Authors/William of Sherwood/Introductiones in logicam/Introductiones in logicam/Chapter 5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Explicunt suppositiones Magistri Wm de Syrewode


Edited from Worcester 13 by Edward Buckner. See also the 13C discussion of it.

Text

Latin English
Q13 58rb DE PROPRIETATIBUS TERMINORUM
[n1] Quatuor sunt proprietates termini communis quas ad praesens intendimus diversificare. Harum enim cognitio valebit ad cognitionem termini, et sic ad cognitionem enuntiationis et propositionis. Et sunt proprietates hae: significatio, suppositio, copulatio, appellatio.
[n2] Est autem significatio, praesentatio alicuius formae ad in tellectum. Suppositio autem est ordinatio alicuius intellectus sub alio. Et est copulatio, ordinatio alicuius intellectus supra alium.
[n3] Et notandum quod suppositio et copulatio dupliciter videtur, sicut multa huius[modi] nomina, aut secundum habitum, aut secundum actum, et sicut istae diffinitiones eorum secundum quod sunt in actu. Secundum quod sunt in in habitu, dicitur suppositio significatio alicuius ut subsistentis, quod enim tale est, natum est ordinari sub alio.
[n4] Et dicitur copulatio significatio alicuius ut adiacentis, quod enim tale est, natum est ordinari supra aliud. Propterea hae diffinitiones sicut secundum habitum.
[n5] Appellatio autem est praesens convenientia termini, i.e. proprietas secundum quam proprietas termini potest dici de aliquo mediante hoc verbo ‘est’.
[n6] Ex hiis patet quod significatio est in omni parte orationis. Suppositio autem tantum in nomine sustantivo, vel pronomine, vel dictione sustantivata, vel in participiis, haec enim significant rem substantem et ordinabile sub alio.
[n7] Copulatio autem in nominibus adiectivis est et participiis et verbis.
[n8] Appellatio autem in nominibus sustantivis et adiectivis et participiis et non in pronominibus, quia non significant formam aliquam, sed substantiam solam, nec in verbis, quia verbum non significat aliquid quod apponitur per verbum sustantivum quia sic esset extra ipsum. Nulla autem illarum est in partibus indeclinabilibus quia nulla pars indeclinibilis significat substantiam aut aliquid in substantia.
[n9] De significatione autem omittamus, et de aliis talibus(?) consideremus, et primo de suppositione, et hic primo secundum se, et postea re[gula]s dictas de ipsa, et quia iam habetur eius diffinitio, videamus eius diffinitionem.
[n10] Est igitur suppositio quaedam materialis, quaedam formalis et dicitur materialis quando dictio supponit vel pro ipsa voce absoluta, vel pro ipsa dictione composita ex voce et significatione, ut ‘homo est dissillabum’, ‘homo est nomen’.
[n11] Formalis quando dictio supponit suum significatum, et haec(?) sic dicitur alia simplex, alia personalis. Et est simplex quando dictio supponit significatum pro significato, ut ‘homo est species’ Q13 58vanon pro significato, sed pro re quae sub est, ut cum dico ‘homo currit’, cursus enim inest homini gracia alicuius singularis.
[n12] Item, alia divisio suppositionis formalis est, scilicet, quod quaedam est communis, quaedam discreta. Communis quae sit per terminum communem, ut homo currit, discreta quae sit per terminum discretum, ut ‘sortes currit’ vel ‘ille [homo [currit]’.
[n13] Et nota quod utrumque istarum divisionum totaliter comprehendit suppositionem formalem. Omnis enim dictio supponens aut est communis et discreta.
[n14] Item, aut accipitur pro forma significata, et tunc est simplex, aut pro re deferente[/dicente] formam, et sic est personalis.
[n15] Item sic dividitur personalis, quaedam est determinata, quaedam indeterminata sive confusa. Confusa dividitur sic, quaedam est confusa tantum, quaedam confusa et distributiva. Confusa et distributiva quaedam mobilis quaedam immobilis, et est suppositio determinata quando poterit exponi locutio per aliquod unum, et hoc est quando dictio supponit pro aliquo uno, ut cum dico ‘homo currit’. Ita potest esse vera pro qualibet currente.
