Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 6/Caput 13

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 13
Nunc videndum est de earum oppositione.
Ubi nota, quod modales huiusmodi variantur secundum affirmationem et negationem in dicto et in modo, sicut immediate dictum est; et sic faciunt inter se oppositiones. Sed quia diversi modi sibi invicem opponuntur, ideo primo dicendum est de oppositionibus modalium secundum diversos modos; postea reducemus unum modum ad alium per aequipollentias; et sic patebunt omnium oppositiones.
Notandum, quod possibile dupliciter potest sumi: vel in toto suo significato, et tunc comprehendit necessarium et contingens: et sic quod necesse est esse, possibile est esse; et quod contingens, esse possibile est esse. Alio modo sumitur solum pro contingenti; et sic sumitur in istis oppositionibus. Unde, licet quatuor sint enunciationes modales, tres tamen earum faciunt diversitatem in oppositionibus et aequipollentiis; quia illa de contingenti et illa de possibili pro eodem sumuntur. De istis ergo tribus modis dicamus; scilicet, necesse, impossibile, possibile. Et licet, ut dictum est, quando modus substant et dictum praedicatur, enunciatio non sit modalis, tamen cito reducitur ad modalem. Et sic modo enunciationibus illis utemur.
Sciendum, quod sicut dictum est in enunciationibus de inesse, hoc signum omnis designat, quod praedicatum enunciationis attribuitur subiecto quantum ad totum illud quod sub eo continetur: hoc vero signum nullus removet a subiecto totum quod sub eo continetur; et propter hoc universalis affirmativa et universalis negativa sunt contrariae. Sic in istis enunciationibus modalibus, iste modus necesse facit significare totam inhaerentiam subiecti ad praedicatum, quia quod necessario inest omni tali inest; et ideo tenet eundem locum, scilicet modalis affirmativa de necessario, et universalis affirmativa de inesse.
Et sicut nullus totam removet, ita etiam impossibile; quia quod impossibiliter inest, nulli tali inest; et ideo praepositio de impossibili tenet locum universalis negativae.
Et sicut quidam affirmando non totam inhaerentiam ponit, similiter etiam negando non totum quod sub subiecto continetur removet, sic iste modus possibile: quia quod possibiliter inest, non inest omni; et quod possibiliter non inest, non inest nulli; et ideo possibile affirmando tenet locum particularis affirmativae; et possibile negando tenet locum particularis negativae.
Secundum ergo praedicta, istae enunciationes, necesse est esse, et impossibile est esse, sunt contrariae: necesse est esse, et possibile est non esse, sunt contradictoriae: impossibile est esse, et possibile est esse, sunt contradictoriae: possibile est esse, et possibile est non esse, sunt subcontrariae: necesse est esse, et possibile est esse, sunt subalternae: impossibile est esse, et possibile est non esse, sunt subalternae: ut patet in figura sequenti. (Figura). His visis, statim patebit de aequipollentiis earum, et de oppositionibus ipsarum, quando variantur per negationes positas in dicto vel in modo. Aequipollentiae namque modalium, eodem modo fiunt sicut in enunciationibus de inesse, secundum videlicet versum illum, prae Contradic., post Contra., prae postque Subalter.
Negatio enim praeposita modo, facit aequipollere suo contradictorio: unde haec non necesse est esse aequipollet huic possibile est non esse. Et haec non impossibile est esse, aequipollet huic possibile est esse. Negatio vero postposita, scilicet modo, facit aequipollere suo contrario: unde haec necesse est non esse, aequipollet huic impossibile est esse. Et haec impossibile est non esse, aequipollet huic necesse est esse. Prae postque Subalter, idest negatio praeposita et postposita modo facit aequipollere suo subalterno: unde haec non necesse est non esse aequipollet huic possibile est esse; et similiter haec non impossibile est non esse aequipollet huic possibile est non esse.
Ex dictis potest patere qualiter oppositiones propositionum eiusdem modi variantur per negationes:
Verbi gratia de enunciationibus de necessario, ista necesse est esse et haec non necesse est esse, sunt contradictoriae; et istae, scilicet non necesse est non esse et necesse est esse, sunt subalternae; et sic se habet de singulis aliis enunciationibus modalium, per hunc versum: amabimus, edentuli, illiace, purpurea, ut satis patet.

Notes