Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D36

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
ƿƿ[1] Utrum creatura, in quantum est fundamentum relationis idealis proximum (sicut suppositum est in quaestione praecedente), habeat verum esse essentiae. Quod sic, videtur: Humanitas de se non est ens ratum, quia nihil habet de se esse ratum nisi quod est suum esse (quod est Deus), - igitur humanitas habet esse ratum per respectum ad aliud; sed non per respectum ad aliud sub ratione qua efficiens est, quia definitio indicat quiditatem et non terminat quaestionem 'an est', sed efficiens terminat quaestionem 'an est' et non quaestionem 'quid est'; igitur habet esse ratum per respectum ad exemplar. Sed iste respectus qui est humanitatis - qui est ad exemplar, est respectus eius ad intellectionem divinam, in quantum potest considerari ab intellectu divino et sic fundare relationes ideales; igitur etc.
[2] Praeterea, relationes oppositae simul sunt, igitur simul sunt lapis cognitus quiditative et cognoscens; sed non cognoscitur nisi ut aliquid quod post potest habere esse in effectu; igitur cum ista cognitio sit realis, lapis cognitus quiditative erit aliqua res secundum suam essentiam.
[3] Sed contra est quod dicit Magister in hac distinctione, exƿponens auctoritatem Augustini quod ante mundi constitutionem electos habuit Deus penes se "non in natura sua, sed in praescientia sua"; et Magister hoc exponens dicit quod "illorum. Illos quippe habuit ab aeterno apud se non in natura sui (id est illorum qui nondum erant), sed in praescientia sua, quia eos ita novit ac si essent". Igitur non ex hoc quod creatura cognoscitur a Deo et habet relationem idealem, est in natura sua habens esse verum quiditative.
[4] Ad hanc quaestionem dicunt quidam quod ens - vel res - communissime sumptum dicitur a 'reor, reris', et sic commune est enti vero et enti ficto. Primum autem quod occurrit in ista re sic communiter dicta, est res rata, distincta a re ficta: huiusmodi autem res est cui potest competere esse; res autem sic dicta distinguitur a re ficta; igitur habet aliquam realitatem absolutam antequam sit. Hanc autem realitatem habet secundum quod habet relationem ad exemplar in mente divina, quia sicut Deus - in quantum efficiens est - est causa rei in esse exsistentiae, ita in quantum est exemplar est causa rei in esse essentiae.
[5] Confirmatur, quia scientia Dei non est alia de his quae sunt in actu et alia de his quae non sunt in actu, sed eadem est; igitur oportet quod aliqua realitas maneat, propter unitatem scientiae.
[6] Praeterea, scibilis ad scientiam est aliqua proportio; proƿportio autem non est nisi entis; igitur oportet quod res creata scita a Deo - habeat aliquod esse, saltem quiditatis.
[7] Praeterea, sicut impossibile ad possibile, ita nihil ad ens, - ergo permutatim, sicut impossibile ad nihil, ita possibile ad ens; sed 'impossibile' est pure nihil, igitur 'possibile' est ens. Si igitur creatura - antequam sit - sit possibile esse, requiritur quod sit ens, aliquod esse habens antequam sit in actuali exsistentia.
[8] Confirmatur: 'impossibile' est nihil, igitur est pure non ens; si igitur 'possibile' sit nihil et non ens, igitur tam impossibile quam possibile erit non ens et nihil. Sed certum est quod 'impossibile' est maius non ens quam 'possibile'; igitur erit maius non ens quam nihil!
[9] Hoc etiam confirmatur per Augustinum De natura boni, a quo accipiunt auctoritatem quod bonitatem habuerint antequam essent.
[10] Item, Avicenna VIII Metaphysicae ultimo ponit duplicem modum emanationis rerum a Primo, sive duplicem fluxum, scilicet secundum esse intelligibile et secundum esse exsistentiae: et illud esse quod est intelligibile, dicit esse aliquid reale, sicut ibidem patet.
[11] Item, secundum Augustinum Super Ioannem: "Easdem litteras quas facit manus, prius fecit cor", et factae sunt a corde. Et sic creaturas, quas produxit Deus in esse exsistentiae, prius produxit in esse essentiae. ƿ
[12] Addunt autem isti quod res quae creatur composita est, quia secundum esse essentiae est in potentia ad esse exsistentiae.
[13] Contra hanc opinionem arguitur: Si res, in quantum aeternaliter fundat relationem ad Deum et ad cognitionem Dei, sit res habens esse essentiale et verum esse reale extra animam, tunc creatio non erit entis de nihilo, sicut patet, quia quod habet esse quiditativum, non est simpliciter nihil, - et creatura per positionem ab aeterno habuit esse essentiae.
[14] Ulterius potest ista ratio deduci quod 'creatio non sit aliqua productio', quia relatio non est nova nisi quando fundamentum est novum vel quando terminus est novus, et maxime si relatio sit idem cum fundamento, sicut isti dicunt: si igitur relatio secundum esse exsistentiae sit idem cum fundamento, non potest esse novum exsistere rei nisi fundamentum sit novum vel terminus novus; sed esse exsistentiae - si ponitur relatio - est ad terminum non novum (quia ad Deum), et fundatur supra fundamentum non novum (quia super esse essentiae) secundum istos; igitur nihil est novum quando aliquid creatur.
[15] Praeterea, dicunt isti alibi quod eadem est relatio Dei ut est creativus et ut est creator, tantum differens secundum novam appellationem, et sunt aeternae; igitur similiter ex parte creaturae istae relationes erunt eaedem 'creabile' et 'creatum': et ita, cum relatio fundata supra rem secundum esse essentiae sit potentialis, quia relatio creativi, eadem erit relatio creativi et creabilis, - et sic nulla erit relatio nova creaturae ad Deum, sicut nec e contra.
[16] Praeterea, si res habuit esse essentiae ab aeterno et per creaƿtionem non acquirat nisi esse exsistentiae, quod dicit respectum quemdam, ergo creare nihil aliud erit quam facere unum respectum, et sic minus est creare quam alterare.
[17] Praeterea, lapis in esse quiditativo non est formaliter necessarium ex se, sicut et ipsi concedunt; igitur lapis habet illud esse quiditativum aliqua productione (etiam Filius Dei, qui est ex se formaliter necessarium, producitur in 'esse necessario' ab alio); lapis igitur aliqua productione habet esse necessarium quiditativum. Quaero igitur an lapis praecedit istam productionem secundum aliquod esse verum? Non potest hoc dici, quia tunc ante esse essentiae esset aliud esse verum extra animam; igitur omnino nihil fuit ante illud esse. Igitur ista productio qua sic producitur lapis in esse essentiae, est alicuius et de pure nihilo, igitur est creatio; igitur ab aeterno fuit creatio, quia alicuius et de nihilo, - quod est contra eos et contra veritatem: dicunt quod contradictionem includit quod aliquid creetur ab aeterno, et tamen rationes suae quas reputat demonstrationes - sunt contra esse essentiae sicut contra esse exsistentiae.
[18] Praeterea, isti ponunt rem habere tale esse propter scientiam Dei, quae non potest terminari ad nihil et quae non refertur ab aeterno ad nihil. Quaero tunc utrum Deus produxit rem secundum esse essentiae intelligendo et cognoscendo, aut non? Si produxit intelligendo et cognoscendo, igitur prius novit antequam rem secundum tale esse produxit, igitur frustra ponitur rem habere esse essentiae aeternum propter scientiam divinam; si ƿautem produxit rem secundum esse essentiae non intelligendo, igitur mere naturaliter produxit (sicut ignis producit ignem), quia non intelligendo nec volendo tunc producit, - et tunc sequitur quod lapis secundum esse essentiae sit formaliter necessarium ex se, quia non est intelligibile quod aliquid 'necessarium ex se formaliter' ex necessitate suae naturae producat aliquid, nisi illud productum sit ex se formaliter necessarium.