[n16] Confusa, quando dictio supponit pro multis, distributiva quando dictio supponit pro multis ita pro quolibet, ut haec dictio ‘homo’ cum dicto ‘omnis homo est animal’. Confusa tantum ut in hanc dictionem ‘animal’ cum dico ‘omnis homo est animal’. Mobilis autem quando potest fieri descensus, ut in praedicto exemplo in hoc termino ‘homo’. Immobilis autem quando non potest fieri descensus, ut hic ‘tantum omnis homo currit’, non enim potest in feri, ‘ergo tantum sortes currit’. Sed videtur quod in omnis suppositione discreta possit fieri descensus. Dictio enim supponit discretive quae supponit pro multis, ita quod pro quolibet, ergo potest fieri descensus ad quodlibet.
[n17] Et notandum quod in omni suppositione discreta potest fieri descensus quantum est de se. Potest tamen impediri per adiunctum ut in praedicto exemplo per hanc dictionem ‘tantum’.
[n18] Dubitatur de prima diffinitione suppositionis. Videtur quod non sit divsersus modus supponendi sed potius significandi, quia significatio est praesentatio alicuius formae ad intellectum, ergo diversa praesentatio est diversa significatio. Sed cum dictio supponit materialiter, praesentat aut se aut suam vocem, cum autem formaliter, praesentat suum significatum, ergo diversa praesentat et diversa significat. Hoc tamen non est verum quia dictiones semper praesentant suum significatum quantum est de se et si praesentant suam vocem, hoc non est de se sed ex adiunctione eius cum praedicato. Quoddam enim praedicatum vult respicere solam vocem vel dictionem, quoddam significatum, sed hoc non facit diversitatem, sicut enim dictio est dictio antequam ordinetur in oratione, similiter dictio antequam ordinetur in oratione habet significationem et non ex eo quod ordinatur cum alio.
[n19] De secunda divisione et tertia, dubitatur. Volunt enim quidam quod haec divisio personalis suppositio, alia simplex, sit divisio communis suppositionis, quia non cadit haec diversitas in discreta suppositione non enim est ibi nisi personalis, semper enim individuum supponitur in tali suppositione.
[n20] Dicendum quod hoc non facit personalem suppositionem, scilicet quod supponitur individuum, sed quod supponitur res deferens formam significata per nomen, et hoc potest accidere in nomine proprio cum significat substantiam cum qualitate, ut cum dico ‘sortes currit’ respicitur pro sua re cum dicitur ‘sortes est praedicabile de uno solo’, respicitur pro forma significata per nomen.
[n21] Similiter de hac divisione simplex personalis: videtur enim quod haec diversitas faciat aequivocationem quia cum supponit simpliciter praesentat ad intellectum Q13 58vbformam significatam per nomen, cum autem personaliter, praesentat rem defferentem et ad hoc potest omnino responderi sicut ad primum.
[n22] Vel potest dici quod semper idem supponit quia suum significatum sed hoc potest esse dupliciter, aut pro significato et tunc simpliciter, aut pro defferente significatum, et tunc personaliter.
[n23] Notandum etiam quod simplex suppositio potest esse tripliciter, quia dictio potest tripliciter poni pro significato, vel pro significato sine omni comparatione ad res, hoc est pro forma communi absolute, vel pro significato comparato ad suas res, et hoc dupliciter, aut prout salvatur in unquaque re et de ea praedibilis est, aut inquantum communitur et vago modo se habet ad quodcumque singulare, et cum nullo determinate est idem. Et primus modus sit sic. ‘Homo est species’, et solet dici quod hic est suppositio manieralis, quia supponit pro ipsa manerie speciei, et secundus modus sit sic: ‘homo est dignissima creatura creaturarum, et non similis haec suppositio priori, quia non ponitur de ipsa specie abstracta, sed inquantum est in rebus, unde potest tale praedicatum dici de qualibet re subiecti in quantum participat naturam speciei. Unde potest dici ‘iste homo inquantum est homo est dignissima creaturarum, et est haec suppositio ubicumque res speciei suscipiunt aliquam praedicationem solum cum reduplicatione speciei et non aliter. Unde si dicatur ‘homo est animal’, haec est personalis, quia individua recipiunt praedicationem hanc sine reduplicatione speciei.
[n24] Tertius modus sit sic: ‘piper venditur hic et romae’, et non est suppositio similis primae quia ipsa species non venditur, nec similis secundae quia non sequitur hoc ‘piper inquantum piper venditur hic et romae’, sed supponit ly ‘piper’ pro suo significato communiter et vaga se habente ad suas res unde solet dici quod est vaga haec suppositio et supponit inquantum singulare est per sua individua sed non signata, sicut si quaeratur quod animal sit utile aratario(?), et dicatur bos. Respondens non intendit de bove singulari sed de bove simpliciter. Similiter, qui dicit ‘piper venditur hic et romae’ non intendit loqui de aliquo pipere, sed de pipere simpliciter.
