Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D43

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem quadragesimam tertiam quaeritur utrum impossibilitas fiendi sit primo ex impossibilitate factibilis vel ex parte Dei facientis. Quod ex parte Dei, videtur: Si aliquid non potest fieri, quaero quare non potest fieri? Si ideo quia non habet potentiam ut fiat, tunc arguitur: haberet potentiam ut fieret, si Deus eam dedisset, - igitur causa quare non habet potentiam est quia Deus non dedit.
[2] Confirmatur per rationem Magistri distinctione 44, qui arguit quod Deus potest facere universitatem meliorem quam fecit, quia si universitas non potest esse melior, hoc non est quia est summe bona, cum sit creatura; si autem hoc sit quia non est capax melioris boni, igitur "potest esse melior si fiat capax melioris boni", - quod Deus potest facere. Igitur tota causa est a parte Dei.
[3] Contra: Anselmus De casu diaboli: angelus malus non habet gratiam, quia non accepit, - et quia non accepit, Deus non dedit, et non e contra. ƿ
[4] Dicunt aliqui quod illa quae dicuntur de Deo, aut dicunt perfectionem simpliciter, aut non. Si autem dicant perfectionem simpliciter, tunc dicuntur de Deo ad se, et non respectu creaturae. Et ideo cum potentia activa sit perfectio simpliciter, ipsa erit in Deo absolute, non in ordine ad creaturam.
[5] Unde ponunt istum ordinem, quod potentia activa primo consideratur ad subiectum in quo est, et sic in Deo est perfectio simpliciter, non in ordine ad aliud; secundo consideratur potentia passiva in creatura ad se; tertio consideratur potentia passiva in ordine ad Deum, et sic oritur respectus et sequitur respectus ad potentiam activam in Deo; et quarto sequitur respectus potentiae activae in Deo ad creaturam, et sic non dicit dignitatem, quia nihil quod est in Deo in respectu ad creaturam dicit dignitatem, et hoc probatur per Anselmum Monologion cap. 15, quod nihil quod dicitur ad creaturam dicit perfectionem in Deo, quia si creatura non esset, nihil minus perfectum esset.
[6] Et sic, secundum eum, omnipotentia est attributum absolutum, et Deus ab aeterno dicitur omnipotens, non per respectum. ƿ
[7] Ex isto apparet quod ipsi dicunt, quod relatio ex parte causae non praecedit relationem effectus ad causam. Et in hoc confirmatur quod dictum est supra de relatione Dei ad creaturam.
[8] Quomodo ergo aliquid dicitur impossibile in rebus? Dicunt quod non est similis ordo in privationibus et imperfectionibus qualis est in perfectionibus. Et ideo licet aliquid dicatur possibile quia Deus primo est potens potentia activa, non tamen erit similis ordo in privatione et imperfectione; unde non dicetur 'aliquid fieri' esse impossibile quia Deus non potest facere, sed e contra Deus non potest facere quia aliud non potest fieri, ita quod ista imperfectione primo est non potentia ex parte creaturae, et secundo sequitur respectus non potentiae ad Deum, et tertio respectus negativus Dei ad creaturam quo dicitur nonpotens.
[9] Et isti habent Anselmum (ubi supra) pro se; et similiter rationem, quod 'in contradictoriis tenet consequentia in se ipsis, et non eodem ordine', - unde si sequitur 'Deus potest hoc facere, igitur illud est possibile', sequetur e contra negative, et non formaliter eodem ordine.
[10] Sed quamvis isti hoc dicant uno loco, ubi primo ista scripserunt, tamen alibi postea expresse dicunt contrarium: Dicunt enim quod non ideo Deus non potest facere quia illud ƿnon potest fieri, sed quia Deus non potest facere, ideo illud non est factibile: sicut (dicunt ipsi) affirmative sequitur quod 'quia Deus potest facere, ideo illud potest fieri', ita negative. Unde destruunt et dictum proprium praecedens et rationem.
[11] Sive autem per illud secundum dictum revocent dictum quod prius scripserunt, sive non, sed contraria dicant, illud secundum dictum est falsum et minus verum quam praecedens, quia dicere quod negatio et privatio sit primo in Deo et ex hoc in creatura, est valde absurdum.
