Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-4/Chapter 17

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 17. DE FALLACIA SECUNDUM `PLURES INTERROGATIONES UT UNAM FACERE'.
Ultima fallacia est secundum plures interrogationes ut unam facere. Iuxta quam non peccat aliquod argumentum quantum ad illationem, sed iuxta eam peccat opponens in arguendo contra respondentem, quia accipit unam interrogationem quae est aequivalenter plures, hoc est quae aequivalet pluribus.
Ex qua si postea arguat sophistice, argumentum suum peccabit per aliquam aliam fallaciam. Si tamen proposita interrogatione statim respondens unica responsione respondeat, poterit faciliter decipi, et ideo ista fallacia est inter fallacias connumeranda.
Intelligendum est autem quod dupliciter potest aliqua interrogatio intelligi plures: vel quia plura enuntiantur de pluribus, vel unum de pluribus, vel e converso, vel quia accipiuntur termini in numero singulari, ita tamen quod propositio, ex qua formatur talis interrogatio, est propositio una unitate sufficiente ad contradictionem.
Aliter potest aliqua interrogatio esse plures, quia illