Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D41

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿƿ[1] Circa distinctionem quadragesimam primam quaeritur utrum sit aliquod meritum praedestinationis vel reprobationis quo aliquis est praedestinatus et alius reprobatus. Quod sic, videtur: Quia si non sit aliquod meritum ex parte Petri et Iudae quare Petrus est praedestinatus et Iudas reprobatus, tunc ex mera voluntate divina Iudas est reprobatus et Petrus praedestinatus; igitur Deus non est summe liberalis.
[2] Praeterea, si Petrus et Iudas sint aequales in scientia et in naturalibus ad fruendum, et nullum meritum praecedit in uno nec in alio, - igitur si praedestinat unum et non alium, videtur esse acceptor personarum. ƿ
[3] Contra: Ad Rom. 9: Cum nondum nati essent, nec aliquid boni aut mali egissent, etc.
[4] Item, Augustinus De praedestinatione sanctorum, et habetur in littera.
[5] In ista quaestione aliquando erravit beatus Augustinus in quodam tractatu Super epistolam ad Romanos, super illud Iacob dilexi, Esau autem odio habui, - ubi dicit quod unum dilexit et alterum odio habuit non propter merita (quia eis daturus erat ea), sed propter fidem quam in scientia habuit, quia scivit unum sibi esse crediturum et alterum non.
[6] Sed hanc sententiam retractat beatus Augustinus I Retractationum cap. 22.
[7] Alia est opinio Magistri in littera, quod nullum sit meritum praedestinationis nec reprobationis.
[8] Et adducit pro se auctoritates praedictas.
[9] Et arguit contra se per auctoritatem Augustini 83 Quaeƿstionum quaestione 68; et respondet quod retractat eam in simili, scilicet in libello super illud ad Rom. 9, Iacob dilexi etc.
[10] Sed unus doctor arguit contra eum, et dicit quod miratur quod Magister ita respondet, quia illum tractatum Super epistolam fecit quando fuit presbyter, et librum 83 Quaestionum quando fuit episcopus; et ideo non videtur quod in retractando hoc quod dixit quando erat presbyter, quod retractavit illud quod dixit quando fuit episcopus.
[11] Sed ego magis miror quod iste doctor sic voluit impugnare Magistrum, cum librum Retractationum fecit post utrumque, et ideo utrumque dictum potuit retractasse.
[12] Verumtamen habeo contra Magistrum quod Augustinus Retractationum cap. 25 ponit utrumque; et non videtur verisimile, quando ponit aliqua seriose, quod retractet unum et non aliud, nisi faciat mentionem.
[13] Aliter dicunt quidam quod loquendo in generali, de praedestinatione et reprobatione est aliqua ratio, scilicet manifestatio divinae bonitatis; sed in speciali, quare iste praedestinatur et non alius, non est alia causa nisi divina voluntas, - sicut materia, secundum se considerata, non habet rationem ex parte sui quare secundum unam partem sui sit sub forma nobiliore, et secundum ƿaliam partem sub forma imperfectiore, nisi ratio et voluntas producentis.
[14] Et adducunt Apostolum pro se, de figulo qui format ex una massa diversa vasa, quaedam in honorem et quaedam in contumeliam. Et ratio in generali quare sic diversa vasa format, est ordinatio et dispositio domus, quae hoc requirit; sed ratio in speciali quare haec vasa in contumeliam et non illa, non est nisi ratio et voluntas facientis.
[15] Sed contra hoc arguit alius doctor quod non est propter perfectionem universi quod aliqui sint damnati, - immo si omnes essent boni, nihil periret de perfectione universi. Et sic arguit contra dicentem priorem opinionem, per alia duo argumenta, sicut patet intuenti.
[16] Ideo dicit iste (qui sic arguit contra alium) quod est aliquod meritum ex parte praedestinati et reprobati.
[17] Et alius antiquus doctor concordat secum in hoc, quod aliter iustitia Dei non esset abyssus multa.
