatem indifferentem secundum quam ipsum est in potentia proxima ut dicatur de quolibet supposito, quia, secundum Philosophum, I Posteriorum[19], ‘universale est quod est unum in multis et de multis’. Nihil autem secundum quamcumque unitatem in re est tale quod secundum illam unitatem praecise sit in potentia proxima ad quodlibet suppositum praedicatione dicente ‘hoc est hoc’, quia hcet alicui exsistenti in re non repugnet ex se esse in alia singularitate ab illa in qua est, non tamen illud vere potest dici de quolibet inferiori, videlicet quod quodlibet est ipsum. Hoc enim solum est possibile de eodem obiecto numero considerato actu ab intellectu; quod quidem, ut intellectum, habet unitatem etiam numeralem obiecti secundum ƿ quam ipsum idem est praedicabile de omni singulari dicendo ‘hoc est hoc’”. Et subdit[20] quod “Est in re commune quod non est de se hoc, et per consequens de se ei non repugnat non-hoc. Sed tale commune non est universale in actu, quia deficit illa indifferentia secundum quam universale completive est universale, secundum quam scilicet ipsum idem aliqua identitate est praedicabile de quolibet individuo ita quod quodlibet sit ipsum”.
13 Item, ibidem subdit[21] quod “non ita se habent communitas et singularitas ad naturam sicut esse in intellectu et esse verum extra animam, quia communitas convenit naturae extra intellectum, et similiter singularitas. Et communitas convenit ex se naturac; singularitas autem convenit naturae per aliquid in re contrahens ipsam. Sed universalitas non convenit rei ex se, et ideo concedo quod quaerenda est causa universalitatis; non tamen quaerenda est causa communitatis alia ab ipsa natura. Et posita communitate in ipsa natura secundum propriam entitatem et unitatem, necessario oportet quaerere causam singularitatis quae superaddit aliquid ipsi naturae cuius est”.
14 Si, quarto, comparetur natura ad unitatem minorem unitate numerali, sic ponit quod ista unitas non est infra rationem quidditativam naturae, sed praedicatur de ea secundo modo dicendi per se. Unde dicit sic[22]: “Hoc modo intelligo naturam habere unitatem realem rninorem unitate numerali, licet non habeat eam de se, ita quod sit intra rationem naturae, quia equinitas est tantum ƿ equinitas, secundum Avicennam, V Metaphysicae[23]; tamen illa unitas est propria passio naturae secundum entitatem suam primam”.
15 [ARGUMENTA PRO CONCLUSIONE PRINCIPALI SCOTI]
16 Pro conclusione principali istius opinionis arguitur multipliciter. Primo sic[24]: “Quidquid inest alicui ex sua ratione per se inest ei in quocumque; igitur si natura hominis de se esset haec, in quocumque esset natura hominis illud esset hic homo”. Secundo[25], quia “cui de se convenit unum oppositum, eidem de se repugnat aliud oppositum; igitur si natura de se est una numero, ex se sibi repugnat multitudo numeralis”.
17 Tertio sic[26]: “Obiectum in quantum obiectum est prius naturaliter actu, et in illo priori est de se singulare, quia hoc semper convenit naturae non acceptae secundum quid sive secundum esse quod habet in anima; igitur intelligens illud obiectum sub ratione universalis intelligit ipsum sub ratione opposita suae rationi”, in quantum scilicet universale, “quia ut praecedit actum determinatur ad oppositum illius rationis”, scilicet universalis.
18 Quarto sic[27]: “Cuiuscumque unitas realis propria et sufficiens est minor unitate numerali, illud non est de se unum unitate ƿ numerali, sive non est de se hoc; sed naturae exsistentis in isto lapide est unitas propria realis sive sufficiens unitas minor unitate numerali; igitur etc. Maior de se patet, quia nihil est de se unum unitate maiori unitate sibi sufficiente. Nam si propria unitas, quae debetur alicui de se, sit rninor unitate numerali, unitas numeralis non convenit sibi ex natura sua et secundum se; aliter praecise ex natura sua haberet maiorem et minorem unitatem, quae circa idem et secundum idem sunt opposita, quia cum unitate minori potest stare multitudo opposita sine contradictione maiori unitati, quae multitudo non potest stare cum maiori unitate, quia sibi repugnat, igitur etc. Probatio minoris, quia si nulla est unitas naturae realis minor singularitate, et omnis unitas alia ab unitate singularitatis et naturae specificae est minor unitate reali, igitur nulla erit unitas realis minor unitate numerali. Consequens falsum, sicut probabo quinque vel sex viis; igitur etc”.
19 “Prima[28] via est talis: secundum Philosophum, X Metaphysicae[29], ‘In omni genere est unum primum quod est metrum et mensura omnium quae sunt illius generis’. Ista unitas primi mensurantis est realis, quia Philosophus probat quod uni convenit prima ratio mensurandi. Et declarat per ordinem quomodo illud est unum cui convenit ratio mensurandi in omni genere. Ista etiam unitas est alicuius in quantum est primum in genere, quia mensurata sunt realia et realiter mensurata; ens autem reale ƿ non potest realiter mensurari ab ente rationis; igitur. Ista realis unitas non est singularitatis, quia nullum est singulare in genere quod sit mensura omnium illorum quae sunt in genere. (§ Nam, secundum Philosophum, III Metaphysicae[30], in individuis eiusdem speciei non est hoc prius et illud posterius; quod ‘prius’ licet Commentator aliter exponat de priori constituente posterius[31], tamen nihil ad b, quia intentio Philosophi est ibi concordare cum Platone, quod in individuis eiusdem speciei non est ordo essentialis etc. Nullum igitur individuum est per se mensura eorum quae sunt in specie sua; igitur nec unitas numeralis sive individualis”.
20 “Praeterea[32], secundo probo quod idem consequens sit falsum, quia secundum Philosophum VII Physicorum[33], in specie atoma fit comparatio, quia est una natura; non autem in genere, quia genus non habet talem unitatem. Ista differentia non est unitatis secundum rationem, quia conceptus generis est [ita] numero unus apud intellectum sicut conceptus speciei, alioquin nullus conceptus diceretur in quid de multis speciebus, et ita nullus conƿ ceptus esset genus, sed tot essent conceptus dicti de speciebus quot sunt conceptus specierum, et tunc in singulis praedicationibus idem praedicaretur de se. Similiter unitas conceptus vel non-conceptus nihil ad intentionem Philosophi ibi, scilicet ad comparationem vel non. Igitur intendit ibi naturam specificam esse unam unitate naturae specificae; non autem intendit ipsam esse sic unam unitate numerali, quia in illa non fit comparatio; igitur etc” “Praeterea[34], tertio : secundum Philosophum V Metaphysicae, cap. de ‘Ad aliquid’[35], idem, simile et aequale fundantur super unum. Sed relatio non est realis nisi habeat fundamentum reale et rationem fundandi realem; igitur unitas quae requiritur in fundamento relationis similitudinis est realis et non numeralis, quia nihil unum et idem est simile vel aequale sibi ipsi”.
21 “Praeterea[36], quarto: unius oppositionis realis sunt duo prima extrema realia; sed contrarietas est oppositio realis. Quod patet, quia unum realiter corrumpit alterum, circumscripto omni opere intellectus, et nonnisi quia sunt contraria; igitur utrumque primum extremum huius oppositionis est reale. Ut autem est extremum, est unum aliqua unitate reali et non numerali, quia tunc praecise hoc album vel praecise illud album esset primum contrarium nigro, quod est inconveniens; tunc enim essent tot contrarietates primae quot individua”.
22 ƿ “Praeterea[37], quinto: unius actionis sensus est obiectum unum secundum aliquam unitatem realem sed non numeralem; igitur est aliqua alia unitas realis. Probatio maioris, quia potentia cognoscens obiectum sic, in quantum videlicet hac unitatc unum, cognoscit ipsum in quantum distinctum a quolibet quod non est unum illa unitate. Sed sensus non cognoscit obiectum in quantum est distinctum a quolibet quod non est unum illa unitate numerali, quia nullus sensus distinguit hunc radium solis differre numeraliter ab alio radio, cum tamen sint diversi propter motum solis. Sed circumscribantur omnia sensibilia communia, puta diversitas loci vel situs, etsi ponerentur duo quanta simul esse per potentiam divinam quae etiam essent omnino similia et aequalia in albedine, visus non distingueret ibi esse duo alba. Si tamen cognosceret alterum illorum in quantum est unum unitate numerali, cognosceret ipsum in quantum est unum distinctum unitate numerali”. “Posset igitur iuxta hoc argui de primo obiecto sensus quod est unum in se aliqua unitate reali, saltem de obiecto unius actus sentiendi, quia sicut obiectum huius potentiae in quantum obiectum praecedit intellectum, ita etiam secundum unitatem suam realem praecedit omnem actum intellectus”.
23 “Praeterea[38], sexto, quia si omnis unitas realis est numeralis, igitur omnis diversitas realis est numeralis. Consequens est falsum, ƿ quia omnis diversitas numeralis in quantum numeralis est aequalis, et ita omnia essent aeque distincta, et tunc non plus posset intellectus abstrahere a Sorte et Platone aliquid commune quam a Sorte et linea, et esset quodlibet universale purum figmentum intellectus. Prima consequentia probatur dupliciter : primo, quia unum et multa, idem et diversum, sunt opposita, ex X Metaphysicae, cap. 5[39]; quotiens autem dicitur unum oppositorum totiens dicitur et reliquum, ex I Topicorum[40]; igitur cuilibet unitati correspondebit sua propria diversitas. Probatur secundo, quia cuiuslibet diversitatis utrumque extremum est in se unum et eo modo quo est unum in se videtur esse diversum a reliquo extremo, ita quod unitas extremi unius videtur esse per se ratio diversitatis alterius extremi”.
24 “Confirmatur etiam aliter, quia si tantum est in hac re unitas realis numeralis, quaecumque unitas est in re illa est ex se una numero; igitur istud et illud secundum omnem entitatem in eis sunt primo diversa, quia in nullo uno aliquo modo convenientia”.
25 “Confirmatur etiam per hoc, quod diversitas numeralis est ‘hoc singulare non esse illud singulare’, supposita tamen entitate utriusque extremi. Sed talis unitas est necessario alterius extremi”,
26 “Praeterea[41], nullo exsistente intellectu, ignis generaret ignem et corrumperet aquam; et aliqua unitas esset realis generantis ad generatum secundum formam propter quam esset generatio ƿ univoca; intellectus vero considerans non facit generationem esse univocam”.
27 Praeterea[42], Avicenna, V Metaphysicae, dicit quod equinitas est tantum equinitas, et quod nec est de se una nec plures, nec universalis nec particularis, igitur etc.
28 Praeterea[43], impossibile est idem eodem omnino a parte rei realiter differre ab aliquo et realiter convenire cum eodem; sed Sortes realiter differt a Platone et realiter convenit cum eodem; igitur etc. §)
29 [CONTRA OPINIONEM SCOTI]
30 Contra istam opinionem potest argui duplici via: primo, quia impossibile est in creaturis aliqua differre formaliter nisi distinguantur realiter; igitur si natura aliquo modo distinguitur ab illa differentia contrahente, oportet quod distinguantur sicut res et res, vel sicut ens rationis et ens rationis, vel sicut ens reale et ens rationis. Sed primum negatur ab isto[44], et Similiter secundum, igitur oportet dari tertium; igitur natura quae quocumque modo distinguitur ab individuo non est nisi ens rationis. Antecedens patet, quia si natura et illa differentia contrahens non sint ƿ idem omnibus modis, igitur aliquid potest vere affurmari de uno et negari a reliquo; sed de eadem re in creaturis non potest idem vere affirmari et vere negari; igitur non sunt una res. Minor patet, quia si sic, perit omnis via probandi distinctionem rerum in creaturis, quia contradictio est via potissima ad probandum distinctionem rerum. Igitur si in creaturis ab eadem re, (§ vel ab eodem pro eadem re, §) potest omnino idem vere negari et vere affirmari, nulla distinctio realis potest probari in eis. Confirmatur, quia omnia contradictoria habent aequalem repugnantiam; sed tanta est repugnantia inter esse et non-esse quod si a est et b non est, sequitur quod b non est a; igitur sic de quibuscumque contradictoriis.
31 Si dicatur: de primis contradictoriis est hoc verum quod per illa contingit probare non-identitatem realem, non autem contingit hoc per alia contradictoria:
32 Contra: forma syllogistica aequaliter tenet in omni materia, igitur hic est bonus syllogismus: omne a est b, c non est b, igitur c non est a; et per consequens ita de a et non-a est verum quod si hoc est a et hoc non est a quod hoc non est hoc, sicut si hoc est et hoc non est, hoc non est hoc. Igitur consimiliter in proposito, si omnis differentia individualis est de se propria individuo alicui et natura non est de se propria alicui individuo, sequitur quod natura non est differentia individualis, et hoc realiter.