[n25] Quaeritur utrum dictio quae praedicatur praedicet solam formam, et si stet simpliciter vel non praedicet, et videtur quod non, si enim ita esset, vere diceretur ‘quaedam species est homo’, sicut dicitur ‘homo est species’.
[n26] Dicendum quod non sequitur, omne enim nomen significat solam formam non absolute, sed in quantum informat substantiam deferentem at aliquo modo dat intelligere substantiam. Nomen ergo in praedicato dat intelligere formam ut est forma substantiae subiecti, et ideo cum illa substantia intelligitur in subiecto, non intelligetur iterum in praedicato. Unde praedicatum solam formam dicit nec tamen vere dicitur ‘species est homo’, quia haec dictio ‘homo’ significat humanitatem ut est forma individuorum et non praedicatur de speciem, quia humanitas non est forma substantiae speciei, sed est forma substantiae individuorum.
[n27] Et notandum quod quia praedicatum dicitur inesse subiecto semper praedicatur forma ut inherens et informans. Subiectum autem quandoque supponit formam absolute, quandoque non, et hoc secundam exigentiam praedicati, secundum quod talia sunt subiecta, qualia permittunt praedicata.
[n28] Item, videtur quod huius[modi] propositiones ‘homo est species’ sunt singulares, et hoc quia subicitur proprium nomen speciei.
[n29] Et dicendum quod id est commune quod est proprium[/principium] unius formae, unde esse sic proprium est esse commune. Sed si sunt infinitae, videtur tunc quod possint distribui per additionem signi, ut si dicatur ‘aliquis homo est species’ et similiter hoc videtur quod particularis et infinita convertuntur.
[n30] Ad primum dicendum quod ratio illa intelligenda est in infinita ubi est personalis suppositio et hoc in infinita infinite sumpta. Huius autem sunt indefinite singulariter sumptae sicut quaedam sunt singulares universaliter sumptae ut ‘totus sortes est album’.
[n31] Ad [secundum] dicendum quod particularis et infinita convertuntur non quoad veritatem sed quoad rationem syllogisandi, quicumque sequitur ex aliquo cum infinita sequitur ex eodem Q13 59racum particulari et econverso.
[n32] Quaeritur de hiis locutionibus ‘haec herba crescit in orto meo’, similiter ‘mulier quae damnavit salvavit’ utrum possint habere veritatem. Videtur quod non, quia pronomen demonstrativum demonstrat aliquid sub accidentibus quae oculis affici. Possunt ergo demonstrat aliquod singulare, sed de singulari herba falsus est sermo praedictus, ergo falsus est simpliciter sermo praedictus. Item, relativum ad hoc est ut continet sermonem sequentem ad suppositum idem, de quo processit sermo, sed nomine [/ratione] eiusdem suppositi est secundus sermo falsus, ergo est falsus simpliciter. Dicendum quod in hiis sermonibus est demonstratio simpliciter et similiter est relatio tertio modo, demonstrat enim herbam secundum quod communiter se habet ad plura individua, et similiter de secundo sermone sit relatio.
[n33] Sequitur de divisione personalis suppositionis, scilicet indeterminata et confusam. Videtur quod iste terminus ‘homo’ cum dico ‘homo currit’, non supponit determinate, est autem infinita, et incertum est pro quo supponit, ergo supponit infinite et incerte, ergo indeterminate.
[n34] Sed dicendum quod indeterminatatio uno modo opponitur certitudini, et hoc modo potest dici quod suppositio indeterminate ut obiectum est. Alio modo opponitur multitudini et est determinatum unum et sic stat determinate, vis enim huius sermonis vult praedicatum inesse alium uni, et non vult illud inesse multis, hoc tamen patitur aliquando sed non significat et ideo supponit determinate et non confuse, quia de virtute sermonis supponit pro uno et non pro multis.
[n35] Item, suppositio confusa est quando dictio supponit pro multis vel pro uno multototiens cum potentia ibidem tenendi pro multis, ut si ‘quilibet videat sortem tantum, tunc omnis homo videt hominem’. Ly hominem non supponit pro multis sed pro uno multotiens cum potentia ibidem tenendi. Sed si dicatur ‘omnis homo videt sortem, ly sor licet sup ponat multotiens non tamen potest ibi tenendi pro multis, ideo non stat confuse. Intellige quod ly hominem totiens supponit virtualiter [/naturaliter] quotiens potest descendi in subiecto.
