Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Book I/D1/Q3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
[QUAESTIO III: UTRUM FRUITIO SIT QUALITAS REALITER DISTINCTA A DELECTATIONE]
Secundo[1] quaero utrum fruitio sit qualitas realiter distincta a delectatione.
Quod non: Quia voluntas per fruitionem ultimate quietatur; sed voluntas non potest ultimate quietari nisi per delectationem; igitur delectatio est fruitio. Maior patet, quia fruitio est ultimum, igitur ultimate quietat. Minor patet, quia quietatio voluntatis dicit quandam ƿdelectationem, igitur illud quod ultimate quietat est delectatio. Similiter, quidquid habeat voluntas adhuc quaerit delectationem si careat ea, igitur nunquam ultimate quietatur nisi per delectationem.
Secundo sic: si distinguuntur realiter, aut delectatio est perfectior fruitione aut e converso. Si primo modo, igitur felicitas principaliter poneretur in delectatione. Consequens falsum, igitur antecedens. Consequentia patet, quia felicitas est perfectissimum accidens quod potest competere creaturae rationali. Falsitas consequentis patet, quia secundum Philosophum, et secundum omnes, felicitas consistit in operatione, delectatio autem non est operatio sed superveniens operationi, X Ethicorum[2].
Si dicatur quod fruitio est perfectior, contra: X Metaphysicae[3]: “Quae sunt priora generatione, sunt posteriora perfectione”. Igitur fruitio si distinguitur realiter a delectatione, erit prior ea generatione, igitur erit posterior perfectione.
Tertio sic: si fruitio esset alia res prior delectatione, et omne prius potest fieri sine posteriori, igitur posset esse fruitio sine delectatione. Consequens falsum, quia omne quod est compossibile uni contrariorum est compossibile alteri contrariorum. Ergo si fruitio est compossibilis delectationi et potest esse sine ea, igitur est compossibilis tristitiae, et per consequens aliquis posset frui Deo et esse miser, et ita beatus et miser simul.
ƿAd oppositum: Fruitio est actus elicitus; sed delectatio non est actus clicitus sed superveniens operationi, X Ethicorum[4]; ergo fruitio non est delectatio.
[OPINIO PETRI AUREOLI]
Ad istam quaestionem dicunt aliqui[5] “quod omnis actus voluntatis affirmativus est desiderium vel delectatio, sic quod omnis amor est amor desiderii vel delectationis; et per oppositum, omne odium dividitur per fugam et tristitiam, sic quod omne odire vel est abominari et fugere vel tristari et displicere. Et secundum hoc omnis actus voluntatis prout est concupiscibilis - qui quidem actus sunt nolle et velle - sunt quatuor, videlicet velle desiderii et velle delectationis, nolle fugae et nolle displicentiae”.
Hoc probatur primo sic[6]: “Sicut se habet appetitus naturalis in entibus sensu carentibus sic se habet animalis in sensibilibus et voluntas in intellectualibus. Sed appetitus naturalis non habet nisi duos actus positivos et duos privativos: positivos quidem moveri in finem et quiescere in ipso, privativos autem fugere ab opposito et inquietari dum est sub ipso”. Igitur similiter appetitus sensitivus et voluntas habent duos actus positivos, scilicet desiderium et prosecutionem, et quietem in obiecto, scilicet delectari; et duos negativos, quorum primus correspondet fugae et resiliƿtioni, videlicet abominatio seu detestatio et fuga a malo; secundus vero inquietationi, scilicet displicentia et contristatio.
Secundo sic[7]: “Si aliquis amor esset alius a desiderio et delectatione, esset utique ille amor qui incitat desiderium et facit delectari. Sed ille non est aliud quam delectari et complacere in obiecto et condicionibus eius, ut ex terminis patet. Idem enim est dictu ‘tale quid amo' et 'tale quid est complacens mihi et delectabile’”. Igitur est delectatio praeveniens desiderium et delectatio obiecti praesentis subsequens desiderium.
Tertio, quia omnis amor est amor concupiscentiae vel amicitiae, sed omnis amor concupiscentiae est desiderium et omnis amor amicitiae vel est delectatio absentis vel praesentis.
Quarto: omnis amor est desiderium vel complacentia, sed omnis complacentia est delectatio. Patet ex terminis: complaces mihi, delectabilis es mihi.
Quinto: si sic, hoc esset ut uniretur obiecto et transformaretur in ipsum et quiesceret in amato et amato se condonaret. Sed haec omnia competunt delectationi.
“Praeterea, Augustinus XIV De civitate Dei, cap. 7[8]: ‘Amor inhians, - id est desiderans - 'habere quod amatur, cupiditas est; amor autem habens illud quod amatur eoque fruens laetitia est' seu delectatio; 'amor vero fugiens quod ei adversatur, timor est’ Et sequitur: 'illud que si acciderit sentiens, ƿtristitia est’ Cum igitur ipse dividat hic amorem in amorem inhiantem, qui est desiderium, et amorem fruentem eo quod amatur, qui est delectatio sive tristitia, odium autem in fugam eius quod adversatur, manifeste apparet quod fuit eius intentio omne odium dividi in fugam et tristitiam, amorem vero in delectationem et desiderium”.
Sic igitur ponit ista opinio quod aliquis amor est realiter delectatio et aliquis non. Et ideo argumenta aliorum[9] probantium quod dilectio et delectatio distinguuntur realiter non concludunt contra istam opinionem, nec etiam contra istam contra quam arguunt, sicut patebit[10].
[IMPUGNATIO OPINIONIS PETRI AUREOLI]
Ideo arguo contra istam opinionem sic: quando aliqua sic se habent quod unum manet alio non manente, illa distinguuntur realiter; sed potest manere dilectio destructo desiderio et etiam destructa delectatione; ergo distinguitur realiter ab utroque. — (§ Sciendum est quod ista forma arguendi non valet sicut sonat: 'quando aliqua sic se habent quod unum manet alio non manente, illa distinguuntur realiter; sed possibile est quod maneat dilectio et quod non maneat delectatio nec tristitia; igitur dilectio distinguitur realiter a delectatione et tristitia. Sed est fallacia accidentis, sicut alibi est declaratum[11]. Sed sequitur ista conclusio: 'igitur ƿhaec est possibilis: dilectio distinguitur realiter a tristitia et delectatione’ Et hoc sufficit contra praedictam opinionem.§) — Maior est manifesta. Minor patet, nam diabolus tentans aliquem hominem et perducens eum ad peccatum vult cum esse in illo peccato, et tunc habet aliquem actum voluntatis respectu illius peccati, quia detinet cum in illo peccato quantum potest, quod non faceret sive omni actu voluntatis respectu illius peccati. Et tamen tunc non habet desiderium, quia desiderium, secundum istum[12], est respectu non-habiti; nec habet delectationem, quia damnatus nullam delectationeni habet. Et hoc potest probari, quia sicut beatus se habet ;id tristitiam ita damnatus ad delectationem; sed beatus nullam penitus habet tristitiam; igitur nec damnatus habet aliquam delectationem. — Hoc confirmatur, quia secundum omnes, damnatus post iudicium nullam habebit delectationem; sed post iudicium habebunt damnati multos actus voluntatis respectu praesentium, sicut diabolus volet alios secum puniri; igitur praeter desiderium et delectationeni habebunt aliquem actum voluntatis.
Praeterea, non omne odium est fuga vel tristitia, ergo eadem ratione non omnis amor est desiderium vel delectatio. Consequentia patet, quia omni odio opponitur aliquis amor, igitur distincto odio distinctus amor, et ita illi odio quod nec est fuga nec tristitia opponitur unus amor qui nec est desiderium quod opponitur fugae nec delectatio quae opponitur tristitiae. Antecedens probo: nam sicut omne desiderium, secundum istum[13], praesupponit amorem ex quo causatur, ita omnis fuga praesupponit odium a quo ƿcausatur; sed fuga non necessario praesupponit tristitiam; ergo illud odium praesuppositum nec est fuga nec tristitia. Assumptum, quod fuga non necessario praesupponit tristitiam, patet, quia beatus fugit aliquid, quia vult aliquid non esse quod adhuc est, sicut desiderat aliquid esse quod nondum est. Ergo tunc habet unum actum oppositum desiderio, et per consequens fugam, et per consequens unum odium a quo causatur fuga; sed nullam habet tristitiam, secundum omnes; igitur illud odium praesuppositum nec est fuga nec tristitia.
Praeterea, secundum Philosophum X Ethicorum[14] summa tristitia excludit delectationem non sibi oppositam et oppositam sibi, sicut qui summe tristatur de amissione rei temporalis non delectatur de consideratione alicuius speculabilis. Sed illa tristitia non excludit omnem amorem illius considerationis; patet, quia hoc posito adhuc poterit laborare ad adquirendum illam considerationem.
Praeterea, rationes suae non concludunt sed sunt magis' ad oppositum. Prima[15] non concludit, quia non sic se habet appetitus naturalis in sensu carentibus sicut animalis in sensibilibus et voluntas in intellectualibus. Quia appetitus naturalis in actualiter appetendo nullum absolutum sibi formaliter inhaerens adquirit, appetitus animalis et etiam intellectualis adquirunt in ƿappetendo aliquod absolutum sibi formaliter inhaerens, quia actum appetendi, qui est una qualitas absoluta, sicut actus cognoscendi est una qualitas absoluta. Et ita si esset bona similitudo, sequeretur quod sicut appetitus naturalis non habet duos actus absolutos sibi formaliter inhaerentes, ita nec appetitus animalis vel rationalis, quod est manifeste falsum. Et similiter, quando accipitur quod appetitus naturalis non habet nisi duos actus positivos et duos privativos, illud est manifeste falsum, quia non habet duos actus positivos. Quia quando grave est in centro, nullum actum positivum habet; quia si sic, quaero de illo actu: aut est realiter ipsa gravitas aut distinguitur realiter. Non primo modo, quia tunc illum actum haberet quando esset extra centrum, sicut habet gravitatem extra centrum. Nec distinguitur realiter, quia nec est absolutum, manifestum est; nec respectus, quia ibi non est respectus nisi de genere ubi, sed ille actus non est appetitus naturalis. Eodem modo patet quod non habet tales duos actus privativos, nam quando grave est extra centrum, nullum actum habet nisi in prohibens, quia frangit trabem si potest, et ita agit in trabem; unde si prohibens non esset passibile, grave nullum actum haberet.
Dico igitur ad rationem quod non est simile, quia appetitus naturalis non habet tales actus elicitos sicut habet appetitus rationalis et appetitus animalis. Similiter, appetitus naturalis semper est activus respectu actus quem elicit. Unde grave nunquam appetit nisi active agat vel movendo localiter vel destruendo aliquid repugnans. Appetitus autem animalis et similiter rationalis potest habere actum quantumcumque pure passive se habeat. Et ideo non est simile.