33 Si dicatur quod hoc argumentum non valet, quia essentia divina est Filius, et Pater non est Filius, et tamen Pater est essentia:
34 ƿ Haec responsio non sufficit, quia sicut est singulare in Deo quod tres res sunt una res numero, et ideo illa res una numero est quaelibet illarum trium rerum, et tamen una illarum trium rerum non est reliqua, ita est singulare et excedens omnem intellectum quod non sequitur: essentia una numero est Filius, Pater non est Filius, igitur Pater non est essentia. Et ideo illud singulare non debet poni nisi ubi auctoritas Sacrae Scripturae compellit. Et ideo talis consequentia nunquam debet negari in creaturis, quia ibi nulla auctoritas Sacrae Scripturae compellit, (§ cum in creaturis nulla una res sunt plures res et quaelibet earum.§) Si dicatur quod talis consequentia est bona si ambae praemissae sumantur sine omni determinatione, et ideo bene sequitur: omnis differentia individualis est propria alicui individuo, natura non est propria, igitur natura non est differentia individualis realiter. Sed tunc est minor falsa. Non autem tenet universaliter si praecise accipiantur sub aliqua certa determinatione syncategorematica, cuiusmodi est ‘de se’ et ‘per se’:
35 Hoc non valet, quia sicut est forma syllogistica uniformis tam in illis de inesse quam in illis de modo, - et similiter est forma syllogistica mixta ex illis ita est forma syllogistica tam uniformis quam mixta in aliis propositionibus sumptis cum aliis determinationibus syncategorematicis, sicut sunt ‘per se’ ‘in quantum’ et huiusmodi. Et per consequens ita est forma syllogistica hic ‘omnis homo per se est animal, nullus lapis per se est animal, igitur nullus lapis per se est homo, et per consequens universaliter nullus lapis est homo’, sicut est hic ‘omne animal de necessitate ƿ est substantia, nullum accidens de necessitate est substantia, igitur nullum accidens de necessitate est animai’. Similiter hic est bonus syllogismus mixtus ‘omnis homo per se est animal, nullum album est animal, igitur nullum album est homo’, igitur eodem modo hic erit bonus syllogismus ‘omnis differentia individualis est de se propria alicui individuo, natura non est de se propria, igitur natura non est differentia individualis’. Et similiter hic erit bonus syllogismus ‘nulla differentia individualis est realiter communis, natura est realiter communis, igitur natura non est differentia individualis realiter’. Et praemissae sunt verae, igitur et conclusio.
36 Confirmatur, quia sicut semper ex propositionibus de necessario sequitur conclusio de inesse, ita ex propositionibus cum nota perseitatis sequitur conclusio de inesse, et hoc quia ‘per se’ est ‘necessarium’. Igitur sicut sequitur formaliter et syllogistice ‘natura necessario est communicabilis, differentia contrahens necessario non est communicabilis, igitur differentia contrahens non est natura’, ita sequitur ‘natura per se est communicabilis multis, differentia contrahens de se non est communicabilis multis, igitur differentia contrahens non est natura’. — Nec valet dicere quod conclusio est vera, puta quod differentia contrahens non est natura quamvis non distinguatur realiter ab eadem, quia sequitur non distinguuntur realiter et utrumque est res, igitur sunt idem realiter, igitur unum realiter est aliud’; et ultra ‘igitur unum est aliud’; et per consequens praedicatio unius de alio est vera. — Paenultima consequentia patet, quia ‘realiter’ non est determinatio distrahens nec diminuens sicut nec ‘formaliter’, et per consequens ƿ ab aliquo sumpto cum tali determinatione ad ipsum per se sumptum est formalis consequentia, secundum regulam Philosophi, II Perihermeneias[45].
37 (§ Tota ratio praecedens confirmatur. Nam sicut iste syllogismus regulatur per ‘dici de nullo’: nulla differentia est communis, natura est communis, igitur natura non est differentia; ita iste regulatur per ‘dici de nullo’: nulla differentia est de se communis, natura est de se communis, ergo natura non est differentia.§) Secunda via potest argui contra praedictam opinionem quod non est vera, etiam posito quod esset talis distinctio. Primo sic: quandocumque convenit alicui realiter unum oppositorum, ita quod vere et realiter denominatur ab illo, sive conveniant sibi ex se sive per aliud, - hoc stante et non mutato reliquum oppositorum sibi non conveniet realiter, immo simpliciter ab eo negabitur. Sed per te[46] omnis res extra animam est realiter singularis et una numero, quamvis aliqua de se sit singularis et aliqua tantum per aliquid additum; igitur nulla res extra animam est realiter communis nec una unitate opposita unitati singularitatis, igitur realiter non est aliqua unitas nisi unitas singularitatis. Si dicatur quod istae duae unitates non sunt oppositae realiter, et eodem modo singularitas et communitas non opponuntur realiter:
38 Contra: si non opponuntur realiter, igitur ex nulla oppositione potest concludi quin a parte rei possint eidem primo ƿ convenire, igitur non potest sufficienter concludi quin idem et per idem onmibus modis sit unum ista unitate et illa, et quin idem et per idem omnibus modis sit singulare et commune.
39 Praeterea, quandocumque consequentia repugnant etiam antecedentia repugnabunt, sed sequitur: a est commune vel unum unitate minori, igitur cum a stat multitudo opposita unitati maiori, scilicet multitudo numeralis; et sequitur: a est unum unitate maiori, igitur cum a non stat multitudo opposita, scilicet multitudo numeralis. Sed ista repugnant: cum a stat multitudo numeralis, cum a non stat multitudo numeralis; igitur ista repugnant: a est unum unitate minori, a est unum unitate maiori. Sed ista est vera per te ‘a est unum unitate maiori’, quia tu dicis[47] quod natura est una numero; igitur ista est falsa ‘a est unum unitate minori’, accipiendo semper a pro ipsa natura quam dicis semper unam unitate minori; et si natura non sit una unitate minori, multo fortius nec aliquid aliud. Assumptum patet per istum qui dicit sic[48]: “Cum unitate minori potest stare multitudo sine contradictione opposita maiori unitati, quae multitudo non potest stare cum maiori unitate, quia sibi repugnat”.
40 Si dicatur quod ista forma arguendi non valet, quia cum homine stat nigredo et cum albo non stat nigredo, et tamen homo est albus, et a est homo, et est album:
41 ƿ Hoc non valet, quia accipiendo uniformiter ‘stare’, altera illarum est falsa, quia accipiendo ‘stare’ actualiter, tunc haec est falsa, quod cum Sorte stat nigredo, si Sortes sit albus. Accipiendo autem potentialiter, tunc haec est falsa ‘cum albo non stat nigredo’, quia cum albo potest stare nigredo, quia cum albo potest stare nigredo sicut album potest esse nigrum vel habere nigredinem. Unde quamvis nigredo repugnet albedini, non tamen repugnat illi quod est album, et per consequens non repugnat albo, quia isti duo termini ‘album’ et ‘illud quod est album’ convertuntur.
42 Praeterea, quod dicit quod ‘cum unitate minori potest stare sine contradictione multitudo opposita unitati maiori’, videtur repugnare alteri dicto quo dicit[49] quod natura et differentia individualis non differunt realiter, quia quando aliqua duo sunt idem realiter quidquid potest per potentiam divinam esse unum illorum realiter, potest esse reliquum. Sed ista differentia individualis non potest esse plura numero realiter distincta, igitur nec natura quae est eadem realiter cum ista differentia contrahente potest esse plura realiter; nec per consequens potest esse aliqua alia res ab ista differentia contrahente; et ita natura sine contradictione non compatitur secum multitudinem numeralem.
43 Confirmatur ista ratio, quia omne universale realiter, sive sit complete universale sive non, est realiter commune pluribus, (§ vel saltem potest esse realiter commune pluribus;§) sed nulla res est realiter communis pluribus; igitur nulla res est universalis quocumque modo. Maior est manifesta, quia per hoc ƿ distinguitur universale a singulari quod singulare est determinatum ad unum, universale autem est indifferens ad multa, illo modo quo est universale. Minor est manifesta, quia nulla res realiter singularis est communis pluribus; sed omnis res, secundum istos[50], est realiter singularis; igitur etc. Similiter si aliqua res importata per hominem est communis pluribus, aut natura quae est in Sorte, aut natura quae est in Platone, aut aliqua tertia ab istis. Non natura Sortis, quia illa ex quo est realiter singularis non potest esse in Platone; nec natura Platonis, propter idem; nec natura tertia, quia nulla talis est extra animam, quia secundum eos[51], omnis res extra animam est realiter singularis.
44 Confirmatur secundo, quia illud quod nec etiam per potentiam divinam potest communicari pluribus, non est realiter commune; sed quaeumque re demonstrata, illa per potentiam divinam non potest communicari pluribus, quia est realiter singularis; igitur nulla res est realiter et positive communis.
45 Si dicatur quod quamvis repugnet isti naturae esse in pluribus, non tamen repugnat sibi de se sed propter additum cum quo est unum per realem identitatem[52]:
46 Contra: ista non-repugnantia de se non est positiva, et per consequens ista communitas non est positiva, ita quod sit aliquid commune, sed tantum negativa, et per consequens non est aliqua unitas positiva nisi tantum numeralis unitas.
47 Praeterea, talem unitatem minorem negativam possum attribuere illi gradui individuali, quia certe non est ex se et per se, ƿ primo modo dicendi per se, unus numero. Et ita accipiendo non-repugnare ex se vel per se, secundum quod opponitur huic quod est convenire alicui per se primo modo dicendi per se, haec erit vera ‘isti differentiae individuali non repugnat ex se esse in pluribus’ vel ‘non repugnat sibi ex se esse unum unitate minori unitate numerali’, quia sua opposita est falsa, scilicet quod differentia ista individualis per se primo modo est una numero secundum istos[53].
48 Secundo principaliter iuxta istam viam arguo sic: quia si natura esset isto modo communis, sequeretur quod tot essent species et genera quot sunt individua, quia natura Sortis est species, et eadem ratione natura Platonis. Tunc arguo: quandocumque aliqua sunt realiter plura quorum utrumque potest dici species, tunc sunt plures species; sed sic est in proposito; igitur etc. Confirmatur, quia ad multiplicationem subiecti proximi sequitur multiplicatio passionis; sed secundum istum[54] ista unitas minor est passio naturae; igitur sicut natura realiter multiplicatur, ita passio - cum sit realis - realiter multiplicabitur. Et per consequens sicut realiter sunt duae naturae in Sorte et Platone, ita erunt realiter duae unitates minores; sed ista unitas minor vel est communitas vel inseparabilis a communitate, et per consequens inseparabilis a communi; igitur sunt duo communia in Sorte et Platone, et per consequens duae species. Et per consequens Sortes esset sub uno communi et Plato sub alio, et ita tot essent communia - etiam generalissima - quot sunt individua, quae videntur absurda.
49 ƿ Si dicatur quod res non est complete universalis sed solum secundum quod est considerata ab intellectu:
50 Contra: quaero de illo quod immediate denominatur universale: aut est praecise vera res extra animam, aut est praecise ens rationis, aut est aggregatum ex ente reali et ente rationis. Si detur primum, habetur propositum, quod res singularis est simpliciter completive universale, - contra dictum proprium, quia extra animam, secundum eos[55], nulla est res quin sit realiter singularis et per consequens eadem res quae est realiter singularis est communis et non plus una quam alia; igitur quot sunt singularia tot sunt completive universalia. Si detur secundum, sequitur quod nulla res est universalis, nec completive nec inchoative, nec in actu nec in potentia, quia illud quod per potentiam divinam non potest reduci ad complementum et actum ut sit aliquale non est tale nec in potentia nec inchoative. Et hoc est verum ubi non ex hoc ipso quod reducitur ad unum actum remanet potentia ad alium actum, sicut est in divisione continui in infinitum, et quando aliquid est in potentia ad contradictoria; qualiter non est in proposito. Igitur si praecise ens rationis est completive universale, et in actu, et nullo modo res extra animam, sequitur quod res extra animam nullo modo est universalis, non plus una quam alia. Si detur tertium, habetur propositum, quia semper ad multiplicationem cuiuscumque partis sequitur multiplicatio totius vel aggregati; igitur si completive universale est aggregatum ex re et ente ratioƿ nis, quot sunt res extra animam quarum quaelibet est pars totius aggregati tot erunt talia aggregata; et ita stabit quod quot sunt individua tot erunt genera generalissima.