[n36] Sciendum quod omnis confusio est ab aliqua distributione vel ab aliquo habente vim distributionis. Habetur ergo pro regula, quod omne distributivum confundit terminum sibi immediate adiunct~e confuse et distributive, sed signum affirmativum confundit remotum confuse tantum. Signum autem negativum confundit terminum remotivum confuse et distributive. Unde sequitur ‘nullus homo est asinus, ergo nullus homo est iste asinus’, sic non sequitur ‘omnis homo est animal, ergo omnis homo est hoc animal’.
[n37] Est etiam alia regula quod non sequitur a suppositione confusa tantum ad confusam et distributivam, ut omni homine vidente se tantum, non sequitur ‘omnis homo hominem non videt ergo omnis homo non videt hominem’.
[n38] Item, non sequitur a pluribusdeterminatis ad unum determinatum, sed ad unum confusum, ut ‘omni homine vidente se tantum’, non sequitur ‘omnis homo videtur a sorti, et a platone et sic de singularibus, ergo omnis homo videtur ab omni homine’ quia ly homo stat ibi determinate, sed sequitur ‘ergo ab omni homine videtur homo’, quia ly homo stat confuse distributivus, enim habet virtutem in sequens, sed non in antecedens.
[n39] Item, non sequitur a determinata ad confusam et distributivam, sed ad confusam tantum, ut non sequitur ‘hominem non videt sortes, ergo sortes non videt hominem’, ut si videat unum solum, sed bene sequitur ‘hominem videt omnis [/aliquis] homo, ergo omnis homo videt hominem.
[n40] Item, a confusa et distributiva sequitur determinata, et non a confusa tantum, ut ‘sortes non videt hominem, ergo hominem non videt sortes’, sed non sequitur ‘omnis homo videt hominem, ergo hominem videt omnis homo’.
[n41] Distributiva quae manet immobilis est, ut ‘non omnis homo currit, vel ‘tantum omnis homo currit’ et in similibus.
[n42] Sciendum quod non dicitur immobilis quia possumus ascendere in subiecto, sed quia non possumus descendere Distributio enim proprie est ipsorum suppositorum ergo tamen ad haec non possumus Q13 59rbdescendere, dicitur distributio proprie immobilis et supponitur(?) similiter generaliter quia suppositio erit pro suppositis.
[n43] De copulatione autem, sciendum quod haec dictio alia materialis, alia formalis, alia communis, alia distributiva, et haec alia simplex, alia personalis non dividitur de ea, et ratio est quia dictio copulans materialiter dicitur supponere et non copulare, et iterum quod omne copulans significat in adiacentia ad substantiam et sic copulatur personaliter.
[n44] Item, omne copulans est nomen accidentis. Sed omne accidentis nomen est commune, ergo nulla copulatio est discreta. Sed has divisiones invenimus in copulatione, alia determinata alia confusa, determinata ut ‘homo est albus’, confusa ut ‘omnis homo est albus’, sive indeterminata et iterum quaedam confusa tantum ut in praedicto exemplo, quaedam confusa et distributiva ut ‘nullus homo est albus’, et etiam sic in signis distributivis copulatorum, qualia sunt qualislibet, quantumlibet et huius[modi].
[n45] Nota quod huius[modi] signa copulantia distribuunt respectu suorum sustantivorum unde[/sive] sua copulatio distributiva est, suppositio autem suorum sustantivorum est confusa tantum, ut cum dico ‘qualislibet homo currit’, illa copulatio distribuitur. Unde possum descendere ad copulata specialia, ut hic ‘albus homo currit’ et niger [homo currit] &c, haec autem dictio homo supponit confuse tantum, quia non possumus descendere, ‘qualislibet homo currit ergo sortes currit’. Tale signum significat aliquod accidens et illud distribuitur respectu sustantivi.
[n46] Invenimus etiam aliquam copulationem distributivam immobilem: ut ‘non qualislibet’ &c.
[n47] Nota etiam quod ubi non tenet processus a suppositione ad suppositionem, ibi non tenet a copulatione ad copulationem.
[n48] Restat videre de appellatione cum iam habetur diffinitio, ex quam patet eius differentia ad suppositionem, scilicet quod suppositio inest termino secundum quod est sub aliquo, appellatio inest termino secundum quod est praedicabilis de suis rebus mediante hoc verbo ‘est’, et ad coplationem quia ipsa inest termino inquantum est ordinabile supra aliud secundum se. Dicunt igitur quidam quod terminus ex parte subiecti supponit, a parte praedicati appellat.
[n49] Et sciendum quod a parte subiecti supponit secundum utramque diffinitionem suppositionis, ex parte autem praedicati supponit secundum habitualem eius diffinitionem.
[n50] Sciendum quod terminus a parte subiecti appellat res suas sed non secundum quod est subiectum, ex parte autem praedicati appellat et secundum quod est praedicatum, secundum autem quod praedicatum comparatur ad suum subiectum secundum aliquam suarum partium secundum hoc appellat.
[n51] Nota [/Contra] quod suppositum quandoque est aliquid ens, quandoque non ens, appellat[um] autem semper ens, et sic suppositum et appellatum quandoque sunt idem quandoque non, et ad hoc sciendum dicitur haec regula: Terminus communis non restrictus habens sufficientiam appellatorum supponens verbo de praesenti non habenti vim ampliandi supponit tantum pro hiis quae sunt, et apponitur hoc membrum restrictus quia si sit restrictus potest supponere pro non ente ut hic ‘homo qui fuit est non ens’, sed intellige quod restringere est proprie cogere aliquid esse in breviori loco quam competit suae naturae, et ad eius similitudinem implicatio et similiter dictio adiectiva potest restringere terminum communem. Unde de talibus restrictionibus intelligendum est hic et non de verbo, libet quandoque restringat ut ‘homo currit’, iste autum terminus secundum se potest supponere pro praeterito et pro futuro sed coartatur hic ad praesentes per verbum Q13 59vapraesentis temporis. Hoc membrum habens sufficientiam appellatorum apponitur quia, si non habeat, potest supponere pro non-ente.
[n52] Intellige quod sufficientia appellatorum in tribus consistit ad minus. Unde, si non sit sufficientia appellatorum, potest terminus pro non-ente supponere, ut, si sint tantum duo homines, haec est falsa ‘omnis homo est’. Probatio: hoc signum ‘omnis’ imponitur ad distribuendum pro summa multitudine, et hoc signum ‘uterque’ pro minima. Cum ergo minima multitudo sit in binario, hoc signum ‘uterque’ distribuit pro duobus tantum. Maior autem multitudo est in ternario et in superioribus. Unde hoc signum ‘omne’ distri buit pro tribus ad minus. Cum igitur in hoc casu sint duo supposita tantum existentia et vult iste sermo quod praedicatum insit tertio, vult ergo quod insit non-existenti, et sic haec falsa est ‘omnis homo est’, et sua contradictoria [vera] ‘aliquis homo non est’, ergo homo non est. Sed non esse non dicitur de {non} existenti. Ergo ly ‘homo’ supponit pro non-ex istenti .
[n53] Sed contra ‘homo non est ergo animal non est’ et econverso ‘omne animal est ergo omnis homo est’, quia ly ‘animal’ habet sufficientiam appellatorum unde supponit pro non-existente tantum, ly ‘homo’ autem non habet unde supponat pro non existente et eadem ratione non tenet ‘homo non est ergo animal non est’.
[n54] Sed contra, fiat hoc argumentum, ‘omne animal est, omnis homo est animal, ergo omnis homo est’, secunda vera est quia praedicatur genus de specie.
[n55] Dicendum quod non valet hoc argumentum, quia cum dicens(?) ‘omne animal est’, praedicatur hic esse actuale, cum dicitur ‘omnis homo est animal’, praedicatur esse habituale, et secundum quod necessaria est habet virtutem huius conditionalis ‘si homo est animal est’ cum enim hoc verbum ‘est’ sit inter extrema haec ‘homo’, ‘animal’ tanquam me dium dicit habitudinem mediam inter haec duo. Unde patet quia variatur eius significatio in prima et secunda, et ideo non sequitur conclusio.
[n56] Adhuc videtur quod haec sit vera ‘omnis homo est’, quia dicit aristoteles ‘dici de omni’ est quando nihil est sumere &c, sed sub hoc subiecto nihil est sumere &c, quia tantum duo sint de quibus dicitur praedicatum, ergo hic est ‘dici de omni’.
[n57] Dicendum quod iste terminus ‘homo’ supponit pro homine existente, ergo sub eo est non-existens cum non convenit praedicato, unde non est ibi ‘dici de omni’. Hoc membrum ‘supponens verbo de praesenti’ apponitur, quia si terminus communis verbo de praeterito vel futuro supponeret, posset supponere pro non-enti, ut hic ‘homo [cu]currit’ verum est pro Caesare.
[n58] Solet assignari talis regula: terminus communis supponens verbo de praeterito supponit tam pro praeteritis quam pro praesentibus, et similiter supponens verbo de futuro supponit tam pro praesentibus quam pro futuris.
[n59] Sed contra verbum per consignificatum temporis restringit suppositionem termini, ergo verbum praeteriti temporis solum restringit ad praeteritos et futuri ad futuros.
[n60] Dicendum quod huius[modi] sermones verbum praeteriti temporis vel futuri duplices sunt. Potest enim idem sermo dici compositus vel divisus. Si compositus, tunc continue debet proferri et continuitas praedicati cum subiecto {cum praedicato} significat quod debeat sua suppositio discerni a praedicato, et secundum hoc ly ‘homo’ supponit pro praeteritis et non pro praesentibus, nisi inquantum sunt praeterita. Si divisus tunc debet discontinuitate per praedicatum et sic intelligenda est regula. Unde non sequitur ‘album videbatur a sorte, ergo sortes videt album’, ut Q13 59vbut scutum sit album, sed cum videbatur fuit nigrum, et dico quod non sequitur si antecedens sit divisum, sequitur autem si sit compositum. Et sic intelligendum est de futuro scilicet quod terminus communis es parte ante supponit pro praesentibus vel futuris per compositionem et divisionem, ex parte autem post pro futuris.
[n61] Hoc membrum ‘non habenti vim ampliandi’ apponitur quia, si sit verbum amplians, potest subiectum supponere pro non ente, ut ‘homo laudatur’ haec est vera pro symone de monteforti, et est verbum amplians cuius res potest inesse non-existenti.
[n62] Sed contra, verbum restringit suppositum termini ergo aut per suam significationem aut per suam consignificationem. Si per significationem, ergo tribus hominibus existentibus haec est vera ‘omnis homo currit’ , quod falsum est. Si per consignificationem, non erit per aliquam consignicationem quam temporis per consignificationem, ergo omne verbum praesentis temporis restringit ad praesentes, ergo iste terminus ‘homo’ cum dico ‘homo laudatur’ supponit tantum pro praesentibus.
[n63] Dicendum quod verbum non restrin git solum per consignificationem nec per significationem, sed per utrumque. Verbum ergo praesentis temporis cogit terminum supponere pro hiis quibus praesentialiter potest sua res inesse. Unde res huius verbi ‘laudatur’ praesentialiter insit non existentibus, ampliabit extrema~ et similiter hoc verbum ‘potest’ et similia. Unde patet quare tribus hominibus existentibus ‘omnis homo est’, tribus hominibus currentibus haec est falsa ‘omnis homo est’, quia ly ‘homo’ non potest praesentialiter inesse non entibus sive non entibus, currere autem praesentialiter potest inesse non currentibus. Et omnibus huius[modi] conditionibus observatis idem erit suppositum et appellatum. Terminus enim supponit pro appellatis.
[n64] Vel aliter suppon~ere velimus, dicemus quod terminus de se supponit pro praesentibus, et si supponat pro aliis hoc erit ratione sui adiunctum, scilicet verbi ampliandi, vel verbi praeteriti vel futuri temporis, et erit ly~ ampliatio non solum ratione significati nec ratione consignificati, sed per virtutem amborum. Unde cum dico ‘homo currit’, ly ‘homo’ de se pro praesentibus et ab hac suppositione non trahitur per praedicatum. Si autem dicatur ‘homo currit’, ly~ ‘homo potest currere’ iam trahitur ly suppositio ad existens, in sensu dico compositionis, bene debet proprie dici quod hoc verbum ‘potest’ et similia ampliant suppositionem termini, hoc verbum ‘currit’ et similia non restringunt terminum quia terminus de se supponit pro praesentibus quia significat formam in comparatione ad suas res, haec comparatio tantum salvatur in existentibus solum, significatum est forma existentium et propterea pro hiis supponit de se.
[n65] Nota quod praedicatum ampliare subiectum non est quia praedicatum debet dare plura supposita subiecto, quia non potest dare quod non habet, sed pro~ [?] permittit ipsum stare pro pluribus. Terminus enim communis de se habet plura supposita, quod autem supponat pro pluribus vel paucioribus, hoc habet de actuali ordinatione eius cum verbo vel cum alio. Amen.
[n66] Explicunt suppositiones magister W de Syrewode

Notes