Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 1/Caput 7

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 7
Ad videndum autem aliam particulam definitionis proprii, scilicet, quomodo convenit uni soli speciei; sciendum quod, ut supra dictum est, diversi sunt gradus perfectionis in entibus: quos philosophus, 8 Metaph., comparat numeris: unde dicit, quod species rerum sunt sicut numeri.
Et ideo sicut numeri respectu unitatis diversos habent gradus formales, sicut alius est gradus quaternarii quam quinarii, et sic de aliis; ita diversi sunt gradus formales specierum rerum per respectum ad quodcumque primum principium incompositum: nec est invenire duas species in eodem gradu, sicut nec duos numeros specie differentes. In qualibet ergo specie est una forma specifica nullo modo existens in gradu essendi vel operandi formae specificae alterius speciei.
Cum autem, ut dictum est, proprium sequatur propria principia speciei, nec potest esse nisi in una specie; propter hoc in definitione dicitur quod inest uni.
Sciendum est autem quod licet proprium stricto modo sumptum, solum conveniat uni speciei specialissimae; tamen largo modo nihil prohibet proprium etiam convenire speciei subalternae, quae videlicet potest esse genus. Dicimus enim quod proprium trianguli est habere tres angulos aequales duobus rectis; et tamen triangulus multas continet sub se species.
Ex dictis patet illud quod dicit Porphyrius, quod proprium prius convenit speciei, et posterius individuis: quod oppositum autem est de accidente communi. Si enim proprium respicit individua in quantum participant formam specificam, per prius ergo verificatur de specie, quam primo respicit, quam de individuis et per consequens individuis convenit, quia convenit speciei. Accidens autem cum non respiciat subiectum nisi ratione inhaerentiae; et per prius convenit substare individuis quam secundis substantiis, ut infra dicetur: accidens ergo convenit speciei ratione individui. Deinde in definitione proprii ponitur ista particula, quod scilicet conversim praedicatur de re.
Ubi nota quod, ut infra dicetur, differt aliquo modo praedicari per se, et praedicari primo. Ea enim per se praedicantur, quae necessariam habent connexionem ad subiecta de quibus praedicantur; sed ea praedicantur primo, quae praedicantur dicto modo, et tantum ambit praedicatum quantum subiectum.
Unde licet risibile per se praedicetur de Socrate, non tamen primo. Quia proprium, ut dictum est, per prius respicit speciem quam individua; et cum tanti ambitus sit proprium quanti sunt species, ideo dicitur praedicari primo, seu conversim de specie.
Notandum, quod licet proprium uni speciei conveniat, tamen nihil prohibet proprium unius speciei participatione multis aliis speciebus convenire: sicut proprium est igni quod sit calidus; et tamen multis aliis speciebus hoc convenit, in quantum hoc participant ab igne.
Sciendum est etiam, quod proprium alicuius speciei aliquando sumitur sub uno nomine et uno significato, ut risibile est proprium hominis: aliquando vero sub duobus oppositis cum disiunctione, ut proprium est numeri, quod sit par vel impar.
Et sic patet de proprio et cetera.

Notes