Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-2/Chapter 20

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 20. QUOT MODIS DIFFERT DEMONSTRATIO QUIA A DEMONSTRATIONE PROPTER QUID?.
Ista demonstratio quia sive scientia quia, secundum Aristotelem, duobus modis specialiter differt a demonstratione propter quid: uno modo in eadem scientia, alio modo in diversis scientiis.
Pro quo est primo sciendum quod hoc nomen ‘scientia’ dupliciter ad praesens accipitur.
Uno modo significat collectionem multorum habituum, principiorum scilicet et conclusionum, ordinem determinatum habentium. Et sic accipit Philosophus hic scientiam. Aliter accipitur pro aliquo uno habitu et non pro aliqua collectione plurium habituum. Et sic loquitur Philosophus in diversis locis de scientia. Accipiendo igitur scientiam primo modo: uno modo differt demonstratio quia a demonstratione propter quid in eadem scientia sive scientia quia a scientia propter quid.
Et hoc dupliciter, secundum quod tactum est in praecedenti capitulo: uno modo, quia demonstratio quia, licet sit per prius, non tamen per causam immediatam; hoc est, non est per medium convertibile.
Aliquando autem demonstratio quia est per ƿ posterius, ita quod in praemissis non accipitur aliquid importans causam quare sic est sicut denotatur per conclusionem sed magis e converso.
Verbi gratia, causa quare planetae non scintillant, est quia sunt prope.
Tunc si arguatur sic ‘planetae sunt prope, ergo non scintillant’, est demonstratio propter quid; si arguatur e converso, erit demonstratio quia. Et ita, universaliter, quando propositio prior scitur evidenter per hoc quod praemissae posteriores sciuntur evidenter, est demonstratio quia; immo etiam sufficit quod una praemissarum sit posterior conclusione. Similiter, quando demonstratur effectus non per causam immediatam sed remotam, tunc est demonstratio quia.
Sed sciendum est quod talis demonstratio semper est negativa et in secunda figura, ita quod affirmative non contingit sic demonstrare. Et vocatur hic causa remota non aliqua res quae est causa causae vel causa plurium, sed vocatur hic causa negatio alicuius ex qua sequitur negatio alterius et non e converso.
Sicut sequitur ‘hoc non est animal, ergo hoc non respirat’, sed e converso non sequitur. Et tale medium non potest esse medium nisi in secunda figura. Et eodem modo, sicut potest negative syllogizari per talem causam non convertibilem cum effectu, ita potest syllogizari negative in secunda figura per effectum non convertibilem; et utraque erit demonstratio quia, non propter quid. Oportet etiam scire quod sicut in eadem scientia unus demonstrat effectum per causam et habet demonstrationem propter quid et alius e converso demonstrat eandem causam per eundem effectum et habet demonstrationem quia, ita idem potest primo demonstrare idem per effectum et postea per causam, eo quod non est inconveniens quod idem sit effectus unius et causa alterius.
Tamen pro modo loquendi oportet scire quod nullus demonstrat causam per effectum vel e converso, quasi causa extra vel effectus intret demonstrationem, cum demonstratio non componatur nisi ex conceptibus seu intentionibus animae vel ex vocibus vel scriptis, sed ideo diciƿmus demonstrari causam per effectum vel e converso quia quandoque praemissae exprimunt causam quare sic est sicut denotatur per conclusionem, et quandoque e converso.
Unde pro protervis oportet prompte scire aequivocationem huius nominis ‘causa’, de qua breviter tactum est prius et amplius dicetur inferius.


Notes