Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 1/Caput 8

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 8
Accidens vero est, quod contingit eidem inesse et non inesse praeter subiecti corruptionem. Ad quod intelligendum sciendum est, quod unum potest dependere ab alio dupliciter. Uno modo, sicut ab eo quod est prius eo, ad minus natura. Et isto modo una res dependet ab alia quatuor modis, secundum quod quatuor sunt causae: dependet enim in homine corpus ab anima sicut a forma, et anima a corpore sicut a materia, et homo a Deo sicut a causa efficiente, et a beatitudine sicut a causa finali. Alio modo potest esse dependentia alicuius rei ab alia sicut ab eo quod se habet ad ipsam consecutive: sicut corpus dependet a figura, et linea a rectitudine vel curvitate: non enim potest inveniri corpus in quo non sit figura; vel linea in qua non sit rectitudo vel curvitas: et isto modo dependet omne subiectum a propria passione.
Unde quaecumque dependentia sit in rebus, sive causalis, sive consecutiva; et una res ita dependet ab altera, quod esse suum nec actu nec aptitudine sine tali re possit conservari; certum est quod illa sine illa a qua sic dependet, non potest intelligi esse: non enim posset intelligi materia esse sine forma.
Ubi nota quod intelligere aliquam rem sine alia potest dupliciter contingere. Uno modo in prima operatione intellectus, in qua scilicet intellectus, intelligit solum significatum termini. Alio modo in secunda operatione intellectus, in qua intelligit componendo vel dividendo per esse vel per non esse; sicut cum intelligo Petrum esse vel non esse album. In prima autem intellectione possum intelligere corpus sine figura, et omne subiectum sine propria passione: non enim figura est de essentia corporis, cum corpus sit in genere quantitatis, figura vero in genere qualitatis.
Et ideo intellectus potest intelligere corpus non intellecta figura; non tamen posset intelligere corpus isto modo non intellecto continuo, quia continuum est de essentia corporis. In secunda vero operatione intellectus non possum intelligere corpus esse sine figura; quia corpus nunquam potest esse sine figura, nec subiectum sine propria passione, ut dictum est.
Cum autem subiectum non habeat talem dependentiam ab accidente communi (non enim necessario sequitur subiectum, sicut figura sequitur principia essentialia corporis; nam si corpus est, necessario habet positionem partium in toto, ut infra dicetur, quia positio est differentia quantitatis; ad hanc autem necessario sequitur figura: quod non contingit de accidente communi respectu sui subiecti): ergo subiectum potest intelligi non intellecto accidente communi, et potest intelligi esse non intellecto accidente communi. Sine accidente vero proprio non potest intelligi esse, cum sine accidente proprio esse non possit; nam ablata figura non erit situatio partium, et per consequens non erit corpus. Ergo non poterit intelligi esse sine eo. Potest ergo accidens inesse et non inesse praeter subiecti corruptionem, cum esse subiecti non dependeat aliquo modo ab esse suo, ut dictum est.
Et sic patet praedicta descriptio accidentis. Sciendum tamen est, quod aliquod accidens commune potest inveniri, quod respectu huius subiecti singularis ita se habet, quod causatur ex principiis essentialibus eius: puta nigredo corvi, quae causatur ab hac sive ex hac materia signata corvi necessario. Loquendo igitur de tali accidente, dico, quod non posset intelligi hoc subiectum esse sine eo.
Et hoc dicitur accidens inseparabile, quod ita se habet ad principium singulare, sicut accidens proprium ad principium speciei.
Et quia materia signata est extra intellectum speciei (de intellectu enim hominis est habens humanitatem, et non plus. Utrum autem tale habens sit hoc signatum, vel illud, non est de intellectu explicato hominis, sicut differentiae sunt extra intellectum generis, ut supra dictum est): ideo potest intelligi corvus sive species corvi esse sine nigredine, vel etiam cum albedine.
Et propter hoc, accidens inseparabile collocatur cum accidente communi, et non cum proprio: licet aliquo modo conveniat cum utroque, ut dictum est. Sic ergo accidens quoddam est inseparabile, et quoddam est separabile. Accidenti inseparabili convenit praedicta definitio accidentis, scilicet quod subiectum potest intelligi esse sine eo, si sumatur subiectum pro specie, et non pro singulari.
Sciendum est autem quod licet subiectum possit separari ab alio accidente, ut dictum est; non tamen accidens potest separari a subiecto actu vel aptitudine.
Et dico aptitudine: nam licet Deus posset aliquod accidens separare a subiecto, ut communiter tenetur de accidentibus hostiae consecratae; tamen quod illa accidentia non habeant aptitudinem ad subiectum, hoc est impossibile. Quod enim est de ratione propria alicuius, ab eo separari non potest. Sed inesse actu vel aptitudine subiecto, est de ratione propria accidentis, quia accidentis esse est inesse. Ergo ab eo separari non potest. Hoc autem potest patere ex his quae supra dicta sunt de specie. Cum enim accidentia et omnes formae substantiales non sint actus purus, qui de se plurificabilis non est; si ipsa plurificentur numero, hoc est propter potentialitatem quam habent essentialiter, ut scilicet sint pars realis alicuius compositi sive substantialis sive accidentalis.
Unde sicut materia et forma sunt partes rei substantiales, ita accidentia sunt partes rei accidentales; sicut albedo quae est pars huius compositi, quod est homo albus. Cum autem omnia accidentia sint talia, ergo necessario oportet quod insint subiecto actu vel aptitudine.
Et sic patet de accidente, et de quinque praedicabilibus.

Notes