Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Book I/D1/Q5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[QUAESTIO V UTRUM VOLUNTAS POSSIT FRUI ESSENTIA NON FRUENDO PERSONA]
Quarto quaero utrum voluntas possit frui aliquo quod est realiter Deus non habendo fruitionem respectu alicuius quod est realiter Deus, (§ hoc est: utrum possit frui essentia non fruendo sapientia vel voluntate vel persona, sive frui una persona non fruendo alia. §)
Quod sic: Quia quod potest distincte intelligi, potest distincte diligi; sed essentia divina potest intelligi non intellecta persona; ergo potest diligi non dilecta persona. Maior est manifesta, quia istae potentiae sunt aequalis abstractionis. Minor patet, quia aeque perfecta est fruitio patriae sicut fruitio viae; sed in via contingit intelligere essentiam non intelligendo personam; igitur et in patria.
Secundo, omne prius potest intelligi non intellecto posteriori; sed essentia est prior persona; igitur potest intelligi essentia non intellecta persona, et per consequens voluntas potest frui essentia non fruendo persona.
Confirmatur, quia intellectus potest coniuncta in esse dividere, intelligendo unum et non intelligendo reliquum; igitur ƿquantumcumque essentia sit persona, poterit intellectus intelligere essentiam non intelligendo personam.
Tertio, quod habet distinctam bonitatem potest distincte terminare actum voluntatis; sed relatio habet distinctam bonitatem sicut distinctam entitatem; ergo etc.
Praeterea, una res potest intelligi non intellecta alia re realiter distincta; ergo potest intelligi una persona non intellecta alia persona; igitur contingit frui una persona non fruendo alia.
Quinto, non magis repugnat essentiae divinae terminare actum fruendi sine persona quam repugnat personae divinae terminare dependentiam naturae assumptae sine essentia vel sine alia persona; igitur cum persona terminet dependentiam naturae assumptae et non essentia nec alia persona, poterit essentia terminare actum fruendi sine persona.
Ad oppositum: Fruitio non est nisi respectu unius fruibilis; igitur quidquid est obiectum fruitionis est obiectum cuiuslibet fruitionis; igitur non contingit frui aliquo nisi fruendo omni fruibili; ergo etc.
[OPINIO SCOTI]
Ad quaestionem dicitur[1] quod nec in via nec in patria includit contradictionem quod voluntas fruatur essentia non fruendo persona et quod fruatur una persona non fruendo alia.
ƿDicitur ergo primo[2] “quod possibile est viatorem frui essentia non fruendo persona, et hoc finitione ordinata. Quod probatur, quia secundum Augustinum VII De Trinitate, 2[3]: ‘Si essentia relative dicitur, non est essentia, quia omnis essentia quae relative dicitur est aliquid excepto relativo’. Ex quo concludit 3 cap., 7[4]: 'Quapropter si Pater non est aliquid ad se, non est aliquid quod ad alterum dicatur'. Est igitur essentia divina aliquod obiectum conceptibile in cuius conceptu non includitur relatio, igitur sic potest concipi a viatore. Sed essentia divina si sit sic concepta, habetur ratio summi boni, igitur et perfecta ratio fruibilitatis. Ergo contingit ea frui ordinate”.
“Ista[5] ratio confirmatur, quia possibile est concludi ex puris naturalibus esse unum summum bonum, tamen ex naturalibus non cognoscimus Deum ut trinus est; igitur circa summum bonum sic cognitum potest voluntas habere aliquem actum, et non necessario inordinatum; ergo habebit actum fruitionis ordinatum circa essentiam et non circa personam ut nos concipimus personam. E converso autem non est possibile, scilicet quod ordinate fruamur persona non fruendo essentia, quia persona in ratione sui includit essentiam”.
Secundo dicitur[6] “quod viator potest frui una persona ordinate, non fruendo alia. Quod probatur, quia respectu trium ƿpersonarum sunt tres distincti articuli fidei; igitur potest concipi una cui correspondet unus articulus non concipiendo aliam cui correspondet alius articulus, et tunc in illa persona concipitur ratio summi boni; igitur possibile est frui una persona sic concepta non fruendo alia”.
Secundo principaliter dicitur[7] quod non includit contradictionem “quin possit esse ex parte intellectus et ex parte voluntatis quod utriusque actum terminet essentia et non persona vel una persona non alia, puta quod intellectus videat essentiam et non personam vel unam personam et non aliam, et quod voluntas fruatur essentia et non persona vel una persona et non alia”.
“Hoc[8] persuadetur sic: Pater prius origine quam genuit Filium perfecte est beatus, quia nullam perfectionem sibi intrinsecam habet a persona producta. Beatitudo est perfectio intrinseca personae beatae. Si in illo priori perfecte est beatus, ergo in illo priori habet obiectum perfecte beatificans; non autem videtur in illo priori habere essentiam communicatam tribus ut obiectum, sed vel essentiam absolute vel ut essentia est in una persona tantum. Igitur praecise non est de ratione essentiae ut est obiectum beatificum ut ipsa beatificet in quantum communicata tribus, et ita non videtur contradictio sive quantum ad visionem sive quantum ad fruitionem”. Igitur simpliciter primum obiectum beatificum est ipsa divina essentia absolute, ergo comparando ad intellectum ƿcreatum est possibile obiectum primum poni sine secundo, ergo etc.
“Modus[9] ponendi est iste: omnis actus habet obiectum primum a quo essentialiter dependet, et habet obiectum secundarium a quo essentialiter non dependet sed tendit in illud virtute primi obiecti; licet igitur non possit manere idem actus nisi habeat habitudinem ad primum obiectum, potest tamen manere idem sine habitudine ad secundum obiectum, quia ab eo non dependet. Exemplum: idem actus est visionis divinae essentiae et aliarum rerum in essentia, sed essentia est primum obiectum, res visae sunt secundarium obiectum; non posset autem manere visio eadem nisi esset eiusdem essentiae, posset tamen manere eadem absque hoc quod esset rerum visarum in ea. Igitur sicut Deus potest sine contradictione cooperari ad actum primum in quantum tendit in primum obiectum non in quantum tendit in secundum, et tamen erit actus idem, ita sine contradictione potest cooperari ad visionem essentiae, quia essentia habet quasi rationem primi obiecti, non cooperando eidem actui visionis vel fruitionis in quantum tendit in personam, et pari ratione in quantum tendit in unam personam et non in aliam”.
[IMPUGNATIO OPINIONIS SCOTI]
Contra istam opinionem quantum ad primum articulum[10]: si intelligat quod aliquis viator potest ordinate diligere ƿessentiam et non personam, quia scilicet potest scire se diligere essentiam et non scire se diligere personam, sic habet veritatem, et hoc probant argumenta sua. Si autem intelligat quod aliquis potest ordinate diligere ipsam essentiam ita quod simpliciter non diligat personam, non videtur verum. Cuius ratio est quia quilibet obligatur ad diligendum illud quod est summe diligendum; sed persona divina est summe diligenda, et ita perfecte diligibilis sicut ipsa essentia; igitur non est licitum frui essentia divina non fruendo persona divina.
Praeterea, per idem potest probari quod nullus viator potest ordinate frui una persona non fruendo alia, quia quaelibet persona est aeque fruibilis sicut alia et aeque diligibilis, igitur quilibet aequaliter obligatur ad fruitionem et dilectionem cuiuscumque personae.
