Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D40

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem quadragesimam quaeritur utrum praedestinatus posset damnari. Quod non, videtur: Quod transiit in praeteritum, est necessarium, - sicut vult Philosophus VI Ethicorum, approbans dictum cuiusdam qui hoc dixit, quod 'hoc solum est quod Deus non potest facere, ut praeteritum non sit praeteritum'; sed istum esse praedestinatum iam transiit in praeteritum; igitur non potest non praedestinari, et per consequens non potest damnari.
[2] Praeterea, praedestinare est Deum ordinare aliquem ad gratiam; sed si aliquis per peccatum potest non praedestinari et damnari, igitur potest impedire ordinationem divinam, - quod falsum est.
[3] Contra: Si praedestinatus non posset damnari, igitur sive bene vivat sive male, salvabitur, et ita frustra essent praecepta et leges.
[4] Dicendum quod praedestinatio est actus voluntatis, et est praeordinatio divinae voluntatis qua praeordinat aliquem ad gloriam (non qua praeordinat aliquem ad esse), et potest connotare notitiam divinam.
[5] Hoc supposito, apparet quod praedestinatus potest damnari: ƿquia praedestinatus habet liberum arbitrium non confirmatum, igitur potest peccare per liberum arbitrium; sed eadem potentia potest peccare et in peccato manere, et per consequens potest non iustificari, - et si non iustificetur, damnabitur; igitur praedestinatus potest damnari.
[6] Quomodo autem ille qui est praedestinatus posset damnari, patet ex quaestione praecedente, quia voluntas divina praecedit obiectum, et ideo in eodem instanti aeternitatis in quo vult obiectum et aliquem salvari, potest nolle illud et potest velle in eodem ipsum damnari. Et ideo in eodem instanti aeternitatis in quo aliquis est praedestinatus, potest esse reprobatus, sicut patet ex quaestione praecedente.
[7] Verumtamen logice respondendum est ad quaestionem, distinguendo eam secundum compositionem et divisionem: Et in sensu compositionis est falsa, et significatur quod praedicatum 'damnationis' insit praedestinato - in quantum praedestinatus - cum nota possibilitatis, quod falsum est.
[8] Sensus divisionis est verus, non quia significatur damnationem succedere praedestinationi, sed - quia terminus subiectus est concretus - est ibi implicatio et significatur quod ille qui est praedestinatus, non manens praedestinatus, possit damnari: et hoc verum est. Unde non intelliguntur ibi extrema pro diversis temporibus, sed mensurantur eodem instanti aeternitatis, quia in eodem instanti aeternitatis in quo Deus praedestinavit aliquem, potest ipsum non praedestinare.
[9] Ad primum argumentum, quando arguitur quod illud quod transiit in praeteritum, est necessarium, - concedatur. Et quando ƿarguitur quod 'istum praedestinari' transiit in praeteritum, dicendum quod hoc falsum est: si enim voluntas nostra semper haberet eandem volitionem in eodem instanti immobili, non esset sua volitio praeterita sed semper in actu. Et sic est de volitione divina, quae semper eadem est; unde, sicut dictum est, eadem volitione qua vult aliquem praedestinare, potest velle eundem damnari pro eodem instanti aeternitatis. Unde quod dicitur in praeterito quod Deus praedestinavit, ibi 'praedestinavit' copulat 'nunc' aeternitatis ut coexsistit 'nunc' praeterito.
[10] Ad aliud, quando arguitur quod si praedestinatus posset damnari, tunc posset impedire ordinationem divinam, dicendum quod non sequitur, quia ad hoc quod eius ordinatio per peccatum alicuius esset impedita, oporteret quod simul starent eius praedestinatio et peccatum alterius, scilicet praedestinati, - quod non est verum. Unde quando praedestinatus peccat, concedendum est quod non est ordinatus ad futuram gloriam, nec tunc est praedestinatus.


Notes