51 Praeterea, sicut universale est unum in multis et de multis et praedicabile de eis, ita commune est unum in multis et de multis et praedicabile de eis; sed hoc sufficit ad hoc quod aliquid sit completive universale, secundum eos[56]; igitur omne commune habet quidquid requiritur ad hoc quod aliquid sit completive universale, et per consequens ad hoc quod aliquid sit completive species vel genus. Sed secundum eos, sicut recitatum est[57], communitas convenit naturae ex se extra intellectum, igitur et esse completive universale. Et per consequens ex quo, sicut probatum est[58], quot sunt individua tot sunt communia, sequitur quod quot sunt individua tot sunt genera generalissima ex natura rei.
52 Confirmatur, quia si illa natura quae est in Sorte vere est communis, igitur cum destructo Sorte destruatur quodlibet essentiale sibi, sequitur quod aliquod commune vere destruatur et adnihiletur; sed certum est quod remanet aliquod commune ex quo remanet individuum. Et ex tali contradictione contingit inferre distinctionem realem, secundum eos[59]; igitur unum illorum communium non est realiter aliud, et per consequens quando sunt, sunt plura.
53 Si dicatur quod illa natura non est communis, ex hoc ipso quod est appropriata Sorti per differentiam contrahentem:
54 ƿ Contra: per te[60] naturae extra intellectum convenit ista communitas; quaero igitur pro quo supponit ibi natura: aut pro ente reali aut pro ente rationis. Sccundum non potest dari, quia hoc includeret contradictionem. Si supponit pro ente reali, aut igitur pro ente reali quod est singulare, aut pro aliquo ente reali quod non est singulare realiter. Si primum, igitur non est commune, et per consequens non est ex se commune. Si detur secundum, igitur est aliqua res extra animam quae non est realiter singularis, quod tamen n e g a n t, quia dicunt[61] quod natura est realiter una numero et singularis.
55 Tertio arguo sic: humanitas in Sorte et humanitas in Platone realiter distinguuntur; igitur utraque illarum est realiter una numero, et per consequens neutra est communis.
56 Si dicatur quod istae naturae non sunt distinctae nisi per illas differentias additas, sicut nec aliqua earum est una numero nisi per differentiam additam, et ideo neutra est de se singularis sed est de se communis:
57 Contra: omnis res se ipsa vel per aliquid sibi intrinsecum distinguitur essentialiter ab omni alia re a qua essentialiter distinguitur; sed humanitas quae est in Sorte essentialiter distinguitur ab humanitate quae est in Platone; igitur se ipsa vel per aliquid sibi intrinsecum ab ea distinguitur, non igitur per aliquid extrinsecum additum illi. Maior patet, quia nihil est dictu quod Sortes distinguitur ab isto asino per Platonem essentialiter. Similiter, esse idem et diversum consequuntur ens immediate, igitur nihil est ƿ idem vel diversum ab aliquo per aliquid extrinsecum. Similiter, secundum Philosophum et Commentatorem, IV Metaphysicae[62], omne ens est unum per essentiam et non per additum, igitur nihil est unum numero per aliquid additum; igitur natura quae est in Sorte, si sit una numero, se ipsa vel aliqua sibi essentiali erit una numero. Similiter, si natura sit una numero, igitur non est communis, et per consequens non est de se communis, quia ista determinatio ‘de se’ non est determinatio distrahens nec diminuens; igitur a negatione deterrminabilis absolute ad negationem determinabilis cum ista determinatione est bona consequentia. Igitur, sicut sequitur ‘Sortes non est homo, igitur non est necessario homo’, ita sequitur ‘humanitas quae est in Sorte non est communis, igitur non est de se communis’.
58 Confirmatur, quia quandocumque aliquid dicitur convenire alicui de se non positive sed negative, sicut dicitur quod creatura est de se non ens et quod materia de se est privata, - quae, et consimilia, falsa sunt de virtute sermonis, sed vera sunt secundum quod aequipollent quibusdam negativis, puta talibus ‘materia non est de se formata’, ‘creatura non est de se ens tale’ -, quamvis non oporteat quod actualiter insit illi cui dicitur ex se convenire, tamen illud simpliciter, saltem per potentiam divinam, potest sibi inesse, sicut creatura potest esse non ens et materia potest privari vel esse privata; igitur similiter humanitas quae est in Sorte potest esse communis pluribus hominibus. Consequens est impossibile, igitur et antecedens. Probatio falsitatis consequentis, ƿ quia quando aliqua sunt idem realiter impossibile est quod unum sit idem realiter cum aliquo quin aliud sit idem realiter cum eodem. Et hoc verum est in creaturis; et etiam aliquo modo est verum in Deo, quia quamvis non sit verum dicere quod Pater est Filius, non obstante identitate tam Patris quam Filii cum essentia divina, tamen verum est dicere quod Pater est illa res quae est Filius. Igitur cum humanitas quae est in Sorte sit eadem realiter cum differentia contrahente, si humanitas quae est in Sorte potest esse eadem realiter cum differentia contrahente in Platone, sequitur quod differentia ista contrahens et illa contrahens possent esse una res, et per consequens aliqua una res posset esse Sortes et Plato, quod includit contradictionem.
59 Praeterea, quidquid a parte rei distinguitur ab alio quod non est de intellectu suo formali potest intuitive videri sine illo, secundum istum Doctorem[63], qui etiam ponit quod essentia divina potest intuitive videri sine persona. Igitur humanitas quae est in Sorte potest intuitive videri sine differentia contrahente et eodem modo humanitas quae est in Platone potest intuitive videri sine aliqua differentia contrahente, et per consequens cum istae humanitates distinguantur loco et subiecto, potest talis intellectus distinguere unam ab alia sine omni differentia contrahente; quod non esset possibile si praecise distinguerentur per suas differentias contrahentes; igitur se ipsis distinguuntur numeraliter.
60 ƿ Confirmatur, quia talis intellectus potest formare talem propositionem negativam dicendo: hoc non est hoc; et potest scire istam esse veram, igitur ista res se ipsa non est alia res.
61 Confirmatur, quia, secundum istum Doctorem[64], formaliter compossibilia vel repugnantia suis rationibus formalibus sunt compossibilia vel repugnantia; igitur eadem ratione quaecumque distinguuntur vel sunt eadem suis rationibus formalibus distinguuntur vel sunt eadem. Igitur si istae humanitates - puta Sortis et Platonis - distinguuntur realiter, suis propriis rationibus formalibus et per nulla addita distinguentur; et per consequens quaelibet istarum de se, sine omni addito, distinguitur realiter ab alia. Assumptum patet, quia dicit sic: “Notandum quod sicut repugnantia repugnant ex suis propriis rationibus, ita non-repugnantia sive compossibilitas est ex propriis rationibus compossibilium”.
62 Si dicatur quod ex hoc ipso quod dicis ‘istae humanitates’ quando dicis ‘istae humanitates distinguuntur realiter’, tu includis istas differentias contrahentes, quia non sunt ‘istae’ nisi per istas differentias contrahentes, et ideo suis rationibus formalibus distinguuntur, quia istae differentiae sunt de ratione formali istarum humanitatum, ita quod istis differentiis circumscriptis non remanet nisi humanitas indistincta:
63 Contra: quandocumque aliqua distinguuntur quocumque modo a parte rei, potest imponi terminus qui praecise stet pro uno ƿ et non pro reliquo; aliter enim non posset esse aliqua propositio vera denotans distinctionem unius ab alio. Impono igitur istum terminum a qui praecise stet pro illo quod in Sorte distinguitur formaliter et non realiter a differentia contrahente, quia per te[65] aliquid est in Sorte quod distinguitur formaliter a differentia contrahente, quod tamen est idem realiter cum illa differentia, et ideo est realiter singulare. Impono etiam istum terminum b qui praecise stet pro illo quod formaliter distinguitur a differentia contrahente in Platone, et tamen est idem realiter cum illa differentia contrahente. Tunc quaero: aut a et b sunt idem realiter, aut non. Si sic, igitur ipsis non variatis nullo modo distinguuntur realiter, et per consequens est aliquid indistinctum realiter in Sorte et Platone, quod isti negant[66], quia ponunt quod nihil idem realiter indistinctum est in Sorte et Platone. Si non sunt idem realiter, igitur distinguuntur realiter, igitur per suas rationes proprias formales; sed istae non includunt illas differentias contrahentes per positum, et ita habetur propositum quod se ipsis distinguuntur. Praeterea, haec est vera per te ‘a realiter repugnat differentiae contrahenti ipsius Platonis’; igitur per propriam rationem sibi repugnat, igitur per propriam rationem ab ea distinguitur realiter, igitur se ipsa distinguitur realiter, et non nisi numeraliter, quia non distinguitur specie nec genere; igitur se ipsa est una numero.
64 Si dicatur quod quaecumque repugnant vel sunt compossibilia, suis propriis rationibus vel per aliqua eadem realiter cum illis repugnant vel sunt compossibilia:
65 ƿ Hoc non valet, quia sicut secundum istum Doctorem patet, ibi[67] non tantum loquitur de repugnantia et compossibilitate rerum realiter distinctarum sed etiam de repugnantia et compossibilitate illorum quae tantum formaliter distinguuntur vel sunt compossibilia, sicut patet de essentia divina et relatione divina; igitur a et b se ipsis distinguentur vel erunt idem realiter, etiam circumscriptis illis differentiis; et non sunt idem realiter, quia si sic, nunquam possent distingui realiter, igitur se ipsis distinguuntur realiter.
66 Quarto arguo sic: si natura contracta esset realiter distincta ab omni gradu contrahente, natura ex se esset una numero, sicut probatum est in prima quaestione[68]; igitur cum ista natura propter identitatem realem cum differentia contrahente non sit minus una, sequitur quod ipsa ex se erit una numero.
67 Confirmatur, quia natura mhil unitatis perdit per hoc quod est eadem realiter cum illo quod est summe unum; igitur non minus erit de se una per hoc quod est eadem realiter cum differentia individuali quam si distingueretur realiter a differentia individuali. Confirmatur, quia, secundum istum Doctorem[69], quemcumque ordinem haberent aliqua si essent distincta realiter, eundem ordinem habent ubi distinguuntur aliquo modo, non tamen realiter. Sed si differentia contrahens et natura distingueƿ rentur realiter, haberent ordinem sicut duo quorum utrumque esset ex se unum numero, et unum esset ex se potentia et aliud actus; igitur consimilem ordinem habebunt ubi distinguuntur formaliter.
68 Ista confirmatio magis est manifesta de natura generis respectu differentiarum specificarum, quia si natura coloris non esset realiter eadem cum differentia specifica albedinis, nec natura coloris esset eadem realiter cum differentia nigredinis, et tamen distinguerentur istae naturae se ipsis, haberent ordinem perfectioris et imperfectioris; igitur ubi modo non distinguuntur realiter a differentiis specificis, sed inter se distinguuntur realiter, se ipsis habebunt eundem ordinem. Quod non esset possibile nisi se ipsis distinguerentur, quia contradictio est quod aliqua se ipsis se habeant sicut perfectius et imperfectius nisi se ipsis distinguantur, cum perfectum et imperfectum necessario distinguantur; igitur si modo istae naturae specificae se ipsis habeant ordinem perfectioris et imperfectioris se ipsis distinguentur.
69 Quinto, sequeretur quod ille gradus esset aeque communicabilis cum natura, immo de facto communicatur pluribus universalibus; quod repugnat naturae respectu differentiarum individualium; igitur non minus communicabilis est gradus individualis quam natura.


70 Sexto, quia illa differentia et illa natura aut sunt eiusdem rationis aut alterius. Si eiusdem rationis, igitur non plus est unum ƿ singulare de se quam reliquum. Si alterius rationis, contra: illa quae sunt una res in creaturis non sunt alterius et alterius rationis; sed differentia individualis et natura contracta sunt una res; igitur etc.
71 Similiter, maior est similitudo et convenientia, vel aequalis, inter illa quae sunt una res quam inter illa quae distinguuntur realiter; igitur magis vel aequaliter possunt convenire in proprietatibus et passionibus, dummodo tamen omnia sint aequaliter simplicia vel composita; igitur si gradus individualis contrahens naturam hominis et gradus individualis contrahens naturam asini conveniunt in hac passione quod uterque est de se hoc, aeque poterunt gradus individualis et natura, quae est eadem realiter cum illo gradu, in eadem passione convenire.
72 Similiter, non sunt minus eiusdem rationis a et b, quae sunt idem realiter, quam a et d, si distinguantur realiter; sed natura quae est in Sorte et natura quae est in Platone, quae distinguuntur realiter, sunt eiusdem rationis; igitur multo fortius natura Sortis et differentia contrahens erunt eiusdem rationis.