[18] Et praedictus doctor probat propositum suum per auctoritatem Augustini 83 Quaestionum, cui innititur.
[19] Unde dicit quod actio Dei praedestinandi potest comparari ƿad Deum, et sic eius causa non est nisi voluntas divina; et si comparatur ad illum qui praedestinatur vel damnatur, requiritur aliqua dispositio, scilicet iustitia congrui.
[20] Et hoc tripliciter probat (sicut potest triplex probatio elici ex dictis suis): primo, quia in omnino aequalibus non est electio; secundo, quia simul sunt misericordia eius et iustitia; et tertio, quod non est alia ratio quare reprobatio transit in istum et non in illum, nisi sit aliqua dispositio ex parte unius quae non est ex parte alterius.
[21] Quae autem sit ista dispositio, patet ex dictis suis in modo ponendi, quia est 'usus liberi arbitrii', quia scilicet Deus praescivit unum bene usurum libero arbitrio, et non alium. Unde via sua ponendi, diffusa, patet intuenti dicta eius.
[22] Sed contra ipsum potest sic argui: Deus praevidet Petrum bene usurum et Iudam male usurum, quia ordinat sic: prius enim ordinat Petrum bene usurum libero arbitrio quam Iudam. Quaero igitur quare praeordinat Petrum bene usurum et non Iudam (licet ista praeordinatio secundum ipsum non sit praedestinatio, quia praedestinatio secundum ipsum non est respectu huiusmodi)? Non autem potest esse alia causa nisi voluntas divina, - quod tamen est contra rationem suam, si misericordia Dei sit sine iustitia et e contra.
[23] Praeterea, sua ratio non est communis, quia si loquitur de parvulis quorum unus moritur ante baptismum et alius non, ibi non potest assignari ratio - quare unum praedestinavit et non alium - 'quia scivit bene eum usurum libero arbitrio', nisi forte ƿdicatur quod scivit eum bene usurum libero arbitrio si supervixisset; sed hoc improbatur per dictum suum proprium de adulto; ergo ibi ad solam divinam voluntatem est recurrendum.
[24] Aliter videtur mihi posse dici ad quaestionem (licet eius veritatem noverit solus Deus), quod nullum meritum est praedestinationis, sed aliquod est meritum reprobationis.
[25] Ratio primi est quod omne agens propter finem, prius vult finem quam ea quae sunt ad finem; nihil igitur quod est ad finem, potest esse ratio finis, nec ratio volitionis finis potest esse volitio alicuius ad finem. Sed frui Deo est finis in toto ordine praedestinationis et in bonis supernaturalibus, ita quod Deus prius vult Petrum frui beatitudine quam vult sibi aliquid quod est ad finem; sed fides et nisus bene utendi praeamantur ut ad finem; igitur nullum istorum est ratio quare Deus praedestinat aliquem ad fruendum Deo. Sola igitur voluntas divina huiusmodi est causa.
[26] Secundi ratio potest esse quod damnatio nullius est bona nisi quia iusta, - aliter enim esset crudelitas damnare aliquem. Unde Augustinus Super Genesim XI: 'Deus non prius est ultor, quam alius peccator'; velle ergo ulcisci praesupponit alium velle peccare. Unde non potest Deus aliquem velle damnare nisi quia iustum est. Oportet igitur quod ad hoc quod Deus velit aliquem damnare, quod offeratur sibi ut peccator, et non in puris naturalibus. ƿ
[27] Ideo dico sine assertione quod praedestinationis non est causa, sed reprobationis est aliqua causa. Et hoc bene consonat Deo, nam semper ea quae bona sunt in nobis, attribuimus Deo, sed malum attribuimus nobis. Et ideo quod Deus praedestinet aliquem sine suo merito, ex mera voluntate sua, bene consonat bonitati divinae; sed tamen quod Deus velit ulcisci et damnare aliquem sine aliquo eius merito, non videtur bene stare cum iustitia et misericordia Dei.


Notes