ƿ Secunda ratio[16] non concludit, quia deberet probare quod idem est dicere ‘amo aliquid’ et ‘illud delectabile est mihi'; et ita narrat falsum quod non probat. Quod enim hoc sit falsum, probatum est[17]. Et patet, quia diabolus et quilibet damnatus intense diligit se et tamen nullam delectationem habet respectu sui ipsius; similiter desiderat beatitudinem et multa et tamen in illis non delectatur. Tunc enim cum intense desideret aliqua, intense delectaretur in illis, quod est manifeste falsum. Similiter iracundus non delectatur in vindicta quam intense desiderat, quamvis delectaretur si poneretur in esse. Igitur non omne desiderium causatur ex delectatione.
Confirmatur, quia aliquis iracundus credens se non posse vindicare, summe tamen desiderans se vindicare, tristatur et non delectatur; igitur illud desiderium non causatur ex delectatione, et tamen causatur ex amore sui ipsius vel ex amore amici quem desiderat vindicare; igitur non omnis amor est desiderium vel delectatio. Et ita argumentum est ad oppositum, sic arguendo: omne desiderium causatur ab aliquo amore qui non est desiderium; sed non omne desiderium causatur ex delectatione; igitur est aliquis amor qui nec est desiderium nec delectatio. Maior habetur ab eo[18], minor probata est de desiderio iracundi et de desiderio diaboli respectu beatitudinis et multorum aliorum[19].
Ideo dico ad argumentum quod non omnis amor incitans desiderium est delectatio. Tamen 'complacere' potest accipi dupliciter: vel pro omni velle respectu alicuius habiti, et sic non ƿomne complacens delectat: aliter idem est quod delectari, et sic non omne amatum complacet. Patet de diabolo qui vult istum peccare qui peccat, et tamen non delectatur in peccato ipsius.
Tertia etiam ratio[20] non concludit: deberet enim probare quod omnis amor amicitiae est delectatio; quia oppositum probatum est: quia aliquis diligit se amore amicitiae et tamen non delectatur.
Ad quartum patet prius[21]: quae complacentia est delectatio et quae non.
Ad quintum[22] patet per idem, quia strictc loquendo aliqui illorum quatuor nominatorum sunt magis effectus amoris quam ipse amor, et aliquando sunt effectus separabiles, sicut declaratum est prius.
Ad Augustinum[23] leviter diceretur quod est ibi praedicatio causalis, quia amor fruens est causa delectationis et lactitiae nisi impediatur. Et qualiter poterit impediri, declarabitur in secundo[24].
ƿ[DlVISIO QUAESTIONIS]
Ideo aliter dicendum ad quaestionem, circa quam sic est procedendum: primo videndum est quomodo se habent inter se dilectio et delectatio secundum identitatem et diversitatem; secundo, quomodo se habent secundum efficientiam et effectivitatem; tertio, quomodo se habent quantum ad subiectum recipiens ea; quarto, quomodo secundum nobilitatem: quod illotum est nobilius ?
[ART. I: OPINIO PROPRIA DE DISTINCTIONE INTER AMOREM ET DELECTATIONEM]
Quantum ad primum dico quod amor et delectatio distinguuntur realiter. Quia si aliquis amor esset realiter delectatio, maxime esset ille qui est in consecutione prius desiderati; sed ille non est realiter delectatio; igitur nullus est realiter delectatio. Assumptum probatum est arguendo contra praecedentem opinionem[25].
[ART. II: DE CAUSIS EFFICIENTIBUS DILECTIONIS ET DELECTATIONIS OPINIO ALIORUM]
Circa secundum dicitur[26] quod dilectio et delectatio sunt a diversis causis efficientibus, quia dilectio est effective a voluntate ƿsed delectatio est effective ab obiecto, quia sicut obiectum sensibile est causa delectationis in appetitu sensitivo ita obiectum intelligibile est causa delectationis in appetitu intellectivo.
Hoc etiam probatur, quia quod actus diligendi sit effective a voluntate patet, quia actus odiendi est effective a voluntate, igitur et actus volendi et diligendi. Consequentia patet, quia sunt actus oppositi, ergo sunt eiusdem potentiae. Similiter, uterque actus est aeque liber. Antecedens patet, quia sicut actus diligendi est respectu boni in quantum bonum ita actus odiendi est respectu mali in quantum malum. Quaero igitur: aut actus volendi est a voluntate aut ab obiecto. Si a voluntate, habetur propositum. Non secundo modo, quia privativum in quantum tale non est causa positivi, malum autem in quantum tale est privativum, et actus est aliquid positivum. Ergo non causatur ab obiecto, igitur a voluntate. Sed actus delectationis non causatur a voluntate sed ab obiecto. Dicit enim Philosophus X Ethicorum, cap. 4[27], quod obiecto sensibili sensato semper est actus delectationis. Et I Rhetoricae[28] dicit quod delectabile est causa delectationis.
Similiter tristitia, quae opponitur delectationi, est ab obiecto et non a voluntate, quia nihil tristat seipsum; ergo nec delectatio est a voluntate.