[19] Praeterea, quod dicunt quod res secundum esse essentiae refertur ad Deum in ratione causae exemplaris, et non in ratione causae efficientis, - contra: causa exemplaris non est alterius rationis a causa efficiente, sicut patet ex II Physicorum quod ars reducitur ad genus causae efficientis; unde sicut efficere et naturaliter efficere non sunt alterius rationis sed se habent secundum superius et inferius, ita artificialiter producere et producere sunt eiusdem rationis, se habentes secundum superius et inferius; exemplans igitur - in quantum est exemplans - non habet aliam causalitatem quam efficiens, immo exemplans est efficiens; igitur ut exemplans est, non producit rem secundum aliud esse quam secundum esse exsistentiae, sicut nec in quantum efficiens est.
[20] Praeterea, non salvant compositionem in re, quia nulla est compositio ex hoc quod prius fuit in potentia obiectiva et postea in actu, sicut nulla est compositio in albedine ex hoc quod prius fuit in potentia obiectiva et post in actu; igitur si res, antequam exsistat, sit in potentia obiectiva ad exsistendum et post terminat, nulla propter hoc erit compositio in re.
[21] Praeterea, in creaturis licet potentia sit prior actu in eodem, tamen - in primo ente perfecto - quod est prius origine est etiam prius perfectione; illa igitur quae sunt immediatiora in comparatione ad tale ens secundum originem, illa erunt perfectiora secunƿdum entitatem, et praecipue si ex necessario producantur, quia est magis propinquum simpliciter perfecto. Sed secundum istos Deus primo producit se ut exemplar intelligendo se imitabilem, et secundo creaturam in esse essentiae; igitur verius esse habebit Deus secundum esse exemplare quam creatura producta in esse essentiae. Sed esse Dei, secundum quod est exemplar, est esse tantum secundum rationem, causatum per operationem intellectus; igitur esse rei productum in esse intelligibili - quod ipsi vocant 'esse essentiae' - tantum erit esse secundum rationem, et non esse reale, quia nullo modo video quomodo aliquid secundum esse rationis sit causa alicuius secundum esse reale.
[22] Praeterea, si idea in Deo referatur ad lapidem secundum suum esse essentiae, quaero igitur quis est primus terminus istius relationis idealis Dei ad lapidem, - aut lapis secundum esse essentiae, aut lapis secundum esse cognitum tantum? Si primum detur, tunc sic arguitur: lapis secundum suum esse quiditativum non est ex se necesse esse; igitur posita quacumque positione circa esse lapidis, non sequitur impossibile circa esse divinum, nec circa aliquid in Deo, quia Deus - et quidquid est in eo - est ex se necesse esse formaliter; igitur posito quocumque alio non esse quod non est ex se necesse esse, non ponitur aliquid in Deo non esse. Ponatur igitur quod lapis non sit secundum esse essentiae: hoc autem posito, adhuc nihil mutabitur in Deo; igitur idea, sive sit relatio rationis sive realis, manebit in Deo. Sed nullo modo est intelligibile quod relatio maneat destructo termino; non igitur idea est in Deo per respectum ad rem secundum esse essentiae. - Si autem primus terminus relationis idealis sit lapis tantum secundum suum esse cognitum a Deo, et non secundum esse suum essentiae, igitur non oportet ponere rem habere esse essentiae ab aeterno propter ideas in Deo. ƿ
[23] Ideo dico ad quaestionem quod creatura (ut lapis), ut est fundamentum relationis idealis, non est verum ens secundum esse essentiae, nec secundum esse exsistentiae.
[24] Nec propter hoc quod fundat relationem idealem, habet quod sit terminus alicuius causalitatis causae producentis in esse alterum aliquod, quia non tantum res secundum esse essentiae fuit intellecta a Deo ab aeterno, sed etiam secundum esse actualis exsistentiae; igitur si propter scientiam Dei, quam ab aeterno habet de lapide, oportet ponere lapidem in esse essentiae, eadem ratione poneretur in esse exsistentiae ab aeterno; item, sicut argutum est, non erit creatio de nihilo, - vel si aliquo modo salvetur creatio, verius erit creatio rei secundum esse essentiae, ut supra argutum est.
