Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D42

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿƿ[1] Circa distinctionem quadragesimam secundam quaeritur utrum de primo efficiente posset demonstrari ratione naturali omnipotentia. Quod sic, videtur: Richardus De Trinitate I cap. 4 dicit quod 'non deficiunt rationes necessariae ad necessaria probanda'; cum igitur Deum esse omnipotentem sit necessarium, hoc necessario probari potest.
[2] Praeterea, Anselmus De incarnatione Domini cap. 5 dicit quod Augustinus suos libros edidit ut per rationem ostendatur quod fide tenetur.
[3] Praeterea, Anselmus Monologion cap. 15: Deo competit "quidquid melius est ipsum esse quam non esse", - sed tale est perfectio simpliciter; sed omnipotentia est perfectio simpliciter, ita quod melius est ipsum sic esse quam non esse.
[4] Sed contra est quod philosophi per rationem naturalem non potuerunt ostendere Deum esse omnipotentem, sed negaverunt omnipotentiam dicentes quod nec primum agens nec aliquod potest de nihilo aliquid facere. ƿ
[5] Respondeo quod omnipotentia est potentia activa. Potest autem omnipotentia dupliciter accipi: vel proprie vel communiter.
[6] Si autem accipitur omnipotentia proprie, sic significat potentiam activam respectu cuiuslibet possibilis quod non est ex se necessarium nec includens contradictionem, mediate vel immediate, ita quod illa potest quodcumque tale produci mediate vel immediate. Per hoc autem quod dicitur quod 'non ex se necessarium', excluditur potentia activa sua respectu sui ipsius, scilicet Dei, qui est 'ex se necessarium'; per hoc quod dicitur 'non includens contradictionem', excluditur potentia activa respectu impossibilis.
[7] Sic autem loquendo de omnipotentia, dico quod per rationem naturalem potest concludi de Deo: potest enim ostendi per rationem naturalem quod primum efficiens sit causa activa respectu cuiuslibet effectus mediate vel immediate.
[8] Hoc enim potest ostendi ex ordine essentiali causarum: Quia si prima causa non causaret, nulla alia causa causaret, quia non causat secunda causa nisi in quantum mota est a priore: aliter enim secunda causa esset prima.
[9] Similiter, si causalitas in inferioribus non reduceretur ad causalitatem primi efficientis, non esset ordo naturalis essentialis in causis efficientibus.
[10] Ideo ratione naturali ostendi potest quod Deus sit omnipotens, habens causalitatem respectu cuiuslibet vel mediate vel immediate.
[11] Sed ista non est intentio catholicorum sic loqui de omnipotentia, sed communiter accipiendo omnipotentiam, secundum ƿquam dicitur aliquid omnipotens quia potest in quodcumque possibile, non necessarium ex se, immediate, sine hoc quod aliqua alia causa concurrat in agendo.
[12] Et sic loquendo de omnipotentia, dico quod ratione naturali non potest ostendi Deum esse omnipotentem. Probatio. Non potest ostendi de Deo omnipotentia nisi secundum quod competit sibi ex ordine causarum et prout potest concludi de Deo ex ordine causarum; sed ex ordine causarum non potest concludi de Deo omnipotentia, ita quod immediate posset producere quodcumque, sed magis oppositum, sicut patet in omnibus aliis causis (ut in formis et in finibus, - quod forma prima non potest immediate esse forma aliorum, et de fine similiter).
[13] Sed contra hoc arguitur sic: Per rationem naturalem concluditur quod Deus sit infinitae potentiae, sicut supra patet distinctione 2 (et similiter ibi exponitur ratio Philosophi qua hoc probat); sed illud est infinitae potentiae quo maius cogitari non potest; si autem potentia infinita non esset omnipotentia, ea maius cogitari posset; igitur per rationem naturalem potest concludi de Deo omnipotentia.