Contra modum ponendi secundam conclusionem[11] ostendo quod non est idem actus primo terminatus ad obiectum primarium et secundarium et post ad obiectum primarium tantum, vel e converso. Primo, quia impossibile est transire a contradictorio ad contradictorium sine omni mutatione, nisi forte propter solam transitionem temporis in actu, vel quae foret si tempus coexsisteret utrique contradictoriorum, de quo patebit in secundo libro[12]. Ergo si primo intelligatur obiectum secundarium isto actu et postea non intelligatur, vel e converso, cum ad verificandum ista contradictoria non surficiat sola transitio temporis, oportet ƿquod sit aliqua mutatio. Igitur cum sit manifestum quod non sit aliqua mutatio localis hic, oportet quod sit hic mutatio aliqua adquisitiva vel deperditiva alicuius formaliter inhaerentis, ex quo non potest esse productio nec destructio alicuius per se exsistentis. Tunc quaero: aut est mutatio ad aliquod absolutum aut ad aliquod respectivum. Non ad absolutum, quia non potest poni nisi habitus vel actus vel species vel passio; sed manifestum est quod illud adquisitum vel deperditum nec est habitus nec species nec passio; ergo oportet quod sit actus, et per consequens habetur propositum, quod non est semper idem actus numero. Nec potest dici quod est mutatio ad aliquid respectivum, quia nullus respectus adquiritur de novo nisi per productionem vel destructionem alicuius absoluti, vel per motum localem, - et hoc naturaliter -, ergo cum non sit hic motus localis, oportet quod aliquod absolutum vel destruatur vel producatur, et habetur propositum. Similiter, si sit mutatio ad relationem: aut ad relationem realem aut ad relationem rationis. Non primo modo, quia relatio realis, secundum istum Doctorem[13], non potest esse respectu non-entis; sed possibile est quod illud obiectum, quod ponit secundarium, sit simpliciter non-ens, quia ponit quod creaturae etiam non exsistentes videntur in Verbo tamquam obiecta secundaria. Ergo iste actus non habet respectum realem ad ista obiecta secundaria, et per consequens non erit hic mutatio ad respectum realem. Nec ƿpotest esse mutatio ad respectum rationis, quia cum ille non fit de novo nisi per novum actum, igitur oporteret quod esset hic aliquis actus novus.
[RESPONSIO AUCTORIS]
Ideo dico aliter ad quaestionem, primo quod nec licite nec illicite contingit frui essentia non fruendo persona, nec in via nec in patria. Cuius ratio est, quia nunquam de eadem re debent concedi contradictoria nisi habeantur in Scriptura Sacra vel ex determinatione Ecclesiae vel evidenter et consequentia formali ex talibus inferantur. Sed manifestum est quod ista nec habentur ex Scriptura Sacra nec ex determinatione Ecclesiae nec sequuntur evidenter et formaliter ex talibus. Igitur ista non sunt concedenda, scilicet quod aliquis fruatur essentia et non persona. Maior videtur satis manifesta, quia - sicut declarabitur distinctione sequenti[14] difficillimum est intelligere aliqua contradictoria verificari de eadem re, nec est hoc ponendum nisi propter solam fidem; igitur hoc non est ponendum nisi ubi fides compellit; sed fides non compellit ad aliquid ponendum nisi quod habetur ex Scriptura Sacra vel ex determinatione Ecclesiae vel evidenter et formaliter infertur ex talibus.
Ideo dico universaliter quod quidquid verificatur de divina essentia verificatur de persona et e converso, nisi oppositum habeatur ex fide modo supra dicto. Et ita dico quod essentia divina ƿnon potest intelligi nec intuitive nec abstractive nisi intellecta divina persona.
[INSTANTIAE CONTRA RESPONSIONEM]
Sed contra istam rationem potest argui. Primo, quando unum non est de intellectu alterius non est contradictio unum intelligi sine alio; sed persona divina non est de intellectu quidditativo essentiae; ergo non est contradictio quod intelligatur essentia non intellecta persona.
Praeterea, alius est conceptus essentiae et alius ipsius personae, igitur est aliquis conceptus essentiae qui non est conceptus personae, et ita contradictoria verificantur de essentia et de persona non obstante quod sint una res.
Praeterea, philosophi habuerunt aliquam cognitionem de Deo, sed nullam penitus habuerunt cognitionem de quacumque persona divina, igitur non obstante identitate Dei et personae divinae potest aliquod praedicatum vere affirmari de Deo et negari de divina persona.
Praeterea, quamvis idem non possit affirmari et negari de eadem re, tamen non est inconveniens aliquid vere aifirmari de una re et vere negari ab alia; ergo quamvis 'cognosci’ non posset affirmari de essentia et vere negari a persona, quia persona et essentia sunt eadem res, possibile tamen erit quod aifirmetur de una persona et negetur de alia ex quo sunt distinctae res.
ƿ[SOLUTIO INSTANTIARUM]
Ad primum[15] istorum dico quod quando aliquid non est de intellectu alterius nec idem realiter cum illo, potest ipsum intelligi alio non intellecto. Nunc autem ita est quod quamvis relatio non sit de intellectu essentiae divinae, quia non praedicatur formaliter de divina essentia, est tamen eadem realiter cum divina essentia, et ideo non potest intelligi divina essentia non intellecta persona. (§ Tamen aliquid esse de intellectu alicuius potest dupliciter intelligi: vel quia non potest intelligi nisi illo intellecto, et sic relatio est de intellectu essentiae et e converso; vel quia est pars vel constituens ipsum, et sic relatio non est de intellectu essentiae. Non tamen potest essentia intelligi sine relatione propter identitatem realem inter essentiam et relationem. Similiter dicendum est de essentia et persona. §)
Ad secundum[16] potest concedi quod omnis conceptus essentiae est conceptus personae et e converso omnis conceptus personae est conceptus essentiae. Tamen aliquis conceptus primo dicitur de essentia et non primo de persona. Et ratio est quia est aliquis conceptus qui vere dicitur de omni illo de quo dicitur essentia divina et de nullo alio. Et tamen non sic respicit aliquam personam divinam, quia dicitur de aliquo de quo non dicitur illa persona, sicut 'esse sapiens', 'esse creativum’ et huiusmodi primo ƿcompetunt divinae essentiae et non alicui personae primo; non enim 'creativum' primo competit Patri, quia competit Filio, qui non est Pater.
Si dicatur: ista responsio inficit rationem primam[17], quia hic aliquid vere affirmatur de essentia divina quod tamen vere negatur a divina persona, sicut vere dicitur quod essentiae divinae primo competit iste conceptus et Patri non competit iste conceptus primo:
Respondeo quod ista affirmatio et negatio debent concedi, quia sequuntur ex illis quae fide tenemus. Ex hoc enim ipso quod fide tenemus quod Deus est creativus, et quidquid vere praedicatur de Deo est creativum, quia scilicet quaelibet persona divina, et cum hoc tenemus quod Pater non est Filius, sequitur evidenter et formaliter quod iste conceptus primo competit essentiae et non Patri. Quia primo competere alicui est competere illi et nulli nisi de quo ipsum verificatur; competere alicui non primo est competere alicui et tamen cum hoc competere alicui alii de quo ipsum non vere praedicatur. Et ita si esse conceptum alicuius est repraesentare vel significare aliquid et non aliud, concedo quod est aliquis conceptus personae qui non est essentiae, quia est aliquis conceptus personae qui praecise competit uni personae et non alteri, et per consequens non est conceptus essentiae ex quo non vere competit omni illi de quo dicitur essentia.
Ad tertium[18]: quod quamcumque cognitionem habuerunt philosophi de divina essentia, habuerunt de persona; quia philosoƿphi non habuerunt cognitionem de divina essentia nisi habendo aliquos conceptus simplices communes Deo et creaturis, vel compositos proprios et negativos, vel connotativos proprios. Sed omnes tales conceptus ad quos potuerunt philosophi devenire aeque veraciter competunt cuilibet personae divinae sicut Deo vel divinae essentiae, et ita in talibus conceptibus non plus cognoscitur divina essentia vel Deus quam persona divina.