73 (§ Similiter, tunc Sortes includeret aliquid alterius rationis ab omni illo quod est in Platone; quod est falsum, quia tunc Sortes et Plato non essent simpliciter eiusdem rationis. §)
74 Septimo, si natura sic contraheretur praecise per differentiam contrahentem distinctam solum formaliter, aequaliter posset poni univocatio realis, hoc est alicuius realis a parte rei univoci Deo et creaturis, sicut potest poni talis univocatio respectu individuorum quorumcumque in creaturis. Consequens est contra ƿ eos[70] qui ponunt praecise quod est aliquis conceptus univocus Deo et creaturae et non aliquid a parte rei, sicut p o n u n t ex parte alia. Consequentia patet, quia non debet negari talis univocatio nisi quia sequeretur compositio in Deo ex aliquo contracto et aliquo contrahente; sed ponendo distinctionem formalem non sequitur aliqua compositio, quia illa quae tantum formaliter distinguuntur non componunt, sicut patet de divina essentia et relatione; igitur talis univocatio non repugnat simplicitati divinae.
75 Confirmatur, quia non est maior ratio quod ista distincta formaliter componant quam alia, quamvis ista magis distinguantur quam alia, quia qua ratione ponuntur gradus in distinctione formali, eadem ratione ponentur gradus in compositione ex distinctis formaliter.
76 Confirmatur, quia sicut quando aliqua distinguuntur realiter, sive magis sive minus, si faciant per se unum, non est maior ratio quod ista componant quam illa, quamvis ista minus quam illa, ita si aliqua distinguantur formaliter et faciant per se unum, non est maior ratio quod ista componant quam illa; igitur vel omnia distincta formaliter facientia vel constituentia per se unum componunt vel nulla.
77 [CONTRA DICTA SCOTI]
78 Item, discurrendo per dicta, in modo ponendi videntur multa non bene dicta: primum, quod dicit[71] quod ‘natura est prior ƿ naturaliter hac entitate ut haec est’ Hoc non est verum, tum quia eadem ratione, cum sit distinctio formalis inter essentiam et relationem, essentia esset prior naturaliter relatione; quod falsum est; tum quia, secundum dicta sua alibi[72], omne prius natura alio potest per potentiam divinam fieri sine posteriori; sed hoc est impossibile de natura, cum sit eadem realiter cum differentia contrahente. Assumptum patet, quia ponit quod hoc est esse prius alio posse esse sine eo et non e converso.
79 Secundo, non videtur bene dictum quod differentia individualis non est quidditativa[73], quia omne quod est de essentia alicuius per se in genere est de quidditate ipsius, et per consequens est entitas quidditativa; sed haec differentia individualis est de essentia individui quod est per se in genere; igitur etc.
80 Si dicatur quod requiritur quod sit entitas communicabilis, quia omnis quidditas est communicabilis:
81 Hoc videtur dictum sine ratione, quia sicut tu ponis[74] quod omnis quidditas est communicabilis, ita eadem facilitate ponam quod omnis quidditas realis est communicabilis distinctis specie, et ita entitas specifica non erit entitas quidditativa. Videtur igitur dicendum quod omnis entitas, quae est de essentia alicuius rei per se unius et exsistentis per se in genere, est entitas quidditativa, ita quod sive sit communicabilis sive incommunicabilis, nihil refert. Immo verius debet dici, sicut patebit[75], quod nulla entitas quidditativa realis est communicabilis nisi sicut forma ƿ communicatur materiae vel tali modo quo res distincta communicatur rei distinctae.
82 Tertio, non videtur bene dictum quod natura sit indifferens de se et tamen quod realiter sit differentia contrahens[76], quia sicut argutum est[77], illud quod est de se indifferens est indifferens; sed indifferens non est idem realiter cum non-indifferenti realiter; igitur natura et differentia contrahens non sunt idem realiter.
83 Confirmatur, quia si sit de se indifferens, aut est realiter de se indifferens, aut non: si non, igitur nihil facit ad propositum; si sic, igitur potest realiter communicari, quod improbatum est prius[78]. — Ex isto sequitur quod non videtur bene dictum[79] quod natura sit de se indifferens et tamen appropriata per identitatem, quia si sit realiter, in hoc repugnat sibi esse in alio; igitur non est de se communis nisi forte negative.
84 Quarto, non videtur bene dictum quod natura est realiter una numero, quamvis sit de se communis et sit una numero tantum denominative[80], quia quando aliqua faciunt vel constituunt unum per se, qua ratione passio vel proprietas unius denominat reliquum, eadem ratione e converso, sicut qua ratione proprietas materiae praedicatur denorninative de forma, eadem ratione proprietas vel passio formae praedicabitur denominative de materia. Igitur cum natura et differentia contrahens faciant unum per se, qua ratione unitas numeralis praedicatur denominaƿ tive de natura, ita quod natura est una numero realiter, eadem ratione unitas minor, quae est passio ipsius naturae, praedicabitur denominative de differentia individuali, ita quod differentia individualis reaiiter erit communis et una unitate minori; et per consequens totum singulare eadem ratione denominabitur ab utraque unitate, et ita singulare non plus erit unum numero quam commune vel erit unum uiiitate minori. Per hoc patet quod illud simile[81] est ad oppositum, quia sicut differentia specifica non potest dici una unitate minori quam sit unitas specifica, ita unitas generis non potest dici una unitate maiori quam sit unitas generis.
85 Quinto, non videtur bene dictum quod dicit[82] quod ‘universale in actu est illud quod habet aliquam unitatem indifferentem’ etc, quia tunc oporteret quod universale in actu esset unum in multis et de multis. Modo quaero: aut illud universale est ens rationis et per consequens non est unum in multis singularibus extra animam nisi per praedicationem, quod est ‘dici de multis’; igitur distinguendo ‘esse in multis’ a ‘dici de multis’ non est verum. Si autem illud universale sit extra animam, igitur est in re secundum aliquam unitatem.
86 Sexto, non videtur bene dictum[83] quod communitas et Similiter singularitas conveniunt naturae extra intellectum, quia nihil extra intellectum est commune, cum extra intellectum sit quodlibet realiter singulare.
87 ƿ [RESPONSIO AUCTORIS]
88 Ideo dico aliter ad quaestionem. Et primo ostendo istam conclusionem quod quaelibet res singularis se ipsa est singularis. Et hoc persuadeo sic: quia singularitas immediate convenit illi cuius est, igitur non potest sibi convenire per aliquid aliud; igitur si aliquid sit singulare, se ipso est singulare.
89 Praeterea, sicut illud quod est singulare se habet ad esse singulare, ita illud quod est universale se habet ad esse universale; igitur sicut illud quod est singulare non potest per aliquid additum sibi fieri universale vel commune, ita illud quod est commune non potest per aliquid sibi additum fieri singulare; igitur quidquid est singulare per nihil additum est singulare sed se ipso.
90 Secunda conclusio, quod omnis res extra animam est realiter singularis et una numero, quia omnis res extra animam vel est simplex vel composita. Si sit simplex, non includit multas res; sed omnis res non includens multas res est una numero, quia omnis talis res et una alia res consimilis praecise sunt duae res; igitur utraque illarum est una numero, igitur omnis res simplex est una numero. Si sit composita, tandem oportet devenire ad certum numerum partium, et per consequens quaelibet illarum partium erit una numero, et per consequens totum compositum ex eis erit unum numero vel erit unum aggregatione.
91 Et hoc etiam potest argui sub ista forma: accipio illam rem quam non ponis rem singularem et quaero: aut includit plures ƿ res aut non. Si non, accipio unam consimilem distinctam realiter et arguo sic: istae res sunt distinctae realiter et non sunt in numero infinito, igitur in numero finito, et non nisi in dualitate, manifestum est; igitur sunt hic praecise duae, et per consequens utraque illarum erit una numero. Si autem includit plures res et non infinitas, igitur finitas, et per consequens est ibi numerus rerum, et ita quaelibet illarum inclusarum erit una numero et singularis. Ex istis sequitur quod quaelibet res extra animam se ipsa est singularis, ita quod ipsamet sine omni addito est illud quod immediate denominatur ab intentione singularitatis. Nec sunt possibilia quaecumque a parte rei qualitercumque distincta quorum unum sit magis indifferens quam reliquum vel quorum unum sit magis unum numero quam reliquum nisi forte unum sit perfectius alio, sicut iste angelus est perfectior isto asino. Et ita quaelibet res extra animam se ipsa erit haec; nec est quaerenda aliqua causa individuationis nisi forte causae extrinsecae et intrinsecae, quando individuum est compositum, sed magis esset quaerenda causa quomodo possibile est aliquid esse commune et universale.
92 Respondeo igitur ad formam quaestionis, quod illud quod est universale et univocum non est aliquid realiter ex parte rei distinctum formaliter ab individuo. Quod enim non sit distinctum tantum formaliter patet, quia tunc quandocumque praedicaretur superius de inferiori, praedicaretur idem de se, quia superius et inferius essent eadem res; consequens est falsum, quia tunc nunquam idem genus praedicaretur de diversis speciebus, sed esset aliud et aliud praedicatum, quod videtur inconveniens.
93 ƿ [AD ARGUMENTA SCOTI]
94 Ad primum argumentum alterius opinionis[84] dico quod ‘inesse alicui’ potest esse dupliciter: vel realiter vel secundum praedicationem, quomodo dicitur praedicatum inesse subiecto de quo dicitur. Primo modo verum est quod cuicumque inest aliquid, inest sibi in quocumque. Secundo modo non oportet, si subiectum sit terminus communis, et ideo non sequitur: si natura hominis de se sit haec, quod in quocumque est natura hominis quod est hic homo. Tamen ista propositio ‘natura hominis de se est haec’ est distinguenda, quamvis forte non de virtute vocis seu sermonis, eo quod natura hominis potest supponere simpliciter vel personaliter, hoc est, eo quod potest stare pro re extra animam vel pro se. Si secundo modo, sic est haec falsa ‘natura lapidis est de se haec’ quia tunc denotatur quod conceptus mentis, qui est universalis, de se est hic lapis; et hoc est falsum, quia iste conceptus nec de se nec per quamcumque potentiam potest esse hic lapis, quamvis posset vere praedicari de eo, non pro se sed pro re extra. Si accipiatur primo modo, sic est haec vera ‘natura hominis de se est hic homo’, et tamen cum hoc stat quod natura hominis de se sit ille homo, immo quod natura hominis de se non est hic homo, quia cum natura hominis sit terminus communis, illae poterunt esse verae, sicut duae subcontrariae quarum utraque verificatur pro alio et alio singulari, quia tunc aequipollent istis particularibus: ƿ ‘aliqua natura de se est haec’, quae verificatur pro hac natura; et ‘aliqua natura de se non est hic homo’ quae verificatur pro alia natura quae non est haec natura. Et eodem modo sicut ista stant simul ‘homo est Sortes’ ‘homo est Plato’ ita ista stant simul ‘natura hominis de se est hic homo’ ‘natura hominis de se est iste homo’ Et quando dicit[85] ‘si natura hominis de se est hic homo, igitur in quocumque est natura honrinis, illud est hic homo’: respondeo quod non sequitur formaliter de virtute sermonis, sed est fallacia figurae dictionis, eo quod commutatur unus modus supponendi in alium[86]. Nam in ista ‘natura hominis de se est hic homo’ ibi ‘natura hominis’ supponit determinate, in consequente autem magis supponit confuse tantum. Tamen quidquid sit de hoc, haec erit vera ‘natura hominis in quocumque est, illud est hic homo’ quia habet unam singularem veram, scilicet: haec natura hominis in quocumque est, illud est hic homo. Et tunc arguendo sic: ‘natura hominis in quocumque est, illud est hic homo; natura hominis est in isto homine; igitur iste homo est hic homo’ est fallacia consequentis, quia arguitur ex omnibus indefinitis. Sed quantum ad diversitatem illarum propositionum, quarum una negatur et alia conceditur, est dicendum uniformiter sicut de istis: cuiuslibet hominis asinus currit, asinus cuiuslibet hominis currit[87]. ƿ (§ Sciendum tamen quod quando dicitur ‘natura hominis de se est hic homo’ debet intelligi ut sit constructio intransitiva, hoc est natura quae est homo est de se hic homo’ §)
95 Ad secundum[88] concedo quod cui convenit de se unum oppositorum ei de se repugnat aliud oppositum. Et ideo, quia natura de se est haec, secundum quod natura supponit personaliter, ideo concedo uniformiter quod naturae repugnat multitudo numeralis, hoc est naturae repugnat esse in alio et naturae repugnat esse in multis. Prima istarum verificatur pro una singulari, quia huic naturae repugnat esse in alio; cum hoc tamen stat quod naturae non repugnat esse in alio, immo naturae de se convenit esse in alio, (§ hoc est naturae convenit esse aliud; §) quae verificatur pro alio singulari, quia, sicut dictum est[89], istae sunt duae indefinitae, et per consequens, cum subiectum in eis supponat personaliter, aequipollent duabus particularibus quarum utraque habet aliquam singularem veram, et per consequens utraque est simpliciter vera. Ista autem ‘naturae repugnat esse in multis’ est vera pro qualibet singulari, quia cuilibet naturae repugnat esse in multis.
96 Si dicatur: naturae non repugnat praedicari de multis, igitur nec sibi repugnat esse in multis:
97 Respondeo quod antecedens est distinguendum, eo quod subiectum potest supponere personaliter, et sic est simpliciter falsa, quia quaelibet singularis est falsa, scilicet ‘isti naturae non repugnat etc’ et ‘illi naturae non repugnat etc.’ et sic de singulis. Vel potest subiectum supponere simpliciter, et sic est antecedens ƿ verum, quia tunc denotatur quod istud commune ‘natura’, quod non est in re sed tantum in mente potest praedicari de multis, non pro se sed pro rebus. Primo modo consequentia est bona, quia tam in antecedente quam in consequente subiectum supponit personaliter. Secundo modo non valet, quia tunc in antecedente subiectum supponit simpliciter et in consequente personaliter, et ita est fallacia aequivocationis penes tertium modum[90]. Si tamen subiectum consequentis posset habere suppositionem simplicem, consequens esset negandum et consequentia neganda, accipiendo ‘esse in’ pro ‘esse in aliquo realiter et subiective’, quia sic natura in nullo singulari est, hoc est dictu: istud commune in nullo singulari est subiective.
98 Si dicatur quod aliquid eodem est hoc aliquid et distinguitur ab omni alio hoc aliquo; sed natura de se non distinguitur ab alio hoc aliquo, tunc enim non esset ille lapis; lapis igitur de se non est hic lapis:
99 Respondeo, sicut prius, quod haec est vera: natura lapidis de se distinguitur ab omni alio hoc aliquo pro una singulari, secundum quod subiectum supponit personaliter. Et haec similiter est vera pro alia singulari: natura lapidis de se est alius lapis ab isto. Et ideo non sequitur quod alius lapis non sit lapis, sicut non sequitur: homo distinguitur a Sorte vel homo non est Sortes; et homo est Sortes; igitur Sortes non est Sortes vel distinguitur a Sorte. ƿ Est etiam illud argumentum principale[91] ad oppositum, quia sicut quando alicui convenit de se unum oppositum ei de se repugnat aliud oppositum, ita quando alicui convenit unum oppositum, eidem, dum sibi convenit illud oppositum, repugnat sibi aliud oppositum; sicut si Sorti convenit esse album, dum Sortes est albus non potest sibi convenire aliud oppositum, scilicet quod sit niger. Igitur si natura lapidis est haec, natura lapidis, dum est haec, non potest esse in alio, et ita dum est hic lapis non potest esse aliquis lapis quin sit iste. Et ita patet quod argumentum est contra se ipsum. Et ideo et pro eo et pro me respondendum est sicut dictum est.
100 Ad tertium[92] dicendum est quod aliquod obiectum est prius naturaliter ipso actu et aliquod non, et ideo universale nunquam est prius naturaliter ipso actu, nec est ista propria ratio obiecti intellectus, scilicet universale in actu, quia, sicut patebit alias[93], primum obiectum intellectus primitate generationis est ipsum singulare, et hoc sub propria ratione et non sub ratione universalis.
101 Ad quartum[94] dico quod nulla est unitas naturae exsistentis in isto lapide quin aeque primo sit istius lapidis. Tamen distinguo de unitate: uno modo dicitur unitas secundum quod denominat praecise aliquid unum et non plura, nec unum in comparatione ad aliud distinctum ab eo realiter, et isto modo dico quod omnis unitas realis est unitas numeralis. Aliter dicitur unitas secundum ƿ quod denominat plura, vel unum in comparatione ad aliud distinctum realiter, et isto modo unitas specifica denominat ipsum Sortem et Platonem, et unitas generis denominat istum hominem et istum asinum, non aliquid quocumque modo distinctum ab ipsis individuis, sed denominat immediate ipsa individua. Unde sicut vere dicitur quod Sortes et Plato sunt unum vel idem specie, et Sortes est idem specie cum Platone, ita vere dicitur quod iste homo et iste asinus sunt idem genere et quod iste homo est idem vel unus genere cum isto asino, hoc est dictu quod ista sub eadem specie vel sub eodem genere continentur. Quam expositionem expresse ponit Philosophus, I Topicorum, cap. ‘De eodem’[95], sicut dictum est in prima quaestione istius materiae[96]. Et isto modo concedo quod non omnis unitas vel identitas realis est numeralis; sed ista unitas non convenit naturae quocumque modo distinctae ab individuis, sed convenit immediate ipsis individuis vel uni in comparatione ad reliquum, quod idem est.
102 Sed quia argumenta[97] vadunt contra primum intellectum, ideo respondeo ad ea. Ad primum[98], quando dicitur secundum Philosophum quod ‘in omni genere est unum primum quod est metrum et mensura omnium aliorum illius generis’, dico quod, sicut patebit in secundo libro[99], mensura aliquando est vera res extra animam, sicut per ulnam mensuratur pannus; aliquando mensura est tantum quidam conceptus in mente. Prima mensura debet esse una unitate numerali. Sed haec est falsa quod in omni ƿ genere est tantum unum quod est mensura omnium aliorum; sed si habeat veritatem, debet ita intelligi quod in omni genere est aliquid quod est mensura omnium aliorum specie distinctorum. Non autem oportet quod sit mensura omnium aliorum, sive distinguantur specie sive non, et isto modo sunt plura quorum quodlibet est mensura omnium aliorum specie distinctorum, et quodlibet illorum est unum unitate numerali.
103 Et quando dicitur[100] ‘unitas primi mensurantis est realis’, dico quod si ly primi teneatur positive, sic est haec falsa propter falsam implicationem, quia nihil est sic primum mensurans. Si autem teneatur negative, concedo eam, quia talia prima sunt multa, scilicet quodlibet individuum illius speciei, maxime si quodlibet sit aeque simplex.
104 Et quando dicitur[101] quod ‘nullum singulare est mensura omnium illorum quae sunt in illo genere’, concedo quod non individuorum eiusdem speciei, sed est mensura omnium specie distinctorum; et hoc sufficit ad propositum. (§ Verumtamen sciendum quod Philosophus vel principaliter vel solum loquitur de illis quae sunt eiusdem speciei, sicut patet per exempla sua ibidem, et de illis quae habent individua quorum aliqua sunt maiora et aliqua minora, et vult quod aliquid quod est minus aliis sit mensura aliorum, non tamen omnium individuorum illius speciei sed tantum illorum quae non sunt ita parva. §)
105 Ad secundum[102] dico quod in specie atoma fit comparatio, non propter unitatem conceptus nec praecise propter unitatem ƿ numeralem nec praecise propter unitatem specificam, - sive ponatur sicut posita est in principio solutionis istius argumenti[103], sive ponatur secundum modum aliquorum falsum imaginandi[104] - , quia tunc in omni specie atoma esset comparatio. Sed propter hoc est comparatio, quia plura individua eiusdem speciei possunt facere unum individuum, et ideo ubi multa (§ indistincta loco et subiecto §) possunt facere unum, ibi ponenda est talis comparatio et non alibi. Et quia hoc est possibile de individuis eiusdem speciei et non de individuis diversarum specierum, ideo in specie atoma ponitur comparatio et non in genere. Verbi gratia, hoc album dicitur albius alio albo quia habet plures partes albedinis (§ in eodem subiecto primo, §) et si isto modo plures partes albedinis et nigredinis concurrerent simul ad faciendum per se unum colorem, illud posset dici coloratius alio.
106 Et quando dicitur quod ista comparatio non fit secundum unitatem numeralem[105], verum est primo modo loquendo de unitate numerali, et ideo fit secundum unitatem specificam, quia fit secundum duo quorum utrumque est unum numero, nec requiritur aliquid tertium quocumque modo distinctum ab istis duobus,
107 Ad tertium[106] dico quod ponendo similitudinem esse relationem distinctam realiter ab extremis, tunc dicendum quod sunt ƿ hic duae similitudines habentes duo fundamenta realia quorum utrumque est unum numero, et ideo illud unum non est ratio fundandi similitudinem eiusdem ad se sed est ratio fundandi similitudinem sui ad aliud. Quod autem intelligat Philosophus de uno numero patet, quia postquam dixit quomodo simile, idem et aequale dicuntur secundum unum, postea subdit[107]: “Unum autem numeri principium et metrum”; igitur non intelligit de aliqua unitate alicuius quod non est unum numero. — Sed numquid est concedendum quod ista unitas est ratio fundandi istam relationem? Dicendum est quod, secundum istos[108] qui ponunt istas relationes realiter distingui, non est plus ponendum quod unitas est proxima ratio fundandi similitudinem quam relationes alterius modi; sed differentia est in hoc quod ad istas relationes requiritur aliqua unitas realis secundo modo dicta in principio solutionis istius argumenti[109], qualis non requiritur ad alias relationes alterius modi, quia ad istas requiritur saltem unitas specifica, qualis non necessario requiritur ad alias, quamvis aliquando sit ibi talis unitas.
108 Ad quartum[110] dico quod aliqua esse prima extrema oppositionis realis potest intelligi dupliciter: vel quia sunt illa de quibus primo positive praedicatur opponi realiter; non tamen praedicatur de eis pro se secundum quod habent suppositionem simphcem sed pro rebus singularibus secundum quod habent ƿ suppositionem personalem; vel quia in re sunt realiter contraria. Primo modo extrema oppositionis realis non sunt realia, quia iste terminus ‘opponi realiter’ non praedicatur primo et adaequate de quibuscumque rebus sed tantum de conecptibus pro rebus, si praedicatio sit in mente, vel de vocibus pro rebus, si praedicatio sit in voce, et sic de aliis. Nec tamen debet concedi de virtute sermonis quod sint contraria, sed dicendum est uniformiter, sicut dictum est prius[111] de primo obiecto adaequato potentiae sensitivae et de primo subiecto passionis realis. Secundo modo non sunt tantum duo extrema oppositionis realis, sed sunt multa sicut sunt multae oppositiones reales. Unde haec albedo et haec nigredo opponuntur realiter; similiter illa albedo et illa nigredo opponuntur realiter. Et de istis praecise est verum quod unum contrariorum corrumpit reliquum et utrumque illorum est unum numero, quia nihil corrumpit aliud nisi unum numero.
109 Et quando dicitur[112] ‘tunc hoc album esset primum contrarium nigro’ dico quod proprie album non contrariatur nigro sed albedo nigredini, et concedo quod haec albedo primo contrariatur nigredini secundum quod ly primo tenetur negative, quia contrariatur nigredini et nihil prius ea contrariatur nigredini. Secundum autem quod ly primo tenetur positive, sic nihil primo contrariatur nigredini.
110 ƿ Si dicatur quod ‘unum uni est contrarium’[113], igitur multa non contrariantur nigredini; similiter, contraria possunt esse in eodem[114], non sic duo individua; similiter, contraria maxime distant[115], sed duo individua non maxime distant:
111 Ad primum dico quod Philosophus loquitur de uno secundum speciem, non secundum numerum; et quomodo unitas specifica est realis et a parte rei dictum est[116], quia hoc nihil aliud est quam a parte rei esse aliqua plura quae sub eadem specie continentur, secundum Philosophum, I Topicorum[117]. Ad secundum concedo quod contraria possunt esse in eodem, saltem successive, et ideo dico quod non est contradictio quod aqua sit calida et in summo, sicut non est contradictio quod sit summe frigida si sit status in talibus formis. Ad tertium dico quod contraria maxime distant distantia illa quae potest esse inter individua diversarum specierum. Cuius tamen maxima distantia specifica requiritur ad contrarietatem et cuius non, alias dicetur[118].
112 Ad quintum[119] dico quod obiectum unius sensationis est unum unitate numerali. Et quando dicitur quod ‘potentia cognoscens obiectum sic, in quantum scilicet hac unitate unum, cognoscit ƿ ipsum in quantum distinctum ab omni alio’ dico quod cognoscit illud quod est distinctum ab omni alio, et cognoscit ipsum sub illa ratione per quam distinguitur ab omni alio, quia illa ratio quae est ipsamet res terminat immediate actum cognoscendi. Non tamen oportet propter hoc quod possit discernere vel distinguere ipsum ab omni alio, quia ad cognitionem discretivam plus requiritur quam ad cognitionem apprehensivam, quia cognitio discretiva in actu nunquam est nisi respectu distinctorum; nec adhuc sufficit quod distincta apprehendantur, nisi ipsa in se sint dissimilia vel loco et situ distinguantur. Et hoc est verum quando omnia talia apprehensa nata sunt facere unum per se, sicut est de qualitatibus sensibilibus, et non de quibuscumque intellectionibus vel amoribus voluntatis nec de intelligentiis vel animabus. Et ideo quantumcumque talia apprehendantur, non oportet quod possint discerni, propter maximam similitudinem inter illa. Tamen si sit potentia intellectiva, potest cognoscere ipsum esse distinctum ab omni alio; aliquo tamen certo demonstrato, non oportet quod possit cognoscere ipsum distinctum ab hoc, quia aliqua universalis potest sciri et tamen multae singulares ignorari; tamen sensus proprie non potest cognoscere ipsum esse distinctum a quocumque, quia hoc pertinet ad notitiam complexam qua scitur hoc non esse hoc. Potest tamen sensus discernere hoc ab aliquo et ab aliquo non, et aliquando potest discernere hoc ab hoc et aliquando non, propter aliquam variationem a parte rei. Et ista ratio confirmatur, quia sensus discernit magis album a minus albo. Tunc quaero: aut apprehendit aliquod istoƿ rum praecise sub ratione communi aut sub ratione singularitatis? Si primum, et in illa conveniunt, igitur per illam non discernit; si secundum, habetur propositum quod apprehenditur sub ratione singularitatis; non quod ista intentio ‘singularitas’ sit ratio terminandi, sed quod illud quod immediate denominatur ab hac intentione sit immediate terminans. —Et ad confirmationem[120] [dico] quod primum obiectum intellectus primitate generationis est unum unitate numerali, et illud praecedit; sed primum obiectum primitate adaequationis, si tamen sit aliquod tale, non est unum unitate numerali, nec praecedit, sicut post dicetur[121].
113 Ad sextum[122] concedo quod illo modo quo omnis unitas realis est numeralis, quod illo modo omnis diversitas realis est numeralis; quia etiam diversitas specifica est numeralis, cum secundum Philosophum[123], quaecumque sunt diversa genere sunt diversa specie, et quaecumque sunt diversa specie sunt diversa numero. Unde diversitas numeralis est in plus ad diversitatem specificam et generis, quia sequitur: sunt diversa genere vel specie, igitur sunt diversa numero et non e converso. — Et quando dicitur[124] quod ‘omnis diversitas numeralis in quantum numeralis est aequalis’, dico quod haec est simpliciter falsa, quia tunc sequeretur quod omnis diversitas esset aequalis cum ‘in quantum’ non sit determinatio distrahens. Si tamen sic intelligatur consequens quod omnia quae solum differunt numeraliter sunt aequaliter ƿ diversa, potest concedi in his quae non suscipiunt maius et minus nec magis et minus.
114 Et si dicatur quod omnis unitas numeralis est aequalis, igitur omnis diversitas numeralis est aequalis, dico quod non sequitur sub illo intellectu quo antecedens est verum, sicut non sequitur: quaecumque sunt aequalia sunt aequaliter aequalia, - quia aequalitas non suscipit magis et minus igitur quaecumque sunt inaequalia sunt aequaliter inaequalia. Ita est de talibus quando unum oppositorum suscipit magis et minus et non reliquum; et ita est in proposito.
115 Ad illud quod innuitur in illo argumento[125], quod si omnis diversitas esset numeralis non plus posset intellectus abstrahere a Sorte et Platone aliquid commune quam a Sorte et linea et quod quodlibet universale esset purum figmentum intellectus, dico ad primum quod ex hoc ipso quod Sortes et Plato seipsis differunt solo numero, et Sortes secundum substantiam est simillimus Platoni, omni alio circumscripto, potest intellectus abstrahere aliquid commune Sorti et Platoni quod non erit commune Sorti et albedini; nec est alia causa quaerenda nisi quia Sortes est Sortes et Plato est Plato, et uterque est homo.
116 Si dicatur quod Sortes et Plato plus conveniunt realiter quam Sortes et asinus, igitur Sortes et Plato in aliquo reali conveniunt in quo non conveniunt realiter Sortes et asinus, sed non in Sorte nec in Platone, igitur in aliquo, alio modo distincto, et illud est commune utrique, respondeo quod de virtute ƿ sermonis non debet conecdi quod Sortes et Plato conveniunt in aliquo nec in aliquibus, sed quod conveniunt aliquibus, quia se ipsis, et quod Sortes convenit cum Platone non ‘in aliquo’ sed ‘aliquo’, quia se ipso.
117 Si dicatur quod Sortes et Plato conveniunt in homine, dico quod ly homine potest supponere simpliciter vel personaliter. Primo modo potest concedi, quia hoc non est aliud quam dicere quod homo est unum commune praedicabile de Sorte et Platone. Si autem ly homine supponat personaliter pro aliqua re, sic est simpliciter falsum, quia in nullo homine conveniunt, nec in aliqua re conveniunt, sed conveniunt rebus, quia hominibus, quia se ipsis. (§ Ad formam ergo dico quod Sortes et Plato se ipsis plus conveniunt realiter quam Sortes et asinus, non tamen in aliquo reali. §)
118 Ad aliud de figmento[126] patet quomodo universale est figmentum et quomodo non. Ad primam confirmationem[127] istius argumenti dico quod aliqua esse ‘primo diversa’ potest intelligi dupliciter: vel quia nihil est unum et idem in utroque, sed quidquid est in uno simpliciter et absolute de se non est aliquid quod est in alio; et isto modo concedo quod omnia individua sunt se ipsis primo diversa, nisi forte aliter sit de individuis ex quorum uno generatur aliud propter identitatem numeralem materiae in utroque. Aliter autem dicuntur aliqua esse primo diversa quando unum immediate et primo negatur ab altero, et ideo quando unum non immediate ƿ negatur ab altero, ita quod negativa composita ex eis non sit immediata, tunc sunt differentia et non tantum diversa. Et isto modo omnia individua eiusdem speciei sunt primo diversa, quia ex eis componitur propositio negativa immediata. Similiter, omnes species contentae immediate sub aliquo genere sunt primo diversae, quia ex eis componitur propositio immediata. Et ideo Sortes et Plato sunt primo diversa isto modo, sed Sortes et iste asinus non sunt primo diversa, quia haec est immediata ‘Sortes non estPlato’ haec autem non est immediata ‘Sortes non est iste asinus’ quia haec est immediatior ‘nullus homo est iste asinus’. Igitur non est bene dictum quod communiter dicitur[128] quod ‘primo diversa’ sunt illa quae in nullo conveniunt et differentia sunt illa quae in aliquo conveniunt; sed primo diversa sunt illa quorum neutrum differt ab alio per aliquid communius a quo alterum prius negetur; differentia autem sunt illa quorum unum negatur ab alio, quia aliquid communius eo prius negatur ab eodem. (§ Hoc est, primo diversa sunt illa quando nihil communius altero illorum est medium concludendi negativam unius de altero; differentia sunt illa quando aliquid communius altero est medium concludendi negativam in qua unum negatur ab altero, sicut iste homo et iste asinus differunt, quia homo est medium tale, et similiter asinus. Nam iste syllogismus est bonus: nullus homo est asinus, iste homo est homo, igitur iste homo non est iste asinus. §)
119 ƿ Et quod haec sit intentio Philosophi patet per ipsum, X Metaphysicae[129], ubi dicit sic: “Differentia vero et diversitas aliud. Diversum enim a quo est diversum non necesse aliquo diversum esse”, hoc est, non est necesse quod sit aliquid communius illo quod est diversum a quo prius et immediate negetur illud a quo est diversum, sicut ad hoc quod Sortes sit diversus a Platone non oportet quod sit aliquid communius Sorte a quo immediate negatur Plato, et a Sorte tantum mediate. Sed ista est immediata: Sortes non est Plato. Et ponit Philosophus rationem : “Omne autem aut diversum aut idem est ens”, hoc est, omne ens, sive habeat communius a quo aliud prius negatur sive non, hoc ens est idem vel diversum ab alio ente quocumque demonstrato. “Differens vero ab aliquo, aliquo differens”, hoc est, omne differens ab aliquo differt per aliquid prius et communius, a quo aliud immediate negatur et ab isto negatur tantum mediate, sicut iste homo differt ab asino per hominem a quo asinus immediate negatur et ab isto homine tantum mediate. (§ Sciendum quod quando dico istum hominem differre ab asino per hominem, accipio ‘differre per aliquid’ sicut expono in octava distinctione[130], quando expono quomodo aliquid differt ab alio per differentiam essentialem. Et ideo ‘differre per aliquid’ aequivoce accipitur in ƿ diversis locis. §) Et hoc est quod subdit: “Quarc necesse ipsum idem aliquid esse, quo differat”. Hoc non debet intelligi quod sit aliquid idem quo utrumque differt ab altero, quia hoc est impossibile, quia tunc magis convenirent quam differrent isto. Sed debet intelligi quod est aliquid idem quo tamquam per medium ostenditur hoc differens differre ab illo, sicut per substantiam tamquam per medium ostenditur quod homo non est quantitas, sic dicendo: nulla substantia est quantitas, homo est substantia, ergo nullus homo est quantitas. Et ita illud medium communius est quam sit differens, quia semper est genus illius vel species. Et hoc est quod dicit Philosophus: “Hoc autem ipsum idem” - quo, supple, differens differt ab alio - “genus aut species”, - supple, est genus vel species ad illud differens et non est differentia illius -, “omne namque differens differt genere aut specie”. Et ita nihil est dictu quod illa quae sunt differentia differunt suis differentiis et conveniunt in genere, si sint in genere, sed debet dici quod differunt suis generibus, vel specie, vel suis speciebus, non a parte rei sed in negatione unius ab altero, mediata vel immediata. Et ponit Philosophus exempla dicens: “Genere quidem”, supple, sunt aliqua differentia “quorum non est communis materia, nec generatio ad invicem, ut quorumcumque est alia figura categoriae”. Ecce quod illa quae sunt in distinctis praedicamentis differunt genere, et per consequens differunt specie. “Specie vero, quorum idem est genus”, et tamen species sunt diversae. Unde ƿ dico quod homo et albedo differunt suis generibus, quia utrumque habet genus superius per quod potest fieri negatio unius de reliquo, secundum artem quam tradit Philosophus, I Posteriorum[131]. Albedo autem et substantia differunt genere, quia quamvis albedo habeat genus per quod potest ostendi negativa in qua negatur albedo a substantia vel e converso, tamen substantia non habet tale genus; sed ista communia, substantia et qualitas, non differunt genere nec specie. Et eodem modo proportionabiliter dicendum est de differentibus specie. Et ita cum Philosophus dicat[132] quod omnia differentia - secundum quod differentia distinguuntur contra diversa - differunt genere vel specie, et Sortes et Plato nec differunt genere nec specie, manifestum est quod non differunt; sed Sortes et iste asinus differunt, quia differunt specie.
120 Si dicatur quod hoc est contra intentionem Philosophi, quia ibidem immediate subdit[133]: “Dicitur autem genus quod ambo idem dicuntur, secundum substantiam differentia”; igitur videtur, secundum ipsum, quod illa quae immediate continentur sub genere sunt differentia:
121 Similiter, Commentator ibidem, commento 12[134]: “Illa quae differunt per differentias formales sunt illa quorum genus est unum”:
122 Item, V Metaphysicae[135]: “Differentia dicuntur quaecumque diversa sunt aliquid idem entia: et non solum numero, sed specie, ƿ aut genere, aut proportione. Amplius, quorum diversum genus, et contraria et quaecumque habent in substantia diversitatem”:
123 Ad primum istorum dico quod illud est genus quod idem praedicatur de aliquibus differentibus secundum substantiam, quia omne genus praedicatur de pluribus differentibus specie; non tamen omnia illa differunt de quibus praedicatur, quia ex aliquibus de quibus praedicatur componitur propositio immediata et ex aliquibus non.
124 Ad secundum dico quod aliqua quae differunt per differentias formales habent idem genus, et universaliter omnes res extra animam quae realiter differunt per differentias formales habent idem genus, quia talia non sunt nisi individua diversarum specierum; non tamen oportet quod omnia quae habent idem genus differant per differentias formales, sicut patebit alias[136]. Ad tertium dico quod Philosophus accipit differentia ibi prout praecise conveniunt rebus, et tunc omnes res quaecumque sunt diversae et ‘sunt aliquid idem entia’, non per identitatem sed per essentialem praedicationem, hoc est, aliquid idem vere et in quid de eis praedicatur; ‘et non solum numero’, hoc est, et illae res non sunt solum diversae secundum numerum, sicut sunt individua eiusdem speciei, sed ‘aut specie, aut genere, aut proportione’, supple, sunt diversae. Talia, inquam, diversa sunt differentia. Non tamen omnia diversa sunt differentia, quia ens reale et ens rationis sunt diversa, non tamen sunt differentia, quia ƿ nihil idem praedicatur de eis in quid (§ secundum opinionem[137] quae ponit ens rationis habere tantum esse obiectivum; secundum aliam aliquid praedicatur de eis in quid. §) Postea ponit[138] alios modos differentium.