[25] Item, rationes quae sunt factae contra Aristotelem et Avicennam distinctione 8, sunt etiam contra istos, cum tamen ipsi per aliquas rationes arguant contra eos, - et tamen sunt ita bene contra se ipsos, sicut patet inducendo quod Deus non magis habet ordinem necessarium ad diligendum aliud a se necessario in esse essentiae quam in esse exsistentiae.
[26] Ideo dico quod res ab aeterno non habuit esse verum essentiae vel exsistentiae, sed fundat relationem idealem secundum esse deminutum, quod habuit ab aeterno (quod est esse verum, distinctum contra esse essentiae et esse exsistentiae, sicut patet ex VI Meƿtaphysicae): sicut si ponatur quod ego fuissem ab aeterno et quod ab aeterno intellexissem rosam, ab aeterno tunc intellexi rosam secundum esse suum essentiae et secundum esse exsistentiae; et tamen non habuit esse nisi cognitum, - sicut si modo rosa omnino nihil esset, intelligo rosam et secundum esse essentiae et exsistentiae, et tamen neutrum habet. Unde terminus intellectionis est esse essentiae vel esse exsistentiae, - et tamen illud quod obicitur intellectui, tantum habet esse deminutum in intellectu.
[27] Ex isto autem patet illud quod supra dictum est in quaestione praecedente, quomodo intellectus divinus producit lapidem in esse intelligibili: non enim tantum producit relationem, sed totum producit ad esse deminutum, quod est esse verum et cognitum.
[28] Sed contra hoc adhuc arguitur sic: Fundamentum relationis sub ratione qua fundat, est; sed essentia creaturae, - ut lapis sub ratione esse essentiae suae fundat relationem idealem ad Deum, quia Deus novit lapidem non secundum aliquam intentionem secundam et secundum aliquod esse intentionale, sed novit creaturam secundum esse suum essentiae; igitur cum fundat relationem idealem ab aeterno, ab aeterno lapis habuit esse essentiae.
[29] Praeterea, productio non est nisi alicuius habentis esse reale; igitur si intellectus divinus produxit creaturam secundum esse ƿintelligibile ab aeterno, oportet quod ab aeterno habuit aliquod esse reale, - et ita oportet ponere aliquod ens verum, quod ab aeterno habeat respectum ad Deum.
[30] Ad primum dicendum quod peccat secundum quid et simpliciter: distractum enim respectu distrahentis non est distractum, sed respectu tertii, - sicut homo respectu mortui non distrahitur, sed ei opponitur; unde est hic oppositum in adiecto 'homo mortuus', ad quod sequitur contradictio. Sed respectu tertii distrahitur: non enim sequitur 'homo mortuus, igitur homo', sed sequitur oppositum. Eodem modo, deminutum respectu deminuentis non est deminutum; sed quando intelligitur sub deminuente, deminuitur et respectu tertii non ponitur, - sicut in exemplo Philosophi "Homerus est aliquid, ut poeta", vel 'Homerus ƿest in opinione': hic est deminutum sub deminuente, quia 'esse in opinione' non concludit esse, sed permittit secum esse et non esse; et ideo licet Homerus respectu deminuentis non sit deminutus, ut tamen intelligitur sub eo respectu tertii, deminuitur, - non enim sequitur 'Homerus est in opinione, igitur Homerus est', sicut patet in Perihermeneias. - Sic in proposito intelligo quiditatem rosae, quando non est nec sua quiditas ponitur: quiditas rosae absolute est obiectum respectu cognitionis meae, et - ut comparatur ad relationem quam fundat - non deminuitur, et ita est simpliciter ut fundat; sed tamen ut comparatur ad tertium sub deminuente, est secundum quid. Nunc autem deminuens esse lapidis quiditativum est 'scire' vel 'intelligere'; et ideo non sequitur 'Deus intelligit quiditatem lapidis ab aeterno, igitur ab aeterno est', sed est fallacia secundum quid et simpliciter, quia ex hoc quod habet esse sub scientia Dei, habet esse suum deminutum, licet in comparatione ad scientiam Dei non deminuitur. Unde Deus secundum Augustinum ita vere scit quod est faciendum, sicut quod est factum et sicut quando est factum; et tamen non sequitur quod ita vere habeat esse quando est faciendum sicut quando est factum.
