Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 19
< Authors | Ockham | Summa Logicae | Book III-2
Jump to navigation
Jump to search
| Latin | English |
|---|---|
| CAP. 19. QUOMODO DEMONSTRATIO PROPTER QUID ET DEMONSTRATIO QUIA DIFFERUNT IN GENERALI?. | |
| Ostenso quod aliqua est demonstratio quia et alia propter quid, videndum est quomodo istae demonstrationes differunt in generali, et quomodo differunt scientia propter quid et scientia quia. | |
| Pro quo sciendum est quod illa vocatur demonstratio propter quid quae est ex propositionibus necessariis prioribus, qua habita cessat omnis dubitatio et omnis quaestio circa conclusionem. | |
| Sicut si sciatur quod luna eclipsatur per hoc quod scitur quod terra interponitur inter solem et lunam cessat omnis quaestio de ista conclusione ‘luna eclipsatur’: nec enim quaeritur utrum luna eclipsetur nec quare luna eclipsatur. | |
| Forte tamen non oportet quod cesset quaestio circa quamlibet praemissarum. | |
| Demonstratio autem quia est illa demonstratio quae non est ex prioribus vel qua habita non cessat omnis quaestio circa conclusionem. ƿ Exemplum primi est, si demonstretur quod terra interponitur inter solem et lunam per hoc quod luna eclipsatur: praemissae non sunt priores conclusione sed posteriores. | |
| Exemplum secundi est, si arguatur sic ‘nullum non-animal respirat; planta est non-animal; igitur planta non respirat’. Iste syllogismus ex prioribus est, adhuc tamen contingit quaerere quare planta non respirat. Et propter hoc iste syllogismus non est demonstratio propter quid sed quia; et hoc quia per talem syllogismum sufficienter scitur quod planta non respirat, sed non sufficienter scitur quare non respirat. |
|