[14] Dico quod per rationem naturalem potest ostendi quod Deus sit infinitae potentiae intensive, quia continet in sua causalitate causalitatem cuiuscumque alterius causae; et ideo haberet infinitam potentiam activam. Sed ista infinita potentia non est omnipotentia, sicut nunc loquimur de ea volendo omnipotentiam Dei ad producendum quodcumque possibile immediate, - quia dicerent philosophi quod haec non est potentia, quia licet prima causa habeat causalitatem cuiuscumque causae secundae, non taƿmen potest sine ea producere quodcumque possibile, quia dicerent philosophi quod ponitur secunda causa non ut addat causalitatem supra causalitatem primae causae, sed concurrit ut imperfectio, quia propter perfectionem primae causae non potest esse nisi unius primo, et non multorum imperfectorum primo (sicut ignis habet potentiam calefactivam ad calefaciendum, et Deus excellentius habet, et tamen - ut dicerent - non potest Deus immediate calefacere, et hoc propter perfectionem suam, quia sua perfectio hoc non patitur).
[15] Sed contra hoc adhuc arguitur: Ex vero numquam sequitur falsum, nisi apparenter et sophistico modo arguendi; sed per rationem naturalem potest cognosci defectus cuiuslibet paralogismi; igitur per rationem naturalem potest ostendi sive cognosci quod ex hoc quod Deus est omnipotens, quod non sequitur falsum nec impossibile, cum in se verum sit Deum esse omnipotentem; igitur potest naturaliter cognosci Deum esse omnipotentem, cum possit naturaliter cognosci nullum impossibile ad ipsum sequi.
[16] Dicendum quod posset accipi aliquod medium - respectu 'impossibilis' concludendi - quod potest esse aeque dubium vel neutrum cum antecedente (sicut haec est mihi neutra 'astra sunt paria et necessaria', quia nihil ibi contingens, - et ponatur quod in se sit vera; si tunc arguitur quod 'quodlibet astrum habet effectum inferius et effectus non sunt pares, ergo etc.', minor esset mihi neutra). Unde per istam rationem posset probari quod quaelibet propositio potest naturaliter cognosci quae non est falsa, et ita quaelibet propositio quae tenetur fide, vera, - quod falsum est. ƿ
[17] Ideo dico quod sola fide tenendum est Deum sic esse omnipotentem.
[18] Hoc tamen magis probabiliter potest ostendi intellectui nostro quam multa alia de Deo; verumtamen non potest demonstrari ratione naturali, quia si hoc posset, tunc posset concludi ipsum creasse mundum et nihil necessario producere, si - quidquid est immediate posset producere, et multa alia quae fide tenemus.
[19] Ad primam rationem dicendum quod non est idem habere rationem necessariam et rationem demonstrativam evidenter concludentem, nam propositio mediata (si acciperetur) non est evidens ad probandum, nisi propositio immediata - a qua dependet - esset evidens; unde non posset esse ex tali 'mediata necessaria' ratio evidens nisi propositio immediata esset evidens, - sicut supra dictum est in principio istius quod si aliquis haberet notitiam huiusmodi 'aliqua figura habet tres', numquam esset sibi per se nota nec evidenter posset ostendere aliquam conclusionem ex ea, nisi haec immediata (a qua dependet) esset nota, scilicet quod 'triangulus habet tres'. Unde multa argumenta fiunt circa Trinitatem, quae sunt necessaria et non est defectus in arguendo, et tamen non sunt demonstrationes facientes certam evidentiam de conclusione, quia propositiones immediatae a quibus dependent, non sunt evidenter notae. - Sic in proposito, quia rationes quiƿbus probatur omnipotentia de Deo, sunt persuasiones, et non plus faciunt evidentiam quam si essent de contingentibus.
[20] Per hoc ad aliud.
[21] Ad tertium dicendum quod omnipotentiam esse 'perfectionem simpliciter' est creditum, et non per se nobis notum; et sic 'quod causa prima possit per se quod potest cum secunda', hoc est tantum creditum.


Notes