[31] Ad aliud, quando arguitur quod productio non est nisi alicuius habentis esse reale, dicendum quod qualis est entitas alicuius producti, secundum tale esse producens ipsum producit; nunc autem res habet esse entitatem secundum quid prout fundat relationem rationis, et ideo producitur intelligibiliter, quod esse est secundum quid. ƿ
[32] Ad primum principale, quando arguitur quod humanitas de se non est ens ratum, dicendum quod si intelligatur per 'ens ratum' ens prout distinguitur ab impossibili, cui non repugnat esse, sic homo de se est ens ratum formaliter, - et a quo habet quod sit ens, ab eodem habet quod sit ens ratum de se formaliter: nec huius est aliqua causa, sicut non est aliqua causa quare albedo repugnat nigredini nisi quia est albedo; sed tamen non sequitur quod tunc humanitas sit Deus, quia Deus non tantum est ens cui competit esse, sed est ipsum esse. Si autem intelligatur per 'esse ratum' esse essentiae, tunc dico quod homo non est de se ens ratum, quia de se non habet esse essentiae. - Et quando dicitur quod habet tunc respectum ad Deum et non ad Deum ut efficiens est, quia 'efficiens' non terminat quaestionem 'quid est' sed definitio, dico quod illud esse ratum, quod est esse essentiae, non est nisi causa esse actualis exsistentiae; et ideo Deus sic terminat relationem utriusque, in quantum dat utrumque esse effective.
[33] Ad aliud, quando arguitur quod relativa sunt simul natura, et Deus vere scivit lapidem ab aeterno et non logice, igitur lapis secundum esse verum simul ab aeterno fuit cum Deo, - dicendum quod non concludit, quia si Deus non esset, nec aliquid determinatum in metaphysica, adhuc aliquis vere posset scire metaphysicam, si posset esse. Unde dico quod ab aeterno fuit cum Deo secundum esse cognitum, - sed non sequitur 'secundum esse verum', sed est fallacia secundum quid et simpliciter, ut praedictum est.
[34] Ad rationem pro alia opinione, quando arguitur quod scibilis ad scientiam est aliqua proportio, dico quod verum est, sed haec ƿproportio differt a vero ente; unde proportio quae est vera differentia entis, non est ipsius scibilis ad scientiam divinam.
[35] Ad aliud, quando arguitur 'possibile et impossibile contradicunt, et ens et non ens contradicunt, igitur permutatim', dicendum quod si arguitur secundum proportionem contradictoriorum in contradictoriis, universaliter fallit modus arguendi a proportione commutata (sicut: homo et non homo contradicunt, et animal et non animal; sed sequitur 'homo, igitur animal'; igitur sequitur 'non homo vel nullus homo, ergo nullum animal', non valet); sed quando arguitur sic in contradictoriis, tenet, quod 'sicut primum ad tertium, ita quartum ad secundum' (arguitur a destructione antecedentis). Sic non tenet si praeponitur negatio, quia tunc argueretur a positione consequentis (ut si arguitur sic: non animal et animal contradicunt, non homo et homo contra dicunt; sed sequitur 'non animal, igitur non homo'; igitur sequitur ad secundum, quartum: 'animal, igitur homo').
[36] Sic arguitur in proposito. 'Possibile' est communius quam ens in actu vel ens secundum esse essentiae; ideo non sequitur 'impossibile et possibile contradicunt, et non ens et ens contradicunt', igitur - licet sequitur ad primum tertium ('si est impossibile, est non ens') - non tamen ad secundum sequitur quartum (quod 'si est possibile, quod sit ens'), sed potius e contra.
[37] Iste autem modus arguendi accipitur ab Euclide libro V ƿpropositione 16, quae probatur per propositionem 15; ab Aristotele autem non invenitur ubi arguit secundum talem commutatam proportionem, nisi in II Priorum, ubi arguit quod si a et b opponuntur et c et d opponuntur, et a et c convertuntur, necesse est b et d converti; et hoc est necessarium, quia quidquid contradicit uni convertibilium, contradicit reliquo, licet non formaliter tamen virtualiter.
[38] Ad confirmationem, quando arguitur quod si istud quod est possibile esse, esset nihil, et 'impossibile' est nihil, et 'impossibile' est maius nihil quam 'possibile', ergo aliquod nihil est maius nihil alio nihilo, - dico quod ordo est in negationibus secundum tres gradus. Nam quaedam est negatio vera non propter repugnantiam affirmationis ad affirmationem, sed propter privationem alicuius positivi, - sicut si ponitur aliqua superficies neutra (quae non sit alba nec nigra), verum est dicere quod 'haec superficies non est alba' non propter repugnantiam positivi in superficie (ut quia est nigra), sed propter privationem positivi (scilicet albedinis). Alia autem negatio vera est propter repugnantiam positivi ad positivum, sed hoc contingit dupliciter: nam aliquando negatio est vera propter repugnantiam unius positivi in uno ad unum positivum in alio, et aliquando propter repugnantiam plurium positivorum in uno ad plura in alio extremo. Exemplum primi, de speciebus specialissimis eiusdem generis, quae conveniunt in genere, quarum una negatur ab alia propter repugnantiam differentiae ad differentiam, sicut cum dicitur 'homo non est asinus'. Exemplum secundi, de speciebus diversorum generum non subalternatim positorum sicut cum dicitur 'homo non est linea' vel 'albedo non ƿest linea': hic est repugnantia, quia omnia affirmativa quae dicuntur de uno - usque ad ens - repugnant affirmativis quae dicuntur de aliis, ita quod ex quolibet quod dicitur de uno, potest concludi negatio unius ab altero; unde haec negativa est primo vera, quia non conveniunt in aliquo tertio, sicut patet I Posteriorum.
[39] Ad propositum igitur dico: res antequam creetur (ut homo), nihil est, non propter repugnantiam positivi ad positivum, nec propter repugnantiam quam habet ad oppositum eius quod est nihil, scilicet ad aliquid, sed propter privationem dantis esse; chimaera autem, quod est impossibile et ficticium, dicitur esse nihil propter repugnantiam formalem ad positivum. Non igitur una negatio dicitur esse maior alia, quia non recipit negatio magis et minus (quia negatio negat totum quod ponit suum oppositum), sed una negatio est vera propter unam causam et alia negatio propter aliam causam. Unde antequam homo creetur, homo dicitur nihil propter privationem dantis esse; sed chimaera dicitur nihil - et quodlibet impossibile - propter formalem repugnantiam ad positivum ens. Sic potest dici 'maior' negatio, non in se formaliter, sed quia 'ei quod est impossibile' plura positiva repugnant, nam omnia quae dicuntur de 'eo quod est impossibile' (ut de chimaera), repugnant entitati; non sic autem omnia quae dicuntur de homine antequam creetur, nam 'posse esse' dicitur de homine antequam creetur, et non dicitur de chimaera. Unde plura repugnant positiva chimaerae quam homini antequam creetur.
[40] Ad illud Avicennae dicendum quod non est ad propositum, sicut patet intuenti: vult enim ibidem quod res primo fluant a prima Intelligentia in esse intellecto, et post in esse exsistentiae; sed fluere a Primo in esse cognito, hoc est fluere secundum 'esse secundum quid', sicut dictum est. ƿ
[41] Ad Augustinum, quando dicitur quod litterae prius formantur corde, dicendum quod cor - sive accipitur pro intellectu sive pro voluntate sive pro utroque - est sicut causa principalior et prima respectu formationis litterarum, non quod prius habeant esse reale in corde. Et sic est de intellectu divino, quod prius formaliter sunt res ab intellectu divino sicut a causa principali, non quia ibi habeant esse suum simpliciter ex hoc quod intellectae sunt.


Notes