(§ Si autem sint aliqui conceptus naturaliter cognoscibiles de Deo qui sint proprii divinae essentiae et qui non competant divinae personae, quantum ad illos potest concedi quod philosophi habuerunt cognitionem aliquam de divina essentia quam non habuerunt de divina persona, quia sequitur evidenter ex creditis. Et ideo quantum ad omnes instantias tales est proportionaliter dicendum sicut dictum est in solutione praecedenti[19]. Tamen de talibus conceptibus philosophi non multum se intromiserunt, sed praecise de illis qui ita verificantur de persona sicut de essentia et e converso, cuiusmodi sunt tales 'immateriale', 'summum', 'aeternum' et huiusmodi, qui conveniunt tam essentiae quam personae. Et ideo ratione talium conceptuum non plus cognoverunt philosophi divinam essentiam quam personam. §)
Tamen hoc non obstante philosophi potuerunt scire istam propositionem 'Deus vel divina essentia est incorruptibilis, primum ens, summum bonum' et sic de aliis; et non potuerunt scire istas propositiones 'Pater vel aliqua persona divina est primum ens ƿvel incorruptibilis' et sic de aliis. Et isto modo dicunt homines quod potuerunt cognoscere deum et tamen non trinitatem personarum. Et ratio est quia ad cognoscendum istam propositionem 'Deus est immortalis vel primum ens' sufficiunt creaturae; ad cognoscendum autem istam evidenter 'persona divina est primum ens' requiritur distincta notitia deitatis, quae non potest haberi in via. Quantumcumque enim termini propositionum omnium pro eodem supponant, quia tamen sunt distincti termini (§ et non synonymi, §) potest una propositio sciri alia ignorata.
Exemplum potest poni ad hoc, ponendo quod sapientia divina et omnipotentia divina dicant in Deo simpliciter eandem rem: tunc illa res quae est sapientia divina non potest cognosci quocumque modo nisi omni eodem modo cognoscatur omnipotentia divina, et tamen hoc non obstante ista propositio potest esse nota 'Deus est sapiens' et ista ignota 'Deus est omnipotens'. Similiter, ponendo quod intellectus divinus nullo modo distinguitur a voluntate, non potest intellectus divinus cognosci nisi cognita voluntate divina, et tamen possibile est quod ista sit nota 'Deus est intellectus' et haec ignota 'Deus est voluntas'. Similiter, secundum rei veritatem - sicut post. declarabitur[20] - paternitas in divinis nullo modo distinguitur a generatione activa, et per consequens nullo modo - etiam a fideli - potest cognosci paternitas nisi cognoscatur eodem modo generatio activa, et tamen multi credunt istam esse veram 'paternitas constituit divinam personam' et non istam 'generatio constituit personam'. Et ita frequenter propter ƿsolam variationem terminorum potest una propositio esse nota et alia ignota, quantumcumque termini pro eisdem simpliciter supponant, et per consequens significatum unius termini non plus cognosceretur quam significatum alterius. Et ita est in proposito, quod divina essentia et etiam divina persona cognoscitur a philosophis (§ secundum tales conceptus qui conveniunt essentiae et personae, §) quamvis omnem propositionem ignoraverint in qua praedicatur aliquid de hoc termino 'persona divina'.
Ad aliud[21] dico quod non est concedendum aliquid vere affirmari de aliqua re et vere negari ab alia re quae tamen sunt una res numero, et una res numero singularissima et simplicissima est utraque illarum rerum, nisi ubi fides - modo praedicto[22] compellit. Et ita est in proposito, quod quamvis Pater et Filius distinguantur realiter, tamen una res simplicissima est Pater et Filius, scilicet divina essentia. Et ideo quidquid competit uni personae competit alteri, ubi non obviat relationis oppositio vel ubi declaratum est contrarium in Scriptura Sacra vel ab Ecclesia vel sequitur formaliter ex talibus saltem mediantibus propositionibus per se notis. Et patet per rationem priorem[23], quia si intelligatur Pater intelligitur essentia, quia sunt una res, et si intelligatur essentia intelligitur Filius, quia sunt una res, igitur si intelligatur Pater intelligitur Filius. Et haec est intentio beati Augustini I De Trinitate, cap. 10, ubi dicit sic[24]: “Sive audiamus 'ostende ƿnobis Filium’ sive audiamus ‘ostende nobis Patrem’ tantumdem valet, quia neuter sine altero potest ostendi. Unum quippe sunt, sicut ait: Ego et Pater unum sumus”. Ex ista auctoritate patet quod ex unitate Patris et Filii ostendit quod neuter sine altero potest ostendi, igitur ex unitate eorum eadem ratione potest ostendi quod neuter sine altero potest intelligi. Praeterea, in diversis locis, ex unitate eorum ostendit quod neuter creat sine alio, igitur eadem ratione potest ex eodem medio ostendi quod neuter intelligitur sine alio.
[RESPONSIO AD ARGUMENTA SCOTI]
Ad primum[25] argumentum alterius opinionis dico quod essentia est aliquod obiectum conceptibile in cuius conceptu non est relatio, quia scilicet relatio non praedicatur per se primo modo de essentia. Si autem intelligat quod essentia sit aliquod obiectum conceptibile in cuius conceptu non includitur relatio sed est aliquid sibi extrinsecum et differens realiter ab essentia, sic est negandum. Sed primo modo concedo quod sic potest concipi, quia illa essentia in cuius conceptu non includitur relario, modo exposito, potest concipi a viatore non in se sed in conceptu aliquo communi vel proprio, et ideo contingit ea frui ordinate. Sed arguendo 'igitur contingit ea frui sine persona’ est fallacia consequentis. Unde concedo quod contingit frui essentia, qualitercumƿque essentia accipiatur, etiam abstractive, sed non sequitur ultra 'ergo contingit ea frui non fruendo persona'.
Si dicatur: si contingit frui essentia qualitercumque accipiatur, igitur contingit ea frui ut est in una persona tantum, ergo contingit ea frui sine alia persona, respondeo negando primam consequentiam, quia in antecedente non est aliqua falsa implicatio sed in consequente est falsa implicatio, quia implicatur quod contingit eam accipere ut est in una persona tantum. Et hoc est manifeste falsum, quia cum illa sit affirmativa simpliciter, sequeretur quod esset in una persona tantum, quod est manifeste falsum.
Si dicatur quod aliquis potest credere eam esse in una persona tantum et tamen talis potest frui ea, ergo talis fruetur ea ut est in una persona tantum, respondeo negando consequentiam, quia quamvis aliquis credat eam esse in una persona tantum et fruatur ea, et ideo credat frui ea ut est in una persona tantum, - hoc est credit istam propositionem esse veram ‘fruitur ea ut est in una persona tantum' -, non tamen sequitur quod fruitur ea ut est in una persona tantum, propter falsam implicationem; quia in consequente implicatur quod est in una persona tantum, quod tamen non implicatur in ista 'credit eam esse in una persona tantum'. Et ideo consequentia non valet, sicut non sequitur 'aliquis credit aliquod corpus esse in loco ubi non est et cognoscit illud corpus, igitur cognoscit ipsum ut est in loco ubi non est’ Similiter non sequitur 'Sortes credit Platonem non esse et cognoscit ipsum, ergo cognoscit ipsum ut non est’ sed bene sequitur quod credit ƿistam propositionem esse veram 'Sortes cognoscit Platonem qui non est’.
Ad confirmationem[26] concedo quod ex puris naturalibus possumus cognoscere istam propositionem 'Deus est summum bonum’ et non possumus cognoscere ex puris naturalibus istam propositionem 'Deus est trinus', et tamen tunc ipsa divina essentia non plus cognoscitur (§ secundum tales conceptus§) quam trinitas personarum, quia illud quod cognoscimus ita vere competit trinitati personarum sicut essentiae divinae. Ita enim realiter et ita vere trinitas personarum est summum bonum sicut divina essentia est summum bonum, quamvis ista propositio sit nobis nota 'essentia divina est summum bonum’ et haec non 'trinitas personarum est summum bonum', et hoc quia isti termini pro eisdem supponunt, quamvis hoc nesciatur a nobis, et ita non plus cognoscitur divina essentia quam trinitas personarum. Sicut ponendo quod intellectus sit realiter ipsa substantia animae nec aliquo modo distinguatur, sicut post ostendetur[27], tunc impossibile est quod substantia animae cognoscatur nisi intellectus cognoscatur, quia impossibile est quod idem de eodem vere affirmetur et ab eodem vere negetur. Ergo non potest cognosci substantia animae nisi eodem modo cognoscatur intellectus, et tamen multis ista propositio est nota 'substantia animae est substantia' et haec ignota ƿ'intellectus est substantia', quia a multis creditur quod intellectus sit accidens.[28] Et ratio est quia nescitur pro quo supponit iste terminus 'intellectus’. Ita est in proposito, quia nescitur pro quo supponit iste terminus 'summum bonum’ quando dicitur 'Deus est summum bonum’ utrum scilicet pro uno supposito absoluto vel pro tribus suppositis relativis, - quamvis aliqui[29] credant se scire quod supponit pro supposito absoluto et non pro tribus suppositis relativis ideo poterit haec esse nota 'Deus est summum bonum’ et haec ignota 'Deus est tria supposita relativa’ Et tamen non plus tunc intelligitur essentia divina quam trinitas personarum. Et sicut non potest intelligi essentia divina nisi intelligatur trinitas personarum, ita non potest voluntas frui essentia nisi fruatur trinitate personarum.
Si dicatur[30] quod tunc posset trinitas personarum cognosci ex puris naturalibus, sicut essentia divina potest cognosci ex puris naturalibus, respondeo quod de virtute sermonis haec debet concedi 'ex puris naturalibus potest ita bene cognosci trinitas personarum sicut essentia divina'. Et ratio est, quia quidquid potest cognosci ex puris naturalibus, (§ quantum ad concepƿtus quos communiter concludebant philosophi de Deo, §) ita vere competit trinitati personarum sicut essentiae divinae[31]. Tamen ex puris naturalibus potest ista propositio esse nota 'essentia divina est’ in qua non subicitur illa essentia quae Deus est, sed unus conceptus qui non est divina essentia nec est Deus. Et ista propositio 'trinitas personarum est’ in qua non subicitur illa trinitas quae est in Deo sed unus conceptus qui non est Deus, non potest esse nota ex puris naturalibus. Et sic intelligunt Sancti et doctores quando dicunt quod ex puris naturalibus non potest cognosci trinitas personarum: hoc est ex puris naturalibus non potest cognosci evidenter ista propositio esse vera 'trinitas personarum est Deus' vel 'Deus est tres personae'. Et potest esse exemplum ad hoc: quia ista debet concedi de virtute sermonis 'res creabilis potest cognosci ab intellectu naturaliter', et tamen haec non potest esse nota (§ ex puris naturalibus §) 'res creabilis est’ Et ratio est, quia quamvis aliqua res possit cognosci in aliquo conceptu simplici vet composito proprio, tamen multa possunt de illa re ignorari quae tamen aeque essentialiter sibi conveniunt.
Si dicatur quod si personae cognoscuntur ab intellectu, ergo intellectus est certus se cognoscere tres personas, dico quod consequentia non valet, quia quamvis istae personae cognoscantur in conceptu tali composito proprio, non tamen evidenter cognoƿscit se cognoscere tres personas sed evidenter cognoscit se cognoscere aliquid. Utrum tamen illud sit tres personae vel una, non potest evidenter cognoscere, et tamen in rei veritate tres personae cognoscuntur, non in se sed in conceptu aliquo proprio. Sed cognitio in tali conceptu non est aliud quam habere talem conceptum et scire quod vere praedicatur de aliquo ente. Et ideo cognoscere tres personas non est aliud quam cognoscere unum conceptum proprium tribus personis et scire evidenter quod ille conceptus de aliquo ente praedicatur; sicut cognoscere tres personas non est nisi cognoscere quod aliquod ens est summum bonum, ens primum, actus purus, quia omnia ista verissime competunt divinis personis. Et ita patet ad argumentum quod contingit habere actum ordinatum circa essentiam, non tamen sine persona.
Si dicatur: ille qui credit tres personas non esse et vult eas non esse, non fruitur personis sed magis odit. Sed aliquis infidehs credit tres personas non esse et vult eas non esse, igitur non fruitur eis. Et tamen talis potest frui divina essentia, quia multi tales vellent mori pro Deo; quod non esset nisi diligerent Deum super omnia, et per consequens fruuntur Deo:
Respondeo quod talis fruens divina essentia - quamvis forte propter errorem in intellectu et praesumptionem in voluntate non ordinate - fruitur etiam divinis personis quamvis ignoranter, quia nescit se frui illis personis. Et quando dicitur 'vult eas non esse’ dico quod non vult eas non esse, quamvis credat se velle eas non esse; sed vult eas esse ex hoc ipso quod vult rem illam esse quae est illae personae. Et ita decipitur credendo se velle illud ƿnon esse quod tamen vult esse, et ita nunquam fruitur essentia nisi fruendo persona quamvis ignoranter.
Si dicatur quod non ignoranter fruitur Deo vel divina essentia et ignoranter fruitur persona divina, igitur aliquo modo cognoscitur ab eo divina essentia quo modo non cognoscitur ab eo divina persona, et ita habetur propositum, respondeo quod consequentia non valet. Sed ad hoc quod ignoranter fruatur divina persona et scienter essentia, sufficit quod haec sit sibi nota 'ipse fruitur Deo' et haec non sit sibi nota 'ipse fruitur divina persona'. Et isto modo concedo quod ignoranter fruitur persona et scienter Deo, et tamen fruitur persona et nunquam Deo sine persona, cum Deus realiter sit persona.
Concesso tamen quod aliquis possit frui essentia non fruendo persona et quod aliquis possit intelligere essentiam non intelligendo personam, - quod tamen credo difficile videre argumentum non concludit quod aliquis possit ordinate frui essentia non fruendo persona. Cuius ratio est, quia sicut - secundum istum Doctorem[32] - aliquid potest distinctius significari quam possit intelligi, ita potest distinctius diligi quam intelligi. Sicut enim concludendo quod est aliqua substantia respectu multorum accidentium et distincta ab illis, potest imponi nomen quod sit proprium signum illius distincti ab omnibus accidentibus, ita concludendo quod est aliquod ens distinctum realiter ab omni ente finito ƿquod est causa cuiuslibet entis finiti et principium nostrae beatificationis futurae, et sic de aliis condicionibus, potest voluntas summe diligere illud et quodlibet quod est idem realiter cum illo, et ad hoc obligatur, ex quo intellectus potest evidenter cognoscere quod illud, et quodlibet quod est realiter ipsum, est summe diligibile. Et per consequens, cum quaelibet persona sit realiter illud ens summum quod est causa omnium, potest voluntas et debet quamlibet personam summe diligere, et tamen non potest intellectus distincte intelligere et in particulari nec essentiam nec personam. Et ideo qui frueretur essentia et non persona, - si tamen hoc esset possibile non ordinate frueretur. Et ideo infideles et haeretici quicumque qui credunt se frui Deo et credunt se non frui divinis personis, non ordinate fruuntur.
Ad aliud[33]: nego istam consequentiam 'sunt tres distincti articuli respectu trium personarum, ergo una persona potest concipi sine alia’ Sed tamen potest credi concipi una persona sine alia. Et ratio est quia ad distinctionem articulorum sufficit distinctio signorum sive conceptuum sive vocum, et ideo possunt esse tres articuli respectu trium personarum ex quo ipsae personae distinguuntur realiter, non tamen potest una intelligi alia non intellecta. Sicut, secundum istos[34], correlationes distinguuntur realiter, et ideo potest una significari uno signo et alia signo alio, et sunt distinctae veritates de distinctis correlationibus, et tamen, secundum istos[35], non potest una relatio intelligi sine alia. Ergo ƿmulto fortius personae divinae - quae quamvis distinguantur realiter, tamen una res simplicissima est illae personae - sic se habebunt quod una non potest intelligi sine alia, quamvis possit significari sine alia.
Si dicatur quod haec responsio inficit rationem positionis, quia hic idem affirmatur de una persona et negatur ab alia, ergo non est inconveniens quod idem affirmetur de una persona et negetur ab alia. Assumptum patet, nam haec est vera 'prima persona significatur hoc nomine Pater' et haec similiter est vera 'secunda persona non significatur hoc nomine Pater', igitur eodem modo poterit haec esse vera 'Pater intelligitur’ et haec similiter 'Filius non intelligitur':
Respondeo quod unum sequitur ex Sacra Scriptura et determinatione Ecclesiae et aliud non. Nam aliquid significari aliquo nomine vel conceptu - ad praesens - est esse illud de quo verificatur illud nomen vel conceptus et pro quo supponit. Nunc autem hoc nomen 'Pater' vere praedicatur de prima persona et non de secunda, et ideo prima persona significatur hoc nomine et non secunda. Sed ex parte alia non ita formaliter sequitur ex creditis quod haec sit possibilis 'prima persona intelligitur, non secunda', et ideo unum est concedendum, aliud non.
(§ Et ideo universaliter concedo quod de omnibus talibus: intelligi - non intelligi', 'frui - non frui’ 'significari - non significari’ et de huiusmodi, debet concedi quod unum potest comƿpetere essentiae et non personae si sit expressum in Scriptura Sacra vel ex determinatione Ecclesiae vel formaliter sequitur ex illis, et aliter non. §)
Ad argumentum pro secundo articulo[36]: quando accipitur 'Pater prius origine quam generet Filium est perfecte beatus’ si intelligat quod in aliquo signo vel instanti Pater est beatus in quo non generat Filium, est propositio simpliciter falsa, - et sic procedit argumentum - quia tunc aliquid beatificaret Patrem in aliquo signo vel instanti sine Filio. Unde in quocumque signo vel instanti imaginabili est Pater beatus, in eodem generat Filium et spirat Spiritum Sanctum, et in eodem est Filius et Spiritus Sanctus. Si autem intelligat quod sicut invenitur prioritas in divinis, sic Pater prius origine est beatus quam generet Filium, tunc - cum non sit ibi alia prioritas originis nisi (a quo alius et qui non ab alio' - erit iste intellectus propositionis: Pater ex se est beatus negative, hoc est, est beatus et non est ab alio beatus principiative; sed non ex se generat Filium, sed ab alio principiative habet quod generet Filium. Sic adhuc est propositio simpliciter falsa, quia Pater nihil habet a Filio, nec quod sit beatus nec quod generet nec quod sit Pater, sed ita ex se habet quod generet Filium sicut quod sit beatus. Unde nec perfectionem intrinsecam nec non intrinsecam habet a persona producta. Si autem intelligat sic quod 'Pater est prius beatus quam generet Filium, quia est beatus Filio non generato et non est Pater Filto non generato', sic adhuc est simpliciter falsa, quia quandocumque ƿPater est beatus, Filius est generatus. Nec videtur posse illa propositio aliter intelligi. Si tamen dimittat prioritatem originis et accipiat istam propositionem Tater prius aliqua prioritate est beatus quam generet Filium', dico quod ista propositio potest habere bonum sensum, intelligendo quod beatitudo Patris est aliqua prioritate prior generatione qua producitur Filius et etiam ipso Filio. Et hoc potest concedi, quia est ibi prioritas cuiusdam communitatis et consequentiae, quia sequitur formaliter 'A est Pater, ergo A est beatus', et non sequitur e convero 'A est beatus, ergo A est Pater', nam Filius est beatus et tamen Filius non est Pater nec etiam Spiritus Sanctus. Et sub isto intellectu potest concedi illa propositio. Vel forte sub isto intellectu: beatitudo est principium generandi Filium, et ita prior origine Filio aliquo modo, et per consequens generatione per quam producitur.
Et concessa illa propositione sub aliquo bono intellectu, respondeo ulterius ad rationem. Quando dicitur[37] 'in illo priori est perfecte beatus, ergo in illo priori habet obiectum perfecte beatificans', dico quod si isti ablativo adiectivo 'priori' correspondeat aliquod substantivum aliud quam Pater vel essentia divina vel Filius vel Spiritus Sanctus vel aliquid tale, puta intelligendo quod in illo priori signo vel instanti sit perfecte beatus, antecedens est simpliciter falsum, nec sequitur ex propositione priori sub bono intellectu concessa. Si autem suum substantivum sit essentia vel Pater, tunc est iste sensus: in illo priori, hoc est in illa priori essentia vel in illo priori Patre est perfecte beatus, vel forte in ƿillo priori Filio vel in illo priori Spiritu Sancto est perfecte beatus. Et tunc si intelligatur sic 'in illa priori essentia est perfecte beatus', hoc est 'est perfecte beatus in essentia quae est prior omni creatura, et aliqua prioritate - scilicet prioritate consequentiae est prior etiam qualibet persona', sic potest concedi quod in illo priori est perfecte beatus. Similiter 'in priori Patre', hoc est ‘in Patre qui est prior omni ente creato et qui est prior origine Filio, est perfecte beatus', et sic 'in priori Filio, hoc est in Filio qui est prior omni ente creato et Spiritu Sancto, est perfecte beatus', et sic de aliis. Quaelibet talis, ubi substantivum illius adiectivi intelligitur vel essentia divina vel persona vel productio seu relatio, potest concedi sub convenienti intellectu sed non semper sub eodem, ut patet. Et quando ulterius infertur[38] 'ergo in illo priori habet obiectum perfecte beatificans', ista potest concedi sub uno intellectu, quia sub uno intellectu potest concedi quod in Filio habet obiectum perfecte beatificans, quia scilicet quidquid beatificat Patrem vel est in Filio per identitatem formalem vel per identitatem realem vel per circumincessionem vel per aliquem alium modum. Unde etiam aliquo modo accipiendo 'esse in' posset concedi quod paternitas est in Filio, quamvis ille modus 'essendi in' non sit forte usitatus. Intelligendo enim per 'esse in aliquo' omne illud quod est aliqua eadem res numero cum alio, ƿposset concedi quod paternitas est in Filio, quia una res numero est paternitas et Filius.
Si dicatur[39] quod haec non videtur vera 'Pater beatificatur in Filio’ respondeo quod non est magis inconveniens quod Pater beatificetur in Filio quam quod sit in Filio; sed Sancti concedunt quod Pater est in Filio; ergo ita poterit beatificari in Filio. Et forte sic intellexit Augustinus[40] quando dixit quod Pater omnia videt in Verbo. Sed de hoc alias[41].
Dico ergo quod stant simul quod Pater beatificatur in essentia ut est prior Filio aliqua prioritate, et tamen quod beatificetur in essentia in quantum communicata tribus, quia eadem est; et ex hoc ipso quod est communicata tribus est prior tali prioritate consequentiae. Ista tamen propositio ‘Pater beatificatur in essentia ut est prior Filio' potest habere intellectum verum et falsum. Quia si fiat reduplicatio, ut denotetur esse convertibilitas inter praedicatum prmcipale et illud super quod cadit reduplicatio, sic est falsa, quia tunc inferret istam quod Pater beatificaretur in omni priori Filio, et praecise in priori Filio, et hoc est falsum, quia beatificatur in Filio qui non est prior Filio. Si autem intelligatur quod praedicatum principale insit universaliter illi super quod cadit reduplicatio, sic est vera, quia in omni priori Filio Pater perfecte beatificatur, quia et in essentia et in se ipso.
ƿ[INSTANTIAE CONTRA SOLUTIONEM]
Sed contra istam responsionem videtur arguere iste Doctor:[42] quia “quaelibet persona intelligit formaliter intellectu ut est in ipsa, non ut est in alia, nec ut in tribus, ex XV De Trinitate[43]. Videtur igitur quod quaelibet intelligit perfecte intelligendo essentiam ut est in se formaliter; igitur perfecta intellectio, quae est beatifica, non necessario requirit essentiam intelligi ut in tribus. Probatio primae consequentiae: non minus ad intellectionem requiritur intelligibile quam intellectus; igitur in perfecte intelligente ex se non minus requiritur quod habeat in se obiectum ut formaliter intelligibile quam quod habeat intellectum in se ut quo intelligat”.
“Confirmatur[44]: quia si Pater intelligendo deitatem indiget essentia ut in Filio, ergo aliquid reciperet a Filio vel ab aliquo ut in Filio. Consequentia patet per argumentum Philosophi XII Metaphysicae[45], quo probat Deum non intelligere aliud a se, quia vilesceret intellectus eius, quia tunc perfectionem reciperet ab intelligibili; igitur ita hic. Immo, quod est maius inconveniens, perfectionem simpliciter, puta visionem beatificam quasi reciperet Pater a tribus personis ut obiectis vel ab aliquo ut in tribus. Ex quo videntur sequi duo absurda: primum, quod non ƿomnem perfectionem habet Pater a se; aliud, quod non omnis perfectio simpliciter et essentialis sit aliquo modo prior proprietatibus sed aliqua quasi posterior ipsis personis, puta illa quae est ab obiecto ut in tribus”. Si enim[46] “intelligibile ut in aliquo producendo esset principium beatitudinis Patris, Pater non esset beatus a se, XV De Trinitate, cap. 7[47]; ergo si essentia ut in producto sit per se obiectum beatitudinis Patris, Pater non erit beatus a se. Consequentia probatur, quia obiectum ut est obiectum non minus requiritur ad beatitudinem quam intellectus”.
[RESPONSIO AD INSTANTIAS]
Ad istud respondeo: quando accipitur[48] 'quaelibet persona intelligit formaliter intellectu ut est in ipsa non ut est in alia nec ut in tribus', hoc potest intelligi dupliciter. Uno modo quod persona intelligat intellectu ut in alia persona, ita quod intelligat illa persona, - et tunc esset illa persona. Et isto modo intelligit beatus Augustinus, XV De Trinitate, cap. 7[49], ubi dicit sic: “In illa Trinitate quis audeat dicere Patrem nec se ipsum nec Filium nec Spiritum Sanctum intelligere nisi per Filium, nec diligere nisi per Spiritum Sanctum, per se autem meminisse tantummodo vel sui vel Filii vel Spiritus Sancti”. Et sequitur[50]: “Si enim solus ƿsibi Filius intelligit ut intelligentia sit et sibi et Patri et Spiritui Sancto, ad illam reditur absurditatem ut Pater non sit sapiens de se ipso sed de Filio”. Hoc est, sicut expresse ibidem[51] exponit beatus Augustinus, quod Filius non est intelligentia nec sapientia ipsi Patri ut ipso sapiat vel intelligat, quasi ipse ex se ipso non habeat intelligentiam vel sapientiam. Et eodem modo Filius non est beatitudo Patri, quasi Pater non habeat beatitudinem a se ipso. Et isto modo non beatificatur essentia ut in Filio, quasi praecise habeat beatitudinem a Filio vel a tribus personis et non a se ipso.
Si autem intelligat quod quaelibet persona intelligit formaliter intellectu ut est in ipsa non ut in alia, quasi possit beatificari vel intelligere sine alia persona, hoc est impossibile et contra beatum Augustinum XV De Trinitate, cap. 15[52], ubi dicit sic: “Novit omnia Deus Pater in se ipso, novit et in Filio; sed in se ipso tamquam se ipsum, in Filio tamquam Verbum suum, quod Verbum natum est de omnibus his quae sunt in se ipso. Omnia similiter novit et Filius in se, scilicet tamquam ea quae nata sunt de his quae Pater novit in se ipso, in Patre autem tamquam ea de quibus nata sunt quae ipse Filius novit in se ipso. Sciunt igitur invicem Pater et Filius, sed ille gignendo, iste nascendo”. Ex qua auctoritate patet quod quaelibet persona novit omnia in qualibet persona, et eadem ratione beatificatur in qualibet persona, quamvis ƿPater non sit beatus qualibet persona, sicut nec est sapiens qualibet persona, secundum beatum Augustinum.
Sic igitur patet quomodo intelligenda est illa propositio[53] quod 'quaelibet persona intelligit formaliter intellectu ut est in ipsa, non ut in alia’ quia scilicet non habet ab alia persona quod intelligat intellectu, - et hoc loquendo de prima persona. Sed cum hoc stat quod intelligit et essentiam in alia persona et aliam personam, et quod non possit intelligere se ipsam nec essentiam divinam nisi intelligendo quamcumque personam.
Et quando ultra accipitur[54] 'non minus requiritur ad intellectionem intelligibile quam intellectus, igitur in perfecte intelligente se non minus requiritur quod habeat in se obiectum ut formaliter intelligibile quam quod habeat intellectum in se quo intelligat', respondeo quod non minus requiritur intelligibile quam intellectus, tamen aliter requiritur aliquid quod est intelligibile et aliter intellectus. Quia intellectus requiritur ut realiter et formaliter idem cum intellectione et ut realiter idem cum intelligente quamvis non ut formaliter idem; sed aliquid quod est intelligibile non requiritur ut formaliter idem cum intellectione, et potest realiter distingui ab intelligente. Et ideo non oportet quod omni eodem modo intelligens habeat intelligibile quo habet intellectum, et ideo quamvis habeat intellectum formaliter ex se, non oportet quod habeat formaliter ex se quamlibet personam intellectam. Hoc patet secundum eos, quia ipsi[55] ponunt quod Pater simpliciƿter et realiter intelligit Filium, et quod intelligit essentiam in Filio, et eadem ratione quod beatificatur in Filio, et tamen non eodem modo habet intellectum et Filium secundum eos.
Sed contra: (§ visio qua Pater videt essentiam ut est in Patre est perfecta, quia beatifica, ergo non requirit essentiam intelligi ut est in tribus:
Respondeo quod haec consequentia non valet, quia eadem visio est indistincta re et ratione qua videtur essentia ut in Patre et ut in tribus personis, nec plus potest visio essentiae ut in Patre separari a visione essentiae ut in tribus quam visio essentiae ut in Patre potest separari a visione essentiae ut in Patre. Et ex hoc patet quod argumentum Doctoris non valet secundum propria sua principia. Nam visio qua Pater videt essentiam ut in Patre non distinguitur realiter nec formaliter a visione is qua videt essentiam ut in tribus. Sed non beatificatur nisi visione qua videt essentiam ut in Patre; ergo non beatificatur nisi visione qua videt essentiam ut in tribus; ergo non prius beatificatur quam videt essentiam ut in tribus.
Ad confirmationem[56] praedicti argumenti dico quod ista consequentia non valet 'Pater intelligit beatifica visione essentiam ut in Filio, ergo aliquid quasi recipit a Filio vel ab aliquo in Filio', et hoc quia nec Filius nec aliquid in Filio est causa illius visionis, non plus quam est causa deitatis, quia in nullo distinguitur ƿvisio a deitate. Ad probationem consequentiae[57] dico quod Philosophus probat Deum non intelligere aliud a se tamquam recipiens intellectionem ab alio, quia tunc vilesceret intellectus eius. Et ideo isto modo dico quod Pater non intelligit essentiam ut in Filio, nec in primo instanti originis nec in aliquo, immo nunquam in perpetuum sic intelliget essentiam ut in Filio, quia nunquam recipiet aliquid a Filio. Et ita argumentum probat quod Pater nunquam intelligit essentiam ut in Filio. Et hoc verum est: recipiendo intellectionem a Filio vel ab aliquo in Filio; tamen vere intelligit essentiam in Filio non recipiendo intellectionem a Filio. Et ita patet quod non sequitur primum inconveniens ad quod deducitur, quia Pater nihil recipit a Filio quamvis intelligat Filium et essentiam in Filio. Aliud etiam inconveniens non sequitur, quia essentia ut in Filio est prior aliqua prioritate etiam ipso, scilicet prioritate cuiusdam communitatis, nam essentia quae est in Filio est Filius, et etiam Pater, et tamen Pater non est Filius. Tamen de ista propositione reduplicativa 'essentia ut in Filio est prior proprietate' potest dici quod ipsa est falsa, quia infert istam ‘omne quod est in Filio est prius proprietate Patris', quod est falsum de filiatione. Et ideo quantum ad tales propositiones reduplicativas, an sint verae vel falsae, recurrendum est ad regulas quae dicentur infra, distinctione undecima[58], de propositionibus reduplicativis.
ƿEt quando dicitur[59] quod ‘si intelligibile ut in aliquo producendo esset principium beatitudinis Patris, Pater non esset beatus a se, ergo si sit obiectum ut in aliquo producendo non est Pater beatus a se’ dico quod 'producendum' potest dupliciter accipi: vel pro non producto quod tamen producetur, et sic consequentia est bona, sed tunc est antecedens falsum quod sumitur, scilicet quod Filius est producendus, nam isto modo accipiendo 'producendum’ nunquam Filius fuit producendus nec unquam erit producendus. Aliter potest accipi 'producendum' pro producto quod [vere producitur] et vere producetur, sicut Filius semper producitur et semper producetur. Et sic consequentia non valet, nam obiectum non est principium intellectionis, et ideo non sequitur 'beatificatur aliquo quod est vel erit in producendo, ergo non est beatus a se’ quia illa visio est eadem totaliter in producente et producendo.
Et si dicatur quod tunc in primo signo originis Pater non est Filius, quia in primo signo Filius non est, dico quod 'signum', si concedatur in Deo, non potest esse nisi essentia vel persona vel relatio; et ideo idem erit dicere 'in primo signo originis Filius non est' et dicere 'Filius non est in Patre, vel non est in essentia, vel Filius non est 'in paternitate’ Et de istis patet per praedicta quid est dicendum.
ƿ[RESPONSIO AD FORMAM QUAESTIONIS]
Ex praedictis respondeo ad formam quaestionis quod non est possibile frui aliquo quod esr realiter Deus, seu habere fruitionem respectu alicuius quod est realiter Deus, non habendo fruitionem alicuius quod est realiter Deus, propter identitatem realem essentiae ad personas et relationes divinas.
Et si dicatur quod - secundum praedicta - potest haberi conceptus proprius essentiae divinae sicut potest haberi nomen proprium divinae essentiae, puta tale nomen quod significet idem quod 'neque generans neque genitum'. Et per consequens in tali conceptu intelligitur essentia et non aliqua persona, et per consequens - cum tantae abstractionis sit voluntas sicut intellectus - poterit voluntas frui essentia non fruendo persona:
Dico quod quamvis intellectio illa esset aliquo modo propria divinae essentiae - sicut nomen tale esset proprium - et ita 1 tunc intelligeretur essentia et non persona illa intellectione, tamen fruitio non esset propria, immo talis tunc frueretur tam essentia quam persona propter identitatem realem essentiae et personae. Et hoc quia expressum est quod essentia neque est generans neque producta et tamen quod quaelibet persona est generans vel producta. Et per consequens talis conceptus est proprius essentiae et sibi conveniens per praedicationem et non praedicatur de aliqua. persona nec de pronomine demonstrante praecise personam. Et hoc tunc est convertibile cum hoc quod dico: essentiam intelligi illa intellectione et personam non inteiligi illa intellectione. Verumƿtamen non debet absolute negari personam intelligi illa intellectione, et hoc quia quamvis ille conceptus non respiciat personam tamquam subicibilem respectu illius conceptus, tamen dat intelligere vel connotat vel aliquo modo significat personam. Et ideo illa intellectione aliquo modo persona intelligitur quamvis non eodem modo, sicut nec eodem modo significatur. Et ita patet quomodo potest salvari quod dictum est prius[60], scilicet quod nunquam - nec abstractive nec intuitive - potest intelligi essentia nisi intelligatur persona, quamvis possit haberi aliquis conceptus proprius divinae essentiae qui tamen aliquo modo importabit personam, et eodem modo aliquo modo intelligitur persona. Et ita patet quomodo sub uno sensu potest concedi quod potest intelligi essentia non intellecta persona, quia sequitur ex creditis in Scriptura vel ex determinatione Ecclesiae; sed non debet concedi quod aliquis potest frui essentia non fruendo persona, quia hoc non sequitur evidenter ex creditis. Et ideo quando aliqua sunt idem realiter non est tanta abstractio voluntatis sicut intellectus, scilicet quod sicut intellectus potest intelligere unum sine alio, modo superius declarato, quod eodem modo voluntas potest frui uno non fruendo alio, propter rationem dictam.
[RESPONSIO AD ARGUMENTA PRINCIPALIA]
Ad primum[61] argumentum principale patet per iam dicta[62], quomodo - aequivoce accipiendo - potest essentia intelligi sine persona et quomodo non.
ƿAd secundum concedo quod omne prius causalitate et tempore et perfectione potest intelligi a nobis sine posteriori quamvis non a Deo; sed prius prioritate cuiusdam communitatis cum quo tamen est unum realiter non potest intelligi sine illo. Huiusmodi est essentia respectu personae. — Et propter calumniantes[63] expono me et dico quod nihil aliud intelligo per ‘essentiam esse priorem persona' nisi quod essentia est tres personae et tres relationes, et nulla persona est tres personae.
Ad confirmationem dico quod intellectus potest coniuncta in re divisim intelligere, sed si sint una res vel si aliqua una res simplex est, illa non potest intellectus intelligere divisim. Ita est in proposito, quod essentia et persona non sunt coniuncta in re, - sicut paries et albedo coniunguntur immo sunt una res, et ideo non potest intelligi essentia nisi intelligatur persona, quamvis albedo possit intelligi non intellecto pariete.
Ad tertium dicendum quod relatio non habet distinctam bonitatem nec etiam habet distinctam entitatem ab entitate essentiae, quia relatio et essentia non sunt duae entitates.
Et si dicatur quod est distincta entitas ab alia relatione, potest concedi quod est distincta entitas relativa, quia tamen istae duae entitates relativae sunt una simplex entitas absoluta ideo non potest una intelligi sine alia.
ƿAd quartum per idem dicendum est quod una res potest intelligi non intellecta alia re quando illae duae res non sunt una res simplex, quando autem sunt una res simplex non oportet. Ita est in proposito, quia duae personae sunt realiter una simplex essentia.
Ad ultimum dico quod plus repugnat essentiae divinae terminare actum intelligendi sine persona quam repugnat uni personae terminare dependentiam naturae assumptae sine alia, sicut secundum beatum Augustinum[64] plus repugnat uni personae creare sine alia quam incarnari sine alia. Sed unde est hoc notum ? Dico quod unum est notum per Scripturam et aliud non, et ideo debet unum concedi et non reliquum. Unde per rationem - etiam supponendo articulum fidei De Trinitate - non potest plus probari quod una persona potest incarnari sine alia quam quod una potest creare sine alia. Nec potest probari plus quod relatio potest esse ratio terminandi dependentiam naturae assumptae quam quod potest esse ratio terminandi dependentiam rei creatae. Unum tamen est tenendum et non aliud, propter rationem dictam[65]. §)

Notes

  1. 1 Scotus, Ordinatio, I, d. 1, p. 1, q. 2, n. 42 (ed. Vaticana, II, 26s.).
  2. 1 Ibidem, n. 31 (II, 20s.).
  3. 2 August., De Trinit., VII, c. 1, n. 2 (PL 42 V34s.).
  4. 3 Ibidem (PL 42, 935); editio critica Ordinationis Scoti legit “3 cap. a”, sed ut in apparatu lectionum variantium apparet, multi codices manuscripti habuerunt “3 cap. 7”.
  5. 4 Scotus, loco cit., n. 32 (II, 21).
  6. 5 Scotus, ibidem, n. 33 (II, 22).
  7. 1 Scotus, ibidem, n. 42 (II, 26s.).
  8. 2 Scotus, ibidem, n. 43 (II, 27); “Pater... fruitionem” est textus a Scoto cancellatus.
  9. 1 Scotus, ibidem, n. 43 (II, 27-30); verba “Modus ponendi est iste” pertinent ad textum a Scoto cancellatum.
  10. 2 Supra, p. 450, lin. 1-2.
  11. 1 Supra, p. 451, lin. 6-11.
  12. 2 Sent., II, q.1. 1 H; q. 8 K; sed iam Sent., I, d. 17, 1 P.
  13. 1 Scotus, Reportatio Paris., I, d. 31, q. 3, n. 27 (ed. Wadding, XI-I, 177); Quodl., q. 13, nn. 14-15 (ed. Wadding, XII, 320s.).
  14. 1 Sent., I, d. 2, q. 1 D.
  15. 1 Supra, p. 456, lin. 4-8.
  16. 2 Supra, p. 456, lin. 9-12; iudicium Magistrorum de hoc paragrapho videsis apud J. Koch, “Neue Aktenstiicke” cit., Recherches de Theologie ancienne et medievale, VIII (1936), p. 188, lin. 14-22, et Extracta, ibidem, p. 195, lin. 36-37.
  17. 1 Supra, p. 455, lin. 5-23.
  18. 2 Supra, p. 456, iin. 13-17.
  19. 1 Supra, pp. 458, lin. 24 - 459, lin. 7.
  20. 1 Sent., I, d. 27, q. 1 C.
  21. 1 Supra, p. 456, lin. 18-23.
  22. 2 Supra, p. 455, lin. 17-20.
  23. 3 Hic supra, lin. 9-15.
  24. 4 August., De Trinit., I, c. 8, n. 17 (PL 42, 832); respicitur Ioan. 10, 30.
  25. 1 Supra, p. 450, lin. 2-11.
  26. 1 Supra, pp. 450, lin. 12-20; sententiam Magistrorum vide apud J. Koch, “Neue Aktenstucke” cit., Recherches de Theologie ancienne et medievale, VIII, (1936), pp. 169, lin. 30 - 171, lin. 9.
  27. 2 Sent., II, q. 24 K.
  28. 1 Ex. gr. Thomas Aquinas, Summa theol., I, q. 77, a. 1, ad 5; Thomas Sutton, Quodl., III, q. 7 (cod. Merton 138, ff. 194va - 195va), contra quem Ockham arguit Sent., II, q. 24 B-G.
  29. 2 cf Scotus, Ordinatio, I, d. 1, p. 1, q. 2, nn. 31-32 (ed. Vaticana, II, 20s.).
  30. 3 Cf. J. Koch, “Neue Aktenstiicke” cit., Recherches de Theologie ancienne et medievale; VIII (1936), pp. 170, lin. 8 - 171, lin. 9, et Extracta, ibidem, p. 195, lin. 17-22.
  31. 1 Iuxta eadem Extracta, loco cit., p. 195, lin. 23-27, in libro Guillelmi hic “Additum est in margine: nec necessario per talem propositionem trinitas personarum potest cognosci ex puris naturalibns, nisi quod ista res quae est trinitas personarum potest cognosci ex puris naturalibus, et quod ista quae sit naturaliter demonstrabilis de Deo competit trinitati personarum sicut Deo”, quod in nostris codicibus manuscriptis non habetur.
  32. 1 Scotus, Ordinatio, I, d. 22, q. unica, nn. 4-11 (ed. Vaticana, V, 343-347).
  33. 1 Supra, pp. 450, lin. 21 -451, lin. 5.
  34. 2 cf. Scotus, Ordinatio, I, d. 1, p. 1, q. 2, n. 33; d. 5, p. 1, q. unica, n. 39 (ed. Vaticana, II. 22; IV. 34s.).
  35. 3 Scotus, Ibidem.
  36. 1 Supra, pp. 451, lin. 12 - 452, lin. 2.
  37. 1 Supra, p. 451, lin. 15-16.
  38. 1 Supra, p. 451, lin. 15-16.
  39. 1 Cf. Scotus, Ordinatio, 1, d. 1, p. 1, q. 2, n. 43 (ed. Vaticana, II, 28, lin. 16-17), textus cancellatus.
  40. 2 August., De Trinit., XV, c. 14, n. 23 (PL 42, 1077).
  41. 3 Infra, pp. 476, lin. 11 - 481 lin 22.
  42. 1 Scotus, loco cit., (II, 28, lin. 7-15), textus cancellatus.
  43. 2 August., De Trinit., XV, c. 7, n. 12 (PL 42, 1065s.).
  44. 3 Scotus, ibidem (II, 28, lin. 16 - 29, lin. 6), textus cancellatus.
  45. 4 Aristot., Metaph., XII, c. 9, t. 51 (1074b 28-35).
  46. 1 Scotus, ibidem (II, 29, lin. 4-11), textus cancellatus.
  47. 2 August., De Trinit., XV, c. 7, n 12 (PL 42, 1065s.).
  48. 3 Supra, p. 475, lin. 3-4.
  49. 4 August., De Trinit., XV, c. 7, n. 12 (PL 42, 1065).
  50. 5 Ibidem: “Si enim solus ibi Filius intelligit, et sibi et Patri et Spiritui Sancto...” (PL 42, 1065s.).
  51. 1 Ibidem, col. 1066.
  52. 2 August., De Trinit., XV, c. 14, n. 23 (PL 42, 1077).
  53. 1 Supra, p. 475, lin. 3-4.
  54. 2 Supra, p. 475, lin. 8-12.
  55. 3 Cf. Scotus, Ordinatio, I, d. 1, p. 1, q. 2, n. 43 (ed. Vaticana, II, 28, lin. 16 - 29, lin. 34), textus cancellatus; Quodl., q. 1, nn. 20-22 (ed.Wadding, XII, 28s.).
  56. l Supra, p. 475, lin. 13-15.
  57. 1 Supra, p. 475, lin. 15-18.
  58. 2 Sent., I, d. 12, q. 2 L-R.
  59. 1 Supra, p. 476, lin. 4-8.
  60. 1 Supra, p. 455, lin. 23 - 456, lin. 2.
  61. 2 Argumenta principalia vide supra, pp. 448, lin. 9 - 449, lin. 14.
  62. 3 Supra, pp. 482, lin. 14 - 483, lin. 20.
  63. 1 Propositio 'essentia est prior persona' calumniari posset eo quod videtur esse contra Symbolum Athanasianum, ubi dicitur “Et in hac Trinitate nihil prius aut posterius...” (Denziriger-Bannwart-Umberg, Enchiridion Symbolorum, n. 39).
  64. 1 August., De Trinit., I, c. 4, n. 7 (PL 42, 824).
  65. 2 Hic supra, lin. 11-12.