[IMPROBATIO OPINIONIS ET SOLUTIO PROPRIA]
Sed haec opinio non est vera, quia quando aliquid aequaliter potest esse sine alio sicut cum alio, et illo posito non potest esse nisi aliud ponatur, non est causa effectiva ipsius. Sed posito actu ƿvoluntatis aequaliter potest esse delectatio sine obiecto sicut cum obiecto, et ipso obiecto posito, destructo actu voluntatis, nullo modo potest esse delectatio; ergo obiectum non est causa delectationis saltem immediata.
Praeterea, pluralitas non est ponenda sine necessitate vel certa experientia; sed posito actu voluntatis solo videtur haberi causa sufficiens delectationis; ergo videtur obiectum superfluere.
Praeterea, illud quod non est, non est causa positiva alicuius; sed obiectum potest esse non-ens; unde respectu multorum est delectatio quae non sunt.
Si dicatur quod sunt in cognitione intellectus, et hoc sufficit ad hoc quod sint causa delectationis, contra: si hoc, ergo ipsa cognitio erit causa delectationis, quia hic non est aliquid exsistens realiter nisi ipsa cognitio vel volitio, ergo alterum istorum est causa; sed neutrum istorum est obiectum; ergo obiectum non est causa.
Ideo dico quantum ad istum articulum quod obiectum non est causa immediata delectationis, sed causa immediata delectationis est ipse actus voluntatis. Et ratio est quia posito actu voluntatis aequali - sive obiectum sit sive non sit - sequitur aequalis delectatio, et sine actu voluntatis nullo modo potest sequi delectatio. Ergo solus actus voluntatis erit causa immediata.
Si dicatur quod ista ratio non sufficit, quia respectu eiusdem effectus possunt esse plures causae quarum quaelibet sit sufficiens, ergo quantumcumque volitio sit causa sufflciens delectationis, ex hoc non sequitur quod obiectum non sit causa:
Similiter, ex hoc quod sine volitione non potest esse delectatio non sequitur quod volitio sit causa, quia aliqua aliquando ordinantur quorum neutrum est causa alterius, ita quod est ordo effecƿtuum respectu eiusdem causae, qui tamen non ordinantur inter se secundum ordinem causalitatis. Exemplum[29]: “si sol illuminaret aliquam partem sibi propinquam, et alia pars remotior non esset illuminabilis nisi a sole propter eius opacitatem, sol illuminaret illam partem remotam non autem pars prima illuminata, esset tunc ordo inter partem propinquam et remotam sicut ordo effectuum eiusdem causae, non tamen ordo causae ad effectum”. Ergo similiter in proposito poterit volitio necessario praesupponi delectationi et non esse causa illius:
Praeterea, per eandem rationem sequeretur quod non esset effective a voluntate:
Ad primum[30] istorum respondeo quod quamvis respectu eiusdem effectus possint esse plures causae, hoc tamen non est ponendum sine necessitate, puta: nisi per experientiam possit convinci, ita scilicet quod ipso posito, alio destructo, sequitur ille effectus, vel quod ipso non posito, quocumque alio posito, non sequitur effectus. Exemplum primi: probatur quod ignis est causa caloris, quia ipso igne posito - omnibus aliis amotis - sequitur calor in calefactibili approximato; eodem modo probatur de sole quod est causa caloris, quia igne amoto et sole approximato sequitur calefactio. Exemplum secundi: probatur quod obiectum est causa intellectionis intuitivae, quia omnibus aliis positis, ipso solo amoto, non sequitur notitia intuitiva; ergo obiectum est causa notitiae intuitivae. Et tenet tale argumentum per talem propositionem ƿquod 'quaecumque res absoluta requiritur in esse reali ad esse alicuius, est causa illius in aliquo genere causae'. Primum argumentum tenet per istam propositionem omne illud quo posito sequitur aliud, est causa illius'. Aliter aliquid esse causam alterius potest probari sine tali experientia per rationem. Et isto modo probatur quod voluntas est causa effectiva actus sui, quia omnis potentia libera quae non potest necessitari est causa effectiva sui actus. Et forte ista ratio sola est convincens voluntatem esse causam effectivam alicuius actus sui. Aliae autem rationes, puta fundatae super talia media: 'quod competit naturae inferiori non debet sine necessitate negari a superiori'; 'causa universalis secunda concurrit partialiter immediate ad producendum effectum causae particularis, ergo causa prima simpliciter'; similiter, ‘corpus non est causa totalis alicuius spiritualis' et huiusmodi, magis sunt persuasiones quam rationes demonstrativae vel necessario convincentes.
Cum ergo nulla talis via pateat ad probandum delectationem causari ab obiecto, non debet poni quod causetur ab eo. Quod enim non possit probari per experientiam, patet. Non enim primo modo, quia ipsum obiectum quomodocumque ponatur non sequitur delectatio amota cognitione ipsius vel etiam amota volitione. Nec secundo modo, patet, quia obiecto destructo potest esse delectatio. Et si posset probari quod posito aliquo actu voluntatis et destructo obiecto non sequeretur delectatio, tunc posset probari quod obiectum esset causa illius delectationis. Et ideo si posset probari quod posita notitia intuitiva per divinam potentiam sine obiecto non sequeretur tanta delectatio quanta obiecto realiter exsistente, tunc posset probari quod obiectum esset causa ƿillius delectationis, vel saltem volitionis praecedentis delectationem. Similiter, non potest probari per rationem, patet: quod non per primam, quia obiectum nihil facit ad liberam productionem alicuius, ergo per libertatem non potest probari esse causa cuiuscumque. Similiter per alias rationes non potest probari, maxime quia obiectum potest non exsistere posita delectatione. Ex isto sequitur quod non potest sufficienter probari quod intellectus est causa effectiva cognitiotus, sed sufficit ad salvandum omnia quod sit subiectum cognitionis. De hoc alias.
