Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 18

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 18. DE OBIECTIONIBUS CONTRA IAM DICTA.
Sed istis repugnare videtur quod dictum est prius, quod scilicet definitio exprimens quid nominis non potest esse medium demonstrandi, eo quod in tali illatione est petitio principii.
Non videtur etiam veritatem habere quod demonstratio significat ƿ scientiam natam adquiri per praemissas demonstrationis; quia si sic esset, demonstratio non esset per se inferius ad syllogismum. Numquam enim significatur aliquid per inferius, nec in recto nec in obliquo, nisi idem eodem modo significetur per superius per se.
In hoc enim distinguitur per se inferius ab inferiori per accidens. Cum igitur syllogismus nec in recto nec in obliquo significet scientiam, nec demonstratio significabit scientiam; et per consequens ista oratio ‘syllogismus faciens scire’ non erit definitio exprimens quid nominis demonstrationis.
Sed istis non obstantibus dicendum est, sicut prius, quod haec oratio est medium notificandi alias definitiones de demonstratione, et quod haec est oratio exprimens quid nominis demonstrationis.
Unde sciendum est quod quamvis haec oratio ‘syllogismus faciens scire’ non possit esse medium demonstrandi aliam definitionem de hoc nomine ‘demonstratio’, pro eo quod significatum vocabuli est praesupponendum demonstrationi et ita una praemissarum non est magis nota quam conclusio, tamen ista oratio est medium notificandi quod illud, quod est demonstratio, est tale quale denotatur esse per definitionem aliam, et est medium demonstrandi illam aliam definitionem de nomine quod praecise significat illos syllogismos qui sunt demonstrationes, non connotando scientiam.
Et quia tale nomen non habemus, sed frequenter utimur hoc nomine ‘demonstratio’ ac si praecise significaret syllogismos illos qui sunt demonstrationes, non connotando aliquid aliud, ideo dicit Lincolniensis quod definitio materialis demonstrationis demonstratur de demonstratione per definitionem sumptam a causa finali tamquam per medium.
Pro secunda autem obiectione dico quod nisi hoc nomen ‘demonstratio’ aequivoce accipiatur, ut aliquando sit nomen connotativum et aliquando non sit nomen connotativum sed praecise nomen absolutum, ƿ demonstratio non est per se inferius ad syllogismum.
Et hoc quia significat aliquid in obliquo quod nec in recto nec in obliquo significatur per syllogismum; sed non est inconveniens hoc nomen aequivoce accipi, cum fere omnia nomina in diversis locis aequivoce accipiantur.
Dico ergo quod haec est definitio exprimens quid nominis demonstrationis ‘syllogismus faciens scire’. Propter quod, quamvis aliquis arguat ex praemissis ad conclusionem, non oportet quod demonstret, quia non adquirit scientiam conclusionis per praemissas.


Et si unus ex eisdem praemissis evidenter notis adquirat scientiam conclusionis et alius tantum apprehendat praemissas et conclusionem sed per praemissas non devenit in notitiam conclusionis, unus demonstrat et alius non demonstrat.
Et ita idem syllogismus est uni demonstratio et alii non est demonstratio.


Notes