Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 6/Caput 11

From The Logic Museum

Jump to: navigation, search
Latin English
CAPUT 11
Nunc restat ponere vel dicere de propositionibus modalibus. Modus autem, ut hic sumitur, est adiacens rei determinatio; idest, determinatio facta per adiectivum. Est autem adiectivum duplex: scilicet nominis, ut album et nigrum, et verbi, cuiusmodi sunt adverbia. Quia enim adverbium stat iuxta verbum et semper nititur verbo, ideo dicitur esse adiectivum verbi: et sic modus erit duplex: scilicet nominalis, ut cum dicitur cursus velox; et adverbialis, ut cum dicitur, currit velociter.
Notandum, quod adverbia multipliciter possunt determinare verba: quaedam determinant ipsum ratione actionis vel passionis quam verbum significat, ut, curro velociter vel ago fortiter: et hoc faciunt adverbia qualitativa. Quaedam vero ratione temporis, ut adverbia temporalia. Alia vero ratione modi, ut adverbia vocandi et optandi. Quaedam vero determinant verbum ratione compositionis quam facit in oratione: et ista sunt sex: scilicet necessario, impossibiliter, possibiliter, contingenter, vero et falso. Cum enim dicitur, Socrates currit velociter, signatur quod cursus eius sit velox: sed cum dicitur, necessario Socrates currit, non significatur quod cursus eius sit necessarius, sed quod ista compositio, scilicet Socrates currit, sit necessaria: et sic de aliis quinque adverbiis iam dictis.
Sciendum quod praedicta sex adverbia faciunt veras enunciationes modales: quia possunt facere propositiones modales adverbialiter sumpta ut cum dicitur, Socrates currit necessario; et nominaliter, ut cum dicitur, Socratem currere est necesse: et sic de aliis. Verum est autem, quod duo istorum modorum, scilicet, vero et falso, non variant enunciationem quantum ad oppositiones, aequipollentias et huiusmodi: sed eodem modo se habent, seu eodem modo sumuntur in eis sicut in categoricis de inesse: ideo de eis praetermittamus. Sed quia alia quatuor adverbia, scilicet, possibiliter, impossibiliter, necessario, contingenter, praedictas enunciationes variant, ideo de ipsis dicamus.
De his autem ad praesens videbimus quatuor: scilicet quantitatem, qualitatem, corruptiones et aequipollentias, quia de conversione ipsarum dicetur in tractatu de syllogismis, ubi etiam dicetur de conversione enunciationum de inesse.
Ad sciendum autem earum quantitatem, notandum quod quaedam sunt propositiones modales de dicto, ut, Socratem currere est necesse; in quibus scilicet dictum subiicitur, et modus praedicatur: et istae sunt vere modales, quia modus hic determinat verbum ratione compositionis, ut supra dictum est. Quaedam autem sunt modales de re, in quibus videlicet modus interponitur dicto, ut, Socratem necesse est currere: non enim modo est sensus, quod hoc dictum sit necessarium, scilicet Socratem currere; sed huius sensus est, quod in Socrate sit necessitas ad currendum. Now for knowing about their quantity, it should be noted that some modal propositions are de dicto, such as "that Socrates runs is necessary", namely those in which the dictum is the subject and the mode is the predicate, and these are truly modals, for the mode here determines the verb by reason of composition, as was said above. And some are modals de re, namely in which the mode is interposed in dictum, e.g. "Socrates necessarily is running", for the sense is not now that the dictum is necessary, namely 'that Socrates runs', but the sense of it is that in Socrates there is 'necessity towards running'.
Et clarius apparet de possibili. Cum enim dicitur, Socratem currere est possibile, sensus est, quod hoc dictum, scilicet Socratem currere, est possibile: sed cum dicitur, Socratem possibile est currere; sensus est quod in Socrate sit possibilitas currendi. Sunt autem et aliae enunciationes quae videntur modales, et non sunt: quando videlicet modus subiicitur, et dictum praedicatur: ut, possibile est Socratem currere. Ratio huius est, quia denominatio debet sumi a forma: formale autem in enunciatione est praedicatum, et ideo a praedicato debet denominari. Cum ergo in enunciatione praedicatur modus, erit modalis: cum vero praedicatur dictum, non erit modalis. And this is more clearly evident with de possibili propositions. For when we say "that Socrates runs is possible", the sense is that the dictum, namely that Socrates runs, is possible, but when we say 'it is possible for Socrates to run', the sense is that in Socrates there is the possibility of running.  But there are other assertions which seem to be modal, but are not, namely when the mode is the subject, and the dictum the predicate. For example ...
Sciendum quod omnes enunciationes modales de dicto sunt singulares, quantumcumque sit in eis signum universale.
Unde haec omnem hominem currere est possibile, est singularis: et sic de omnibus aliis. Ratio huius est. Nam, ut supra dictum est, enunciatio dicitur singularis quia in ea subiicitur singulare, seu terminus singularis, ut, Socrates currit. Sed in talibus enunciationibus subiicitur hoc dictum signatum, scilicet omnem hominem currere, quod totum accipitur pro uno termino signato. Omnes ergo tales enunciationes sunt singulares. In modalibus vero de re, et in his quae videntur modales et non sunt, sumitur quantitas secundum quod in dicto sunt termini et signa.
Unde haec possibile est omnem hominem currere, est universalis: et haec possibile est aliquem hominem currere, est particularis: et sic se habet de modalibus de re.
Patet ergo de earum quantitate.

Notes


  • [[]]
Personal tools