[12] Praeterea, arguitur contra illam viam: nihil est simpliciter impossibile nisi cui repugnat esse; nulli autem primo repugnat esse quia non est respectus alterius ad ipsum, sed ratio prima quare alicui repugnat esse erit intrinseca ex repugnantia formali ex quibus constituitur: quia enim unum illorum formaliter repugnat alteri, ideo non possunt constituere unum, sed illi propter eorum incompossibilitatem repugnat esse; si igitur aliquid est impossibile fieri, hoc erit ex parte eorum quae deberent illud constituere, quia formaliter repugnant, et non propter defectum alicuius respectus ad ipsum. Non igitur est dicendum quod quia Deus non potest facere, ideo aliud impossibile est fieri.
[13] Praeterea, arguitur contra primam viam: In causis praecisis si affirmatio sit causa affirmationis, et negatio erit causa negationis, sicut patet ex I Posteriorum: si habere pulmonem sit causa respirandi, et non habere pulmonem erit causa non respirandi; licet enim verum sit quod in contradictoriis semƿper teneat consequentia in se ipsis, tamen - quando arguitur in causis praecisis - negatio erit causa negationis sicut affirmatio causa affirmationis; igitur si causa praecisa, sicut isti dicunt, quare in creatura est potentia passiva respectu fieri 'quia in Deo est potentia activa', - igitur similiter causa quare non potest 'aliquid quod est impossibile' fieri, erit haec negatio 'quia Deus non potest facere', quod est contra ipsum in illa via.
[14] Praeterea, potentia activa de qua nunc loquimur, est potentia activa in Deo qua potest producere aliquid in esse exsistentiae, non in intellectu; igitur operatio secundum istam potentiam non est operatio intellectualis, sed producit tunc aliqua operatione quae non sit intellectio, - et secundum ipsum, ista est potentia prima quam habet ad creaturam; igitur prima possibilitas rei non est in esse intelligibili. Quod falsum est, immo res antequam producitur in esse reali, prius producitur in esse intelligibili; item, sequeretur quod in Deo esset respectus realis ad creaturam, quia praecedens omnem operationem intellectus.
[15] Ideo dico quod aliquid dicitur impossibile fieri non quia Deus illud non potest facere vel propter non posse divinum, sed magis propter posse: illud enim quod non potest esse in rerum natura, imaginatur ut aliquod compositum ex pluribus repugnantibus, quae non faciunt unum nec possunt facere unum (sicut est chimaera et huiusmodi); illas autem partes potest Deus producere, ut caput hominis et caudam leonis et huiusmodi; quia igitur Deus potest huiusmodi partes producere quae includunt formalem incompossibilitatem, ideo illud totum non potest fieri. Unde non ƿest dicendum quod huiusmodi impossibile non potest fieri quia Deus non potest facere, sed quia Deus potest facere huiusmodi partes quae includunt formalem repugnantiam, ideo non potest totum fieri.
[16] Unde prima ratio extrinseca quare huiusmodi non potest fieri, est potentia Dei qua producuntur res primo in esse intelligibili; prima tamen ratio formalis est formalis repugnantia partium ex quibus imaginatur compositum.
[17] Ex hoc autem apparet quod potentia Dei non est praecisa causa quare aliquid est factibile et producibile, sed cum illa requiritur quod non sit formalis repugnantia partium. Et ideo licet concordo cum praedicta opinione in conclusione, non tamen omnino in modo ponendi, quia prima operatio divina est ipsius intellectus, qua res producuntur primo in esse intelligibili, et non potentia activa qua aliquid producitur extra.
[18] Unde nihil perfectionis in Deo dicit respectum ad extra; quod enim dicitur de Deo quod est ab aeterno creativus et quod habet potentiam activam ab aeterno et quod posse non est nisi respectu possibilis, totum hoc accipitur pro fundamento relationis, sicut cum dicimus quod hoc - in quantum album - est simile et refertur.
[19] Unde primo res producuntur in esse cognito, et post ostenduntur voluntati et producuntur in esse volito, et sic in esse exsistentiae.
[20] Ad rationem dicendum quod non ideo non habet capacitatem quia Deus non dedit (ut chimaera), sed est causa non praecisa potentia Dei, sicut dictum est.


Notes