Ad secundum[31] dico quod ex tali ordine semper contingit inferre causalitatem in priori respectu posterioris, maxime si prius potest esse sine posteriori et non e converso, naturaliter etiam. Et hoc per illam propositionem quam iste Doctor[32] concedit, quod 'nihil absolutum necessario exigitur ad esse alicuius nisi quod est causa illius in aliquo genere causae’ Ergo si prius exigitur ad esse secundi, quia secundum non potest esse sine priori, prius erit causa illius in aliquo genere causae.
Si dicatur quod quamvis sit prius, non tamen necessario exigitur ad esse secundi, contra: si sit prius, quaero qua prioritate ? Aut prioritate perfectionis, et hoc nihil ad propositum, quia posterius potest simpliciter esse sine tali priore; aut prioritate temporis, aut naturae, aut causalitatis: et quodcumque istorum detur, si sit prius essentialiter et non accidentaliter, prius erit causa posterioris. De prima prioritate patet, quia si sit prius tempore, ƿet non per accidens tantum sed per se, ergo posterius non potest esse sine priori, ergo causatur ab eo, per praedicta et per principia istius Doctoris de quibus modo dictum est[33] et etiam in prima quaestione prologi[34]. Si sit prioritas naturae, habetur propositum per eadem principia. Si sit prioritas causae, habetur propositum. Nec videtur quod aliqua alia prioritas sit ad propositum. Patet inductive.
Et quando dicitur[35] quod 'est ordo effectuum respectu eiusdem causae, qui tamen non ordinantur inter se secundum ordinem causalitatis', dico quod hoc non est possibile, nisi forte [sit] ordo perfectionis. Et cum tali ordine stat non solum quod prius non sit causa posterioris, sed aequaliter quod posterius sit causa realis effectiva prioris. Et universaliter nullus potest esse ordo effectuum respectu eiusdem causae sine ordine causalitatis prioris ad posterius nisi qui, quantum est ex natura sua, compatitur secum quod posterius in tali ordine sit simpliciter causa realis prioris in tali ordine. Et ita si volitio sit prior natura vel tempore vel aliquo tali ordine, et hoc per se et non tantum per accidens, contingit inferre quod volitio est causa delectationis.
Si instetur adhuc quod non est probatum sufficienter quod volitio sit causa delectationis, quia quando aliqua sunt inseparabilia ad invicem, de neutro illorum potest probari quod est causa alterius. Sed actus volendi et delectatio sunt inseparabiles ab invicem naturaliter. Ergo non plus potest probari quod actus volendi est causa delectationis quam e converso, sed sufficit quod ƿcausentur ab una et eadem causa; quia non est inconveniens eandem causam habere distinctos effectus specie simul sine tali ordine, nisi forte cum ordine perfectionis:
Ad istud respondeo quod si posset probari quod per potentiam divinam unum esset separabile ab alio et non e converso, posset forte probari causalitas in uno respectu alterius et non e converso. Et ita si non posset esse delectatio sine actu volendi, - cum sit probatum prius[36] quod potest esse actus volendi sine delectatione -, sequetur quod actus sit causa. Tamen dico quod naturaliter sunt separabiles, ita quod actus volendi potest esse sine delectatione et non e converso. Patet, quia aliquis habens summam tristitiam potest aliquid velle et illud consequi, et tamen non delectabitur in illo. Ergo naturaliter potest esse actus volendi sine delectatione et non e converso, ergo est causa illius.
Ad tertium[37] concedo quod non potest sufficienter probari quod delectatio est effective a voluntate.
[RESPONSIO AD RATIONES ALTERIUS OPINIONIS]
Ad primum argumentum primae opinionis[38] dico quod obiectum sensibile non est causa immediata delectationis in appetitu sensitivo, sed ipsa cognitio magis est causa immediata, secundum Philosophum X Ethicorum[39], ubi videtur attribuere ipsi operationi causalitatem respectu delectationis.
ƿSi dicatur quod qua ratione cognitio sensitiva est causa immediata delectationis in appetitu sensitivo, eadem ratione cognitio intellectiva erit causa immediata delectationis in appetitu intellectivo, respondeo negando consequentiam. Et causa est quia praeter notitiam intellectivam et delectationem est unus actus voluntatis medius, et ideo ille erit causa; sed praeter cognitionem sensitivam et delectationem in appetitu sensitivo non est talis actus medius, et ideo cognitio sensitiva erit causa immediata. De hoc forte alias[40].
Ad secundum[41] argumentum concedo quod dilectio et delectatio sunt a diversis agentibus, sed illa diversa agentia non sunt voluntas et obiectum sed sunt voluntas et actus voluntatis.