125 Si dicatur quod [si] illa quae sunt differentia plus conveniunt quam illa quae tantum sunt diversa, igitur plus convenirent iste homo et iste asinus quam iste homo et ille homo:
126 Dico quod accipiendo differentia sicut accipit Philosophus X Metaphysicae[139], sic non semper differentia plus conveniunt quam praecise diversa, sed sufficit quod pluribus differant, hoc est, quod a pluribus quae dicuntur vere de uno illorum aliud vere negetur, sicut a pluribus quae dicuntur de isto homine vere negatur iste lapis quam iste homo. Et ideo ille homo et iste lapis differunt, non sic iste homo et ille homo.
127 Ad aliam confirmationem[140] per idem. Ad aliud[141] dico quod nullo exsistente intellectu esset aliqua unitas realis ignis generantis ad ignem genitum propter quam diceretur generatio univoca; sed illa unitas non diceretur de aliquo uno, sed diceretur de pluribus realiter distinctis, sicut dictum est[142]; ideo etc.
128 ƿ Ad auctoritatem Avicennae[143] dico quod non debet intelligi quod ‘equinitas est tantum equinitas’ ita quod equinitas nec sit una nec plures, nec in intellectu nec in effectu, quia realiter equinitas est in effectu et realiter est singularis. Sicut enim equinitas est realiter creata a Deo, et similiter equinitas est distincta realiter a Deo, ita equinitas est realiter et veraciter singularis. Sed intelligit Avicenna quod ista non conveniunt equinitati per se primo modo, nec aliquod istorum ponitur in eius definitione, sicut ipsemet exprimit[144]. Si dicatur, secundum Avicennam et secundum alios philosophos[145], equinitas est de se indifferens ut sit singularis et ut sit universalis, quaero quomodo ista est vera? Aut secundum quod equinitas supponit simpliciter aut personaliter. Si simpliciter, et iste conceptus non est indifferens, quia nullo modo potest esse singularis; igitur non est suppositio simplex quando terminus supponit pro conceptu, quod est contra praedicta. Si supponat personaliter, tunc est falsa, quia tunc supponit pro singularibus; sed nihil singulare est sic indifferens; igitur videtur quod praeter suppositionem pro conceptu et pro re singulari oportet ponere tertiam, quando terininus supponit pro ipsa
129 ƿ Respondeo - uniformiter ad aliqua praedicta[146] - quod haec non est vera ‘equinitas non est de se universalis nec particularis, sed indifferens ad esse universale et [ad esse] singulare’, nisi secundum quod per eam intelligitur unus actus signatus qui est iste quod ‘de equinitate potest indifferenter praedicari esse universale et esse singulare’. Et in isto actu signato ‘equinitas’ habet suppositionem simplicem, sed in duobus actibus exercitis veris correspondentibus ‘equinitas’ habebit diversam suppositionem, quia in uno habebit suppositionem simplicem, scilicet in isto ‘equinitas est universalis’, et in alio personalem, scilicet in isto ‘equinitas est singularis’. Verbi gratia, haec est vera ‘de homine praedicatur vox et currere’, et in ista ly homo habet suppositionem materialem, quia de ista voce ‘homo’ praedicatur utrumque. Et isti actui signato correpondent duo actus exerciti veri, scilicet iste ‘homo est vox’, in quo ‘homo’ supponit materialiter, et iste ‘homo currit’, in quo ‘homo’ supponit personaliter.
130 Ad ultimum[147] dico quod quando convenientia et differentia compatiuntur se, non est inconveniens quod conveniant eidem per idem; et ideo quod aliqua conveniant specifice et tamen differant numeraliter, non est inconveniens. Patet per exemplum proprium, quia certum est quod natura contracta convenit realiter cum differentia individuali, quia est eadem res realiter, et tamen natura distinguitur aliquo modo a differentia contrahente. Tunc ƿ quaero: aut eodem convenit et differt, aut alio et alio? Si eodem, habeo propositum, quod idem eodem indistincto convenit realiter cum eodem et distinguitur formaliter. Et eadem facilitate dicam ego quod Sortes eodem convenit specie cum Platone et distinguitur numeraliter, et ita universaliter de omnibus talibus. Si autem alio et alio convenit et distinguitur, quaero de illis, quia illa aliquo modo distinguuntur et tamen conveniunt quia sunt una res: aut igitur eodem conveniunt et distinguuntur, aut alio et alio? Et ita vel erit processus in infinitum vel stabitur quod idem eodem convenit sic cum aliquo et distinguitur sic ab eodem. Et eadem facilitate dicam quod idem eodem convenit specie cum aliquo et distinguitur numeraliter ab eodem.
131 Si dicatur[148]: omni intellectu circumscripto, maior convenientia ex natura rei est inter Sortem et Platonem quam inter Sortem et istum asinum, igitur ex natura rei Sortes et Plato conveniunt in aliqua natura in qua non conveniunt Sortes et iste asinus[149]:
132 Similiter, nisi maior esset convenientia inter Sortem et Platonem quam inter Sortem et istum asinum, non plus posset abstrahi conceptus specificus a Sorte et a Platone quam a Sorte et isto asino:
133 Ad primum istorum dico quod consequentia facta non valet, sicut non sequitur ‘magis convenit realiter natura intellectualis cum Deo ex hoc quod est imago Dei quam natura in ƿ sensibilis quae non est imago’; et tamen in nullo reali conveniunt quod sit aliquo modo distinctum ab istis, etiam secundum eos[150], sed certe se ipsis plus conveniunt. Ita est in proposito, quod Sortes et Plato se ipsis plus conveniunt quam Sortes et iste asinus, omni alio circumscripto. Similiter, ens reale plus convenit cum Deo quam ens rationis, et tamen Deus non in aliquo convenit cum creatura nisi forte in conceptu.
134 Per hoc patet ad secundum, quod est maior convenientia inter Sortem et Platonem quam inter Sortem et istum asinum, non propter aliquid aliquo modo distinctum, sed se ipsis plus conveniunt.
135 Confirmatur ista responsio per dicta eorum[151], quia accipio duas differentias individuales contrahentes naturam hominis: istae differentiae plus conveniunt quam una differentia individualis contrahens naturam hominis et una differentia individualis contrahens naturam albedinis. Probatio istius, quia differentia individualis contrahens naturam hominis convenit cum natura contracta, quia est eadem res realiter cum illa, sed illa natura contracta, puta natura Sortis, plus convenit cum natura Platonis quam cum natura albedinis, igitur plus convenit cum differentia individuali contrahente. Et per consequens, a primo ad ultimum, differentia individualis Sortis plus convenit cum differentia individuali Platonis quam cum differentia individuali huius albedinis, et certum ƿ est quod distiuguitur realiter ab ipsa. Aut igitur codem plus convenit cum una quam cum alia, aut alio. Si eodem et eodem convenit cum una et distinguitur realiter ab alia, tunc habetur propositum, quod aliquid eodem potest convenire cum aliquo et distingui ab eodem. Si alio et alio, igitur differentia individualis includeret multa et esset processus in infinitum, quorum utrumque est inconveniens.
136 Si dicatur quod ista differentia individualis, puta Sortis, non per se vel ex se sed per naturam contractam plus convenit cum natura Platonis et cum differentia individuali Platonis quam cum natura huius albedinis:
137 Contra : sicut differentia individualis Sortis plus convenit cum natura Platonis, ita e converso natura Platonis plus convenit cum differentia individuali Sortis quam cum differentia individuali huius albedinis; igitur aut ex se plus convenit, aut per differentiam individualem contrahentem, aut per naturam Sortis. Si primum, et certum est quod distinguitur ex se, igitur idem eodem distinguitur et convenit cum eodem. Secundum non potest dari, quia tunc illa differentia individualis plus conveniret cum una differentia individuali quam cum alia. Nec tertium potest dari, quia nunquam aliquid est idem realiter cum aliquo per aliquid sibi extrinsecum et realiter distinctum ab eo.
138 Si dicatur quod quamvis ex se conveniat cum ista differentia individuali, non tamen distinguitur ab ea nisi per aliam differentiam individualem:
139 ƿ Contra: natura ex se distinguitur ab omni differentia individuali, quia secundum eos[152] ex se non repugnat sibi esse sine quaeumque differentia individuali. Praeterea, duae differentiae individuales ex hoc ipso quod utraque est creatura plus conveniunt quam ista creatura et Deus, et certum est quod distinguuntur; igitur oportet ponere quod idem eodem distinguitur et convenit, vel oportet ponere processum in infinitum.
140 [AD ARGUMENTUM PRINCIPALE]
141 Ad argumentum principale[153] patet quod natura lapidis de se est haec, et ideo natura lapidis non potest esse in alio, et tamen cum hoc stat quod natura lapidis de se non est haec, sed illa et in alio, quia sunt duae indefinitae, verificatae pro diversis singularibus. (§ Tamen sciendum est quod de virtute sermonis haec est falsa ‘natura lapidis est in lapide’, sed debet concedi quod natura lapidis est lapis; - tamen de Christo potest concedi quod natura humana est in Christo -; communiter tamen conceditur. Sed si intelligatur quod natura lapidis vere sit in lapide tamquam in aliquo quocumque modo distincto, est simpliciter falsum. Si autem intelligatur quod illa natura est lapis, verum est. §)

Notes

  1. 1 A. Maurer textum correctum huivis quaestionis iam dudum publici iuris facere intendebat sub titulo: “A Corrected Text of William of Ockham’s Commentary on the Sentences, Book I, Distinction II, Quaestion VI”; nunc tamen textum a se correctum, simul cum notis recognitis, humaniter nobis commodavit.
  2. 2 Scotus simile format argumentum in suis quaestionibus In Aristot. Metaph., VII, q. 13, n. 1, ubi quaerit: “Utrum natura lapidis de se sit haec vel per aliquid extrinsecum” (ed. Wadding, IV, 697s.).
  3. 1 Hanc opinionem tenet Scotus, locis infra citandis.
  4. 2 Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 3, q. 1, n. 7 (ed. Wadding, VI, 357). See also Vatican n.8
  5. 3 Scotus, ibidem, nn. 7-10 (pp. 357-361).
  6. 4 Scotus, ibidem, q. 2, nn. 2-4 (pp. 374s.). Vatican link here.
  7. 5 Scotus, ibidem, sed potius q. 4 (pp. 382-395).
  8. 1 Scotus, ibidem, sed rectius q. 3 (pp. 379s.).
  9. 2 Scotus, ibidem, q. 5 (pp. 401s.).
  10. 3 Scotus, ibidem, q. 6, n. 2 (p. 403); In Aristot. Metaph., VII, q. 13, n. 13 (ed. Wadding, IV, 702).
  11. 4 Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 3, q. 6, n. 15 (ed. Wadding, VI, 413).
  12. 1 Scotus, ibidem, q. 1, n. 10 (p. 361).
  13. 2 Scotus, loco cit.
  14. 3 Scilicet secundum Aristotelem, Metaph., VII, c. 13, t. 45 (1038b 10-11).
  15. 4 Scotus, Reportatio Paris., II, d. 12, q. 5, nn. 11-15 (ed. Wadding, XI, 328s.); In Aristot. Metaph., VII, q. 13, n. 16 (ed. Wadding, IV, 704).
  16. 1 Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 3, q. 1, n. 10 (ed. Wadding, VI, 407).
  17. 2 ‘Dictum est’ a Scoto scilicet, Ordinatio, I, d. 8, p. 1, q. 4, n. 214 (ed. Vaticana, IV, 271).
  18. 1 Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 3, q. 1, n. 8 (ed. Wadding, VI, 361).
  19. 2 Aristot., Anal. Poster., I, c. 4, t. 36 (73b 26-27).
  20. 1 Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 3, q. 1, n. 9 (ed. Wadding, VI, 361).
  21. 2 Scotus, loco cit., n. 10.
  22. 3 Scotus, loco cit., n. 7 (p. 357).
  23. 1 Avicenna, Metaph., V, c. 1 (ed. Venetiis 1508, f. 86va).
  24. 2 Scotus, loco cit., n. 1 (p. 334).
  25. 3 Scotus, ibidem.
  26. 4 Scotus, ibidem, n. 2 (p. 335).
  27. 5 Scotus, ibidem.
  28. 1 Scotus, ibidem, n. 3 (pp. 335s.).
