Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 1/Caput 6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 6
Nunc dicendum est de duobus praedicabilibus accidentalibus, scilicet de proprio et accidente. Dicuntur autem accidentalia, quia non sunt de substantia sive de essentia subiectorum de quibus praedicantur.
Notandum, quod ens reale dividitur in substantiam et accidens; unde sic sumendo accidens prout dividitur contra substantiam, proprium est accidens, et inter accidentia computatur: non enim est de substantia eius cuius est proprium, nec potest esse in praedicamento substantiae. Alio modo sumitur accidens, non ut dividitur contra substantiam, sed ut est unum de quinque praedicabilibus: et sic proprium non est accidens, immo contra illud dividitur. Describitur autem proprium sic. Proprium est quod inest uni soli et semper, et conversim praedicatur de re.
Ad videndum autem particulas huius definitionis, quia valde est nobis necessarium scire proprium, quod philosophus propriam passionem vocat, quia in demonstratione nihil aliud concluditur nisi propria passio de subiecto: sciendum quod aliquid de aliquo dici seu praedicari contingit dupliciter: scilicet per se et per accidens. Praedicatio per accidens potest fieri tripliciter. Uno modo quando accidens praedicatur de subiecto, ut homo est albus. Alio modo quando subiectum praedicatur de accidente, ut album est homo. Tertio modo quando accidens praedicatur de accidente, ut album est musicum. Praedicatio vero per se fit multipliciter, ut patebit in tractatu de demonstratione. Quorum secundus modus dicendi per se est, quando proprium praedicatur de eo cuius est proprium, ut homo est risibilis.
Cum ergo proprium praedicatur de subiecto, quia non praedicatur per accidens, sicut dictum est de accidentibus respectu suorum subiectorum, sed per se; aliam habitudinem habet ad subiectum suum, quam habent accidentia communia. Illa namque nullam habitudinem habent ad sua subiecta, nisi ut ad causam materialem; sumendo hic materiam pro subiecto quod est in potentia ad accidentia, sicut ad quosdam actus sibi inhaerentes.
Unde si proprium solam hanc habitudinem haberet ad subiectum, ut scilicet subiectum solummodo esset passivum et receptivum eius; tunc, cum illud quod est receptivum tantum alicuius, non imponat necessitatem essendi ei respectu cuius est tale, sequitur quod proprium non de necessitate sequatur subiectum, nec per consequens per se posset praedicari. Et tamen vidimus oppositum: nam in rebus naturalibus videmus quasdam operationes quae conveniunt semper omnibus quae sunt eiusdem speciei; sicut attrahere ferrum, semper convenit omni magneti.
Unde oportet quod tales operationes sequantur aliquod principium intrinsecum permanens in illis corporibus. Hoc tamen principium dicitur potentia sive virtus, quia virtus est potentia quae fertur ad ultimum quod fieri potest. Tale ergo principium necessitatem essendi habet a forma specifica illius rei. Nec potest dici quod tali virtuti subiectum non imponat necessitatem essendi, sed generans: quia si subiectum nullam habeat necessariam habitudinem ad tale proprium, quantumcumque generans semper generet subiectum cum tali passione, tamen talis propria passio per respectum ad subiectum esset per accidens, et non per se; et sic non posset demonstrari: cuius oppositum infra patebit.
Restat ergo quod subiectum habeat ad suum proprium habitudinem causae efficientis: quod sic potest patere. Nam propriae qualitates agunt ut instrumenta formarum substantialium, agunt enim ad productionem formarum substantialium: sicut calor ignis agit in ligna ad generandum ignem: quod non posset facere, nisi esset instrumentum formae substantialis huius agentis.
Hoc ergo est, quia recipiunt virtutem a formis substantialibus agendi hoc. Nec recipiunt tales qualitates a formis substantialibus aliquam virtutem differentem ab eis. Nihil ergo aliud recipiunt nisi seipsas. Formae ergo substantiales subiectorum sunt causa effectiva suorum propriorum. Verum circa hoc videtur magnum dubium: nam sequitur quod idem subiectum sit secundum idem agens et patiens, et quod idem sit causa agendi et patiendi respectu eiusdem, ad minus in substantiis separatis, quae non habent partem extra partem.
Unde eadem substantia Angeli secundum idem, quia indivisibilis est, esset causa effectiva propriae passionis, et receptiva: quod videtur inconveniens. Ad quod intelligendum sciendum est, quod sicut se habet res in patiendo, sic suo modo se habet in agendo. In patiendo autem non solum dicitur passive se habere illud quod recipit aliud, sed etiam illud quod illud disponit ad hoc recipiendum.
Verbi gratia: cera quae recipit figuram, dicitur passive se habere ad figuram: et non solum ipsa cera passive se habet respectu figurae, sed etiam mollities disponens ceram ad talem receptionem passive se habet respectu figurae. Licet enim mollities non sit in quo recipiatur figura sicut in eo quod est ratio recipiendi; est tamen aliquo modo dispositio ratio suscipiendi.
Sic etiam suo modo principium originans aliquid quodam ordine et quadam necessaria connexione mediante aliquo alio aliquid producit: etiam illud quod producit respectu illius quod producitur se habet active. Sicut clavus infixus trabi, si semper motus daretur trabi mediante clavo, quamvis totus motus effective esset ab homine movente utrumque, scilicet trabem et clavum; tamen clavus ad motum se haberet active respectu trabis. Sic suo modo se habet de subiecto respectu suae propriae passionis: nam subiectum est sicut clavus, passio sicut trabs, generans sicut movens utrumque, et dans esse utrique, scilicet subiecto et passioni, sicut motus in clavo et trabe causatur a movente. Et sic salvatur utraque opinio, et omne dubium removetur.
Ex dictis ergo possunt patere duae particulae definitionis proprii: scilicet, quod proprium inest omni et semper. Si enim proprium necessariam et naturalem connexionem habet ad formam specificam, ut dictum est; oportet quod inveniatur in omnibus in quibus est forma specifica. Sed forma specifica invenitur in omnibus individuis eiusdem speciei. Ergo proprium competit omni contento sub specie, et semper sibi convenit, quamdiu formam illam specificam participabit. Et sic patent duae particulae definitionis proprii et cetera.

Notes