Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 6/Caput 12

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 12
Sequitur de ipsarum qualitate.
Ubi nota, quod in enunciationibus de inesse, est tria considerare: scilicet subiectum, praedicatum et compositionem utriusque: quae ita se habent quodammodo, sicut in naturalibus. In homine enim est considerare corpus et animam et humanitatem: corpus est materia: anima est forma, quae est pars compositi, unde forma est respectu corporis; humanitas vero est forma respectu utriusque, scilicet respectu corporis et animae. Sic in proposito, in enunciatione subiectum est sicut materia: praedicatum vero sicut forma, quae est pars compositi: unde est quasi forma respectu subiecti: compositio vero est forma utriusque.
Unde in eis affirmatio et negatio sumitur secundum compositionem vel divisionem, ubi est negatio.
Unde quando in compositione non est negatio, erit enunciatio affirmativa: si vero in ea est negatio, est enunciatio negativa. In modalibus autem, sicut se habet in illis de inesse praedicatum, sic se habet modus: quia est ut forma respectu dicti.
Et ideo, si modus componitur cum dicto affirmative, modalis erit affirmativa: si vero negative, propositio erit negativa. Haec enim Socratem non currere est possibile, est affirmativa, quia compositio modi cum dicto affirmatur. Haec autem Socratem currere non est possibile est negativa, quia talis compositio negatur. Et hoc clare apparet in veritate et falsitate earum.
Affirmatio enim de eodem singulari opponitur contradictoriae negationi; et per consequens, si una est vera, reliqua est falsa. Sed istae Socratem currere est possibile, Socratem non currere est possibile, ambae sunt verae, quia Socrates potest currere et potest non currere, et de utroque dicto verificatur possibilitas. Non ergo est una affirmativa et alia negativa.
Sciendum, quod licet enunciatio modalis dicatur affirmativa et negativa a modo affirmato et negato; tamen quaelibet potest quadrupliciter variari: quia vel habebit utrumque, scilicet dictum et modum affirmatum, ut, Socratem currere est possibile: vel utrumque negatum, ut, Socratem non currere non est possibile: vel dictum negatum et modum affirmatum, ut, Socratem non currere est possibile: vel dictum affirmatum et modum negatum, ut, Socratem currere non est possibile.
Et sic patet de eius qualitate.

Notes