  29. 2 Aristot,, Metaph., X, cc. t-2, tt. 1-8 (1052a 15- 1054a 19).
  30. 1 Aristot, Metaph. III, c. 3, t. 11 (999a 12-13).
  31. 2 Averroes, In Aristot. Metaph., III, t. 11 (ed. Iuntina, VIII, f. 24va); Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 3, q. 1, n. 1, explicat quid per b intelligere velit; “Hic dicitur b quod sicut natura ex se formaliter est natura, ita ex se est singularis, ita quod non oportet quaerere aliam causam singularitatis a causa naturae, quasi natura prius tempore vel natura sit natura antequam sit singularis et tunc per aliquid adveniens contrahatur ut fiat singularis” (ed. Wadding, VI, 335).
  32. 3 Scotus, ibidem, n. 3 (p. 336).
  33. 4 Aristot., Physica, VII, c. 4, t. 29 (249a 2-5); cf. expositio Averrois in hunc locum (ed. Iuntina, IV, f. 150rb).
  34. 1 Scotus, loco cit., n. 4 (p. 336).
  35. 2 Aristot., Metaph., V, c. 15, t. 20 (1021a 9-11).
  36. 3 Scotus, loco cit.
  37. 1 Scotus, ibidem.
  38. 2 Scotus, loco cit., nn. 5-6 (pp. 336s.).
  39. 1 Aristot., Metaph, X, c. 3, tt. 9-13 (1054a 20 - 1055a 2).
  40. 2 Aristot., Topica, I, c. 15 (106b 13-21).
  41. 3 Scotus, loco cit., n. 6 (p. 337).
  42. 1 Scotus, loco cit., n. 7 (p. 357); Avicenna, Metaph., V, c. 1 (ed. Venetiis 1508, f. 86va).
  43. 2 Scotus, Ordinatio, I, d. 2, p. 2, qq. 1-4, n. 398 (ed. Vaticana, II, 354s.); In Aristot. Metaph., VII, q. 13, n. 1 (ed. Wadding, IV, 698).
  44. 3 Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 3, q. 6, n. 15(ed. Wadding, VI, 413).
  45. 1 Aristot., De interpretatione, c. 13 (22a 14 - 23a 27).
  46. 2 Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 3, q. 1, n. 7 (ed. Wadding, VI, 357); In Aristot. Metaph., VII, q. 13, nn. 16 et 19 (ed. Wadding, IV, 704ss.).
  47. l Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 3, q. 1, n. 7 (ed. Wadding, VI, 357).
  48. 2 Scotus, loco cit., n. 2 (p. 335).
  49. 1 Scotus, loco cit., q. 6, n. 15 (p. 413).
  50. 1 Vide supra, p. 177, notam 2.
  51. 2 Vide notam praecedentem.
  52. 3 Ut dicit Scotus, Reportatio Paris., II, d. 12, q. 5, n. 14 (ed. Wadding, XI, 329).
  53. 1 Scotus, In Aristot. Metaph., VII, q. 13, n. 16 (ed. Wadding, IV, 704).
  54. 2 Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 3, q. 1, n. 7 (ed. Wadding, VI, 357).
  55. 1 Videsis supra, p. 177, notam 2.
  56. 1 Secundum Scotum, ut supra, p, 166, nota 1.
  57. 2 Supra, p. 166, nota 2.
  58. 3 Hic supra, in paragrapho praecedenti.
  59. 4 Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 3, q. 4, n. 6 (ed. Wadding, VI, 384); Reportatio Paris., II, d. 1, q. 7, n. 4 (ed. Wadding, XI, 261).
  60. 1 Videsis supra, p. 166, lin. 10-11.
  61. 2 Ibidem, lin. 11-13; cf. nota 2 ibi.
  62. 1 Aristot., Metaph., IV, c. 2, t. 3 (1003b 24); Averroes, in hunc locum (ed. Iuntina, VIII, 32r).
  63. l Scotus, Ordinatio, I, d. 1, p. 1, q. 2, n. 42; d. 2, p. 2, qq. 1-4, nn. 394 et 399 (ed. Vaticana, II, 26s., 352, 355).
  64. 1 Scotus, Ordinatio, I, d. 2, p. 2, qq. 1-4, n. 377 (ed. Vaticana, II, 344).
  65. 1 Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 3, q. 6, n. 15 (ed. Wadding, VI, 413).
  66. 2 Scotus, In Metaph., VII, q. 13, nn. 16 et 21 (ed. Wadding, IV, 704, 706).
  67. 1 Scotus, ubi supra, p. 187, nota 1; cf. Ordinatio, 1, d. 2, p. 2, qq. 1-4, nn. 388-410 (ed. Vaticana, II, 349-361).
  68. 2 Scilicet ‘in prima quaestione’ de problemate universalium, quae est d. 2, q. 4 (supra, pp. 108ss.).
  69. 3 Scotus, Reportatio Paris., Prol., q. 1, n. 43 (ed. Wadding, XI, 12); Quodlibet, q. 1, n. 16 (ed. Wadding, XII, 20s.).
  70. 1 Scotus, Ordinatio, I, d. 8, p. 1, q. 3, nn. 137-138 (ed. Vaticana, IV, 221s.).
  71. 2 Supra, p. 162, lin. 5-6.
  72. 1 Videsis supra, p. 183, nota 4.
  73. 2 Supra, p. 163, lin. 4.
  74. 3 Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 3, q. 7, n. 3 (ed. Wadding, VI, 423); cf. tamen Ordinatio, I, d. 26, n. 94, textus interpolatus: “Nec illa propositio est vera quod ‘omnis quiditas est communicabilis’ (ed. Vaticana, VI, 51, lin. 16).
  75. 4 Infra, pp. 212s.
  76. 1 Supra, p. 162, lin. 3-6 et p. 163, lin. 10-11.
  77. 2 Supra, pp, 184s.
  78. 3 Supra, in paragrapho paenultimo.
  79. 4 Supra, p. 163, lin. 13-17.
  80. 5 Supra, pp. 164s.
  81. 1 De colore et albedine, supra, pp. 164, lin. 20-165, lin. 3
  82. 2 Supra, p. 165, lin. 13-17.
  83. 3 Supra, p. 166, lin. 8-18.
  84. Supra, p. 167, lin. 5-8.
  85. Supra, p. 167, lin. 7-8.
  86. 2 Fusius de hac re Guillelmus de Ockham, Summa Logicae, ‘De fallaciis’, c. 10 (ed. Venetiis 1508, f. 100vb = III-4 Chapter 10).
  87. 3 Cf. Guillelmus de Ockham, Summa Logicae, p. I, c. 71 (ed. Ph. Boehner, pp. 192s.). Hic codices A et D addunt in margine: “Quaere in Sophismatibus”
  88. 1 Supra, p. 167, lin. 9-11.
  89. 2 Hic supra, in paragrapho praecedenti.
  90. De hoc modo aequivocationis cf. Guillelmus de Ockham, Summa Logicae, ‘De fallaciis’, c. 4 (ed. Venetiis 1508, ff. 95va-96ra = III-4 c.4).
  91. Supra, p. 167, lin. 9-11, quod est argumentum secundum pro Scoto.
  92. Supra, p. 167, lin. 12-18.
  93. Infra, d. 3, q. 6 (pp. 492-496).
  94. 4 Supra, pp. 167, lin. 19 - 168, lin. 15.
  95. 1 Aristot., Topica, I, c. 7 (103a 6-14).
  96. 2 Seu in prima quaestione de universalibus, quae est d. 2, q. 4, supra, p. 151.
  97. 3 Scilicet auctoritates Aristotelis quas Scotus pro sua opinione adduxit.
  98. 4 Supra, p. 168, lin. 18-19.
  99. 5 Guillelmus de Ockham, Sent., II, q. 11 B.
  100. 1 Supra, p. 168, lin. 18-19.
  101. 2 Supra, p. 169, lin. 2-3.
  102. 3 Supra, pp. 169, lin. 12-170, lin. 7.
  103. 1 Supra, pp. 202s. (Ad quartum).
  104. 2 Scilicet secundum Scotum, citatum supra, pp. 169s.
  105. 3 Supra, p. 169, lin. 6-7.
  106. 4 Supra, p. 170, lin. 8-13.
  107. l Aristot., Metaph., V, c. 15, t. 20 (1021a 12-13).
  108. 2 Cf. Scotus, In Aristot. Metaph., V, q. 11, n. 7 (ed. Wadding, IV, 635).
  109. 3 Argumenti scilicet quarti, supra, pp. 202s.
  110. 4 Supra, p. 170, lin. 14-21.
  111. 1 Supra, q. 4 (pp. 140ss).
  112. 2 Supra, p. 170, lin. 20-21.
  113. 1 Cf. Aristot., De caelo, I, c. 2, t. 10 (269a 14-15); Metaph., X, c. 4, t. 14 (1055a 19-20).
  114. 2 cf. Aristot., Praedicamenta, c. 11 (14a 15-18).
  115. 3 Cf. Aristot., Metaph., X, c. 4, t. 14 (1055a 27-28).
  116. 4 Supra, p. 203, lin. 2-16.
  117. 5 Aristot., Topica, I, c. 7 (103a 10-12); cf. supra, p. 203, nota 1.
  118. 6 Cf. Guillelmns de Ockham, In Aristot. Praedicamenta, c. 9, ‘De substantia’ (ed. Bononiae 1496); editio critica huius operis, a G. Gal parata, brevi typis mandabitur.
  119. 7 Supra, 171, lin. 1-20.
  120. 1 Supra, p. 171, lin. 16-20.
  121. 2 infra d. 3, q. 1 (pp. 388s.).
  122. 3 Supra, pp. 171, lin. 21 - 172, lin. 13.
  123. 4 cf. Aristot., Metaph., V, c. 9 (1018a 6-19).
  124. 5 Supra, p. 172, lin. 1.
  125. 1 Supra, p. 172, lin. 1-5.
  126. 1 Supra, p. 172, lin. 4; cf. infra, d. 2, q, 8 (pp. 271-281).
  127. 2 Supra, p. 172, lin. 14-18.
  128. 1 Ut dicitur a Scoto, supra, p. 172, lin. 17-18; cf. Thomas Aquinas, Summa theol, I, q. 90, a. 1, ad 3.
  129. 1 Auctoritates Aristotelis in hac et in sequenti pagina occurrentes habentur, ordine, in Metaph., X, c. 3, t. 12 (1054b 23-30).
  130. 2 Guillelmus de Ockham, Sent., I, d. 8, q. 4 G.
  131. 1 Aristot., Anal Poster., I, c. 15, tt. 104-108 (79a 34 - 79b 23).
  132. 2 Aristot., ut supra, p. 215.
  133. 3 Aristot., Metaph., X, c. 3, t. 12(1054b 30-31).
  134. 4 Averroes, In Arist. Metaph., X, t. 12 (ed. Iuntina, VIII,f. 122rb).
  135. 5 Aristot., Metaph., V, c. 9 (1018a 12-15).
  136. 1 Guillelmus de Ockham, Sent., I, d. 8, q. 3 D.
  137. 1 De his opinionibus videsis infra, d. 2, q. 8 (pp. 266-292).
  138. 2 Aristot., Metaph., V, c. 10 (1018a 20-1018b 8); X, cc. 4-10, tt. 13-26 (1055a 3 - 1059a 14).
  139. 3 Aristot., Metaph.t X, c. 3, t. 12 (1054b 25-28).
  140. 4 Supra, p. 172 lin. 19-21.
  141. 5 Supra, p. 172, lin. 22- 173 lin. 2.
  142. 6 Supra, pp. 212s.
  143. 1 Supra, p. 173, lin. 3-5.
  144. 2 Scilicet Avicenna, Metaph., V, c. I (ed. Venetiis 1508, f. 86v).
  145. 3 cf Henricus Gandavensis, Summa, a. 38, q. 5 (I, ed. Parisiis 1520, f. 168v); Quodl., III, q. 9 (ed. Parisiis 1518, ff. 58v-62r).
  146. 1 Scilicet ut respondit ad auctoritateni Avicennae, supra, p. 219.
  147. 2 Supra, p. 173, lin. 6-9.
  148. 1 Cf. Scotus, In Aristot. Metaph., VII, q. 13, n. 1 (ed. Wadding, IV, 698).
  149. 2 Secundum Scotum, Ordinatio, I, d. 8, p. 1, q. 3, n. 82 (ed. Vaticana, IV, 190).
  150. 1 Secundum Scotum, Ordinatio, I, d. 8, p. 1, q. 3, n. 82 (ed. Vaticana, IV, 190).
  151. 2 Seu per dicta in instantia, supra, p. 221, lin. 13-20.
  152. 1 Cf. supra, pp. 161ss,
  153. 2 Supra, p. 160, lin. 8-13.