Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D37

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem trigesimam septimam quaeritur utrum Deum esse ubique secundum potentiam arguat Deum ubique esse secundum essentiam, et hoc est quaerere an omnipotentia Dei includat eius immensitatem. Quod sic, videtur: Eius potentia et eius essentia sunt idem; igitur si est ubique secundum potentiam, erit ubique secundum essentiam.
[2] Contra: Deus non est extra istud universum secundum essentiam, et tamen secundum potentiam suam est extra illud universum, quia potest facere aliud universum; igitur etc.
[3] Dicitur quod sic: Deum esse ubique secundum potentiam requirit ipsum esse ubique secundum essentiam, quia ubi est secundum potentiam ibi immediate est, si aliquid debet causare; oportet ƿenim agens et patiens esse approximata, et nullum eorum esse medium, ex VII Physicorum.
[4] Videtur tamen mihi quod non est necesse ipsum ibi esse secundum essentiam ubi est secundum potentiam, immo quod sit tantum creditum ipsum esse ubique secundum essentiam. Sed ipsum esse ubique secundum potentiam concluditur demonstrative ex infinitate suae potentiae; unde et philosophi, ponentes Deum primum motorem vel aliquam aliam intelligentiam movere caelum, posuerunt quod esset quasi in una parte orbis secundum essentiam et moveret totum orbem.
[5] Ad confirmationem istius partis arguitur sic: quanto agens est perfectius, tanto potest agere in illud quod magis distat; sed si illud quod agit secundum potentiam suam, esset ibi ubi agit, semper ageret in immediatum sibi, et non in distans; igitur cum Deus sit potentiae infinitae, potest agere in quodcumque distans, licet ibi non sit secundum essentiam immediate.
[6] Unde aliquod agens creatum potest agere in distans, licet non simili actione agat in distans sicut in immediatum, - sicut piscis in rete causat stuporem in manu (exemplum Commentatoris ƿin De caelo et mundo). Similiter, aliquod agens agit in immediatum, nec est illa actio necessaria ad hoc quod agat in immediatum, nec eadem potentia qua agit in immediatum agit semper in mediatum, - sicut sol per potentiam suam generat mineras vel alia mixta hic inferius: hoc autem non potest esse per lumen causatum a sole, quia nullo modo intelligo quod effectus excedat suam causam; ideo forma substantialis alicuius mixti non causatur ab aliquo accidente (licet requiratur alteratio praecedens), sed causatur a forma substantiali solis et a sua potentia substantiali, est igitur sol secundum suam potentiam alicubi, ubi non est secundum essentiam.
[7] Et multo fortius Deus per voluntatem suam potest causare aliquid in aliquo distante, ubi non oportet ipsum esse secundum essentiam.
[8] Ad rationem in oppositum dicendum quod Deus dicitur esse ubique secundum suam potentiam, quia ubique est terminus suae potentiae, - non quod illud quod est potentia sua, sit ubique necessario, quia hoc est esse ubique secundum essentiam.


Notes