Ad probationem[42] concedo quod actus volendi est a voluntate, quamvis ratio non valeat, quia etiam dilectio non est a voluntate sicut a causa totali, cum sit etiam ab ipsa cognitione effective, sicut alias declarabitur[43]. Sed dico quod delectatio non est ab obiecto, quia idem est obiectum actus et delectationis consequentis; ergo a quocumque obiecto non potest esse actus voluntatis, quia ipsum obiectum non est ens positivum, ab eodem, propter eandem rationem, non erit delectatio, cum delectatio sit ens positivum. Et ita si malum in quantum malum sit pure privativum, non plus poterit esse delectatio effective a malo in quantum malum quam actus. Et ita una pars illius rationis manifeste destruit aliam. Et quando probatur per Philosophum[44] quod obiecto sensato sequitur delectatio, concedo. Et ita ipsa senƿsatio est causa illius delectationis; et eodem modo quia obiecto volito sequitur delectatio, ideo ipsa volitio erit causa. Ad aliam auctoritatem dico quod delectabile est causa delectationis mediata; et hoc quando delectabile necessario est praesens, naturaliter loquendo, sicut est de delectationibus sensuum particularium; nunquam tamen est causa immediata.
Ad tertiam probationem[45] dico quod tristitia non est ab obiecto, nisi forte aliquando mediate, sed immediate est ab ipso actu voluntatis,
Si dicatur contra omnia ista quod tunc semper posito actu voluntatis sequeretur delectatio vel tristitia, quia actus voluntatis non est causa libera sed naturalis, respondeo quod semper sequitur delectatio vel tristitia nisi sit impedimentum. Sed aliquando est impedimentum, sicut quando est summa tristitia impeditur actus voluntatis a delectatione, quae deberet sequi, propter ipsam tristitiam.
[ART. III: DE SUBIECTO DELECTATIONIS]
Circa tertium est difficultas: an delectatio sit subiective in ipsa voluntate vel in ipso actu voluntatis. Et dico quod est subiective in ipsa voluntate. Cuius ratio est quia omne subiectum receptivum alicuius contrarii est receptivum alterius contrarii, ergo si actus volendi esset receptivus delectationis, idem actus esset reccptivus tristitiae sibi contrariae. Sed hoc est inconveniens, et forte impossibile, quod aliquis summe diligat aliquid et tamen tristetur de illo, nisi forte propter aliquem alium actum.
ƿSi dicatur quod ista ratio non valet, quia ignis est receptivus caloris non tamen frigiditatis, ad istud potest dici quod ignis de potentia Dei absoluta potest recipere frigiditatem.
Si dicatur quod eodem modo videtur quod de potentia Dei absoluta potest stare actus amoris cum tristitia, quia sicut omne subiectum receptivum unius contrarii est receptivum alterius, ita quidquid absolutum est compossibile uni contrariorum est compossibile reliquo de potentia Dei absoluta. Patet inductive, quia quidquid stat cum albedine, stare potest cum nigredine:
Confirmatur, quia actus amoris intensus stat cum tristitia de eodem obiecto, scilicet cum aliquis timet perdere illud quod diligit:
Ad istud potest dici quod actus talis amoris non stat cum tristitia opposita contrarie illi delectationi cuius natus est esse causa.
Si dicatur quod unum uni est contrarium[46], ergo si delectario illa contrarietur illi tristitiae, ille actus voluntatis non contrariabitur, ergo poterit stare cum ea, potest dici quod quamvis actus ille voluntatis non contrarietur proprie illi tristitiae tamen sibi repugnat. Unde sicut in formis substantialibus est incompossibilitas aliquarum formarum quamvis non proprie contrarientur, ita poterit dici quod in formis accidentalibus est aliqua incompossibilitas quamvis non proprie contrarientur. Et ita oportet negare illam propositionem quod 'cuicumque contrariorum est ƿaliquid absolutum compossibile, illud est compossibile alteri contrariorum'. Et ideo quamvis actus voluntatis qui est amor sit compossibilis delectationi, non tamen oportet quod sit compossibilis tristitiae sibi oppositae.
Si dicatur quod in formis substantialibus quandocumque aliquid est compossibile uni illarum formarum repugnantium, et reliquae; ergo et in formis accidentalibus repugnantibus quidquid absolutum est compossibile uni, et reliquae, potest dici quod forma substantialis est compossibilis uni formae specificae et non reliquae, sicut forma sensitiva in homine, quae distinguitur realiter ab intellectiva, est compossibilis formae intellectivae et non formae asini. Similiter in accidentalibus albedo et intellectio sunt formae repugnantes, quia impossibile est quod sint in eodem subiecto primo, et tamen aliquid est compossibile albedini quod non intellectioni. Ita poterit dici in proposito.
Ad confirmationem[47] respondeo quod illa tristitia quae est de timore amissionis boni amati et quaecumque alia non opponitur delectationi quae est in illo obiecto, et ideo poterit actus amoris stare cum tali tristitia.
Qui autem vult concedere illam propositionem quod 'quidquid absolutum stat cum uno contrariorum, stat cum reliquo', saltem de potentia Dei absoluta; et concedit cum hoc quod 'unum uni est contrarium', habet dicere consequenter quod de potentia Dei absoluta actus amoris potest stare cum tristitia.
Dico ergo quantum ad istum articulum quod probabilius est dicere quod delectatio sit subiective in voluntate, non in actu voluntatis, quamvis forte hoc sufficienter probari non ƿpossit quin rationes possent evadi. (§ Dico tamen quod per principia Aristotelis potest hoc probari sufficienter. Nam sicut patet in libro Praedicamentorum[48], substantiae maxime proprium est quod est susceptiva contrariorum, ita quod nulli alii potest hoc competere. Ergo cum delectatio et tristitia sint contraria, erunt immediate in aliqua substantia, et per consequens neutrum immediate erit in aliquo accidente. Et ita neutrum erit subiective in actu voluntatis sed in ipsa voluntate, quae est ipsa anima rationalis.
Si dicatur quod quantitas est receptiva contrariorum, dico quod intentio Aristotelis fuit quod quantitas non est alia res a substantia[49], et ita stant simul secundum Aristotelem quod ‘sola substantia suscipit contraria' et quod 'quantitas suscipit contraria’. §)
[ART. IV: DE NOBILITATE ACTUS AMORIS]
Circa quartum articulum dico ad praesens quod actus amoris est simpliciter nobilior ipsa delectatione. Hoc potest persuaderi primo sic: cuius contrarium est peius et imperfectius, illud est nobilius; sed odium Dei est peius tristitia; ergo et dilectio est nobilior delectatione. Maior videtur manifesta. Minor patet, quia ex quo utrumque est accidens, illud quod est magis fugiendum est peius; sed odium Dei est magis fugiendum quam quaecumque tristitia.
ƿSecundo sic: creatura rationalis est perfectior omni creatura irrationali, ergo illud accidens per quod distinguitur maxime a creatura irrationali erit perfectius; sed videtur quod creatura rationalis magis distinguitur per volitionem quam per quamcumque delectationem. Assumptum patet, quia maxime distinguitur per libertatem quae est principium volitionis.
Praeterea, videtur quod amor amicitiae est perfectissimum accidens quod potest alicui competere, ergo est perfectior delectatione. Antecedens patet, quia ille maxime acceptatur a Deo.
Praeterea, amor viae est perfectior delectatione viae, ergo amor patriae est perfectior delectatione patriae, et per consequens totaliter amor est perfectior delectatione.
Praeterea, sicut se habet operatio sensitiva ad delectationem sensitivam consequentem, sic se habet operatio intellectiva ad delectationem consequentem; sed operatio sensitiva est perfectior delectatione; ergo etc. Assumptum patet per Commentatorem X Ethicorum, commento 12[50], dicentem: “Quoniam autem magis delectationem propter operationes et propter vivere prosequimur, ex his magis utique aliquis credet; et primum ex his quae secundum virtutes operationibus, si enim et quam maxime delectabiles sunt ipsae, sed non delectationis gratia studiose aguntur. ƿMultas enim earum quae secundum virtutes operationes eligimus, quamvis tristitiae et laborum seu dolorum causas exsistentes, ut in his quae secundum fortitudinem operationibus”. Ex ista auctoritate patet quod operationes non sunt eligibiles propter delectationem sed e converso, ut declarat ibidem Commentator[51], ergo delectatio non est perfectior operatione.
Si dicatur quod ista auctoritas non est ad propositum, quia non habetur nisi quod aliquae operationes non sunt eligibiles propter delectationem sed e converso. Sicut patet in operationibus virtutum, quae non sunt perfectiores propter ipsas operationes sensitivas - quia illae non sunt proprie operationes virtutum elicitivae - sed propter operationes voluntatis imperantis illas operationes, quae proprie et primo sunt virtuosae; verum est quod illae sunt perfectiores delectatione sensitiva, quamvis operationes sensitivae essent imperfectiores delectatione:
Hoc non valet, quia secundum Commentatorem ibidem[52], non tantum in hominibus sed etiam in brutis delectatio est propter operationem et non operatio propter delectationem. Unde dicit sic: “Dicamus utique notum esse delectationem animalibus propter operationes a natura datam esse”. Sed in brutis animalibus non est nisi operatio sensitiva; ergo delectatio est propter operationem sensitivam et non e converso; igitur est imperfectior.
Circa praedicta sunt multa dubia, de quibus modo pertranseo, quia in quarto libro[53] et tertio[54] dissolventur.
ƿ[RESPONSIO AD ARGUMENTA PRINCIPALIA]
Ad primum principale[55] dico quod aliquid quietare voluntatem ultimate potest intelligi dupliciter: vel quia est ultimum eligibile propter se et non propter aliud, vel quia est aliquid post quod non est aliud quietativum. Primo modo dico quod fruitio 3 quietat voluntatem, quia ipsa propter se est eligibilis, non propter aliud adquirendum. Secundo modo delectatio ultimo quietat, quia post delectationem nihil advenit voluntati quietans ipsam. Et ita patet quod in argumento est fallacia aequivocationis.
Ad secundum dico quod fruitio est perfectior delectatione, sicut declaratum est[56]. Et quando dicitur quod quae sunt posteriora generatione sunt priora perfectione, dico quod hoc est verum quando illa sunt eiusdem generis et unum essentialiter ordinatur ad aliud et est propter aliud. Sicut sperma est propter hominem, de quo ponit Philosophus exemplum[57], et puer ordinatur ex intentione naturae ut fiat vir; non sic autem fruitio est propter delectationem; ergo etc.
Ad tertium concedunt aliqui[58] quod Deus de potentia absoluta potest facere fruitionem sine delectatione consequente. Et quando ulterius infertur 'ergo potest esse cum tristitia', patet superius[59] quid potest dici ad hoc.

Notes

  1. 4 Cf. supra, p. 394, lin. 3.
  2. 1 Aristot., Ethica Nicom., X, c. 7 (1177a 12-13); c. 4 (1174b 31-33).
  3. 2 Aristot., Metaph., IX, c. 8, t. 15 (1050a 4-6).
  4. 1 Aristot., Ethica Nicom., X, c. 4 (1174b 31-33).
  5. 2 Petrus Aureoli, Scriptum, I, d. 1, sect. 7, n. 50 (ed. E. Buytaert, I, 394).
  6. 3 Ibidem, n. 51 (I, 394).
  7. 1 Ibidem, n. 52 (I, 394s.), cetera quoque argumenta, partim verbotenus partim contracte hic allegata, habentur ibidem, nn. 52-56 (I, 395ss.).
  8. 2 August., De civ. Dei, XIV, c. 7, n. 2 (PL 41, 410; CSEL 40-2, 13).
  9. 1 Scilicet Scoti, Ordinatio, I, d. 1, p. 2, q. 1 et Appendix (ed. Vaticana, II, 57ss., 384s.).
  10. 2 infra, pp. 420, lin. 18 - 422, lin. 16.
  11. 3 Summa logicae, p. III-3, c. 30 (ed. Venetiis 1508, ff. 88vb-89rb).
  12. 1 Petrus Aureoli, loco cit., n. 53 (1, 395s.).
  13. 2 Idem, ibidem, n. 51 (I, 394s.).
  14. 1 Aristot., Ethica Nicom., X, c. 5 (1175b 16-24); VII, c. 14: “Expellit autem delectatio tristitiam, et quae contraria, et quae contingens, si sit fortis” (1145b 13-14).
  15. 2 Supra, pp. 405, lin. 14 - 406, lin. 2.
  16. 1 Supra, p. 406, lin. 3-9.
  17. 2 Supra, pp. 407, lin. 13 - 408, lin. 17.
  18. 3 Supra, p. 406, lin. 3-9.
  19. 4 Supra, p. 408, lin. 3-17, et hic supra, lin. 1-17.
  20. 1 Supra, p. 406, lin. -10-12
  21. 2 Ad quartum (supra, p. 406, lin. 13-15) responsum est supra, pp. 411, lin. 1 -412, lin. 3.
  22. 3 Supra, p. 406, lin. 16-18.
  23. 4 Supra, pp. 406, lin. 19 - 407, lin. 6.
  24. 5 Secundo scilicet articulo, infra, p. 422, lin. 10-16.
  25. 1 Supra, pp. 407, lin. 13 - 409, lin. 9.
  26. 2 cf. Scotus, Reportatio Paris., I, d. 1, q. 3, n. 6 (cd. Wadding, XI-1, 27), ubi primae 5 lineae fere verbocenus habentur, cetera tamen ibi non occurrunt.
  27. 1 Aristot., Ethica Nicom., X, c. 4 (1174b 14-31).
  28. 2 Aristot., Rhetorica, I, c. 11 (1369b 33 - 1370a 31).
  29. 1 Hoc exemplum verbotenus invenitur apud Scotum, Ordinatio, I, Prol., p. 3, qq. 1-3, n. 200 (ed. Vaticana, I, 135).
  30. 2 Supra, p. 415 lin. 23-26.
  31. 1 Supra, pp. 415, lin. 27 - 416, lin. 9.
  32. 2 Cf Scotus, Ordinatio, I, Prol., p. 1, q. unica, n. 19 (ed. Vaticana, I, 13).
  33. 1 Supra, p. 418, lin. 14-15.
  34. 2 cf. supra, p. 36, lin. 1-4.
  35. 3 Supra, pp. 415, lin. 29 - 416, lin. 2.
  36. 1 Supra, pp. 407, lin. 13 - 408, lin. 17.
  37. 2 Supra, p. 416, lin. 10-11.
  38. 3 Supra, pp. 413, lin. 18-414, lin. 3.
  39. 4 Aristot., Ethica Nicom., X, c. 4 (1174b 31-33).
  40. 1 Sent., III, q. 11 M-T.
  41. 2 Supra, pp. 413, lin. 18-414, lin. 3.
  42. 3 Supra, p. 414, lin. 4-18.
  43. 4 Sent., II, q. 24 N-P.
  44. 5 Supra, p. 414, lin. 16-17.
  45. 1 Supra, p. 414, lin. 19-21.
  46. 1 Cf. Aristot., De caelo, I, c. 2, t. 10 (269a 14-15); Metaph., X, c. 4, t. 14 (1055a 19-20).
  47. 1 Supra, p. 423, hn. 10-12.
  48. 1 Aristot., Praedicamenta, c. 5 (4a 10-11).
  49. 2 Cf. Aristot., Praedicamenta, c. 6 (4b 20 - 6a 35); interpretationem Guillelmi vide Sent., IV, q. 4 G.
  50. 1 Michael Ephesius, In Aristot. Ethicam, X, t. 12 (cod. Vat. Urbin. lat. 222, ff. 205vb - 206ra).
  51. 1 Loco cit., f. 206ra.
  52. 2 Loco cit., f. 206ra.
  53. 3 Sent., IV, Dubitationes addititiae, ad quartum dub., J-U.
  54. 4 Sent., III, q. 14.
  55. 1 Argumenta principalia vide supra, pp. 403 s.
  56. 2 Supra, pp. 425, lin. 16 - 427, lin. 25.
  57. 3 Aristot., Metaph., IX, c. 8, t. 15 (1050a 4-6).
  58. 4 Cf. Scotus, Opus Oxoniense, IV, d. 49, q. 7, nn. 4-7 (ed.Wadding, X, 495s.); videsis etiam Ockham, Sent., IV, Dubitationes addititiae, ad tertium dub., H.
  59. 5 Supra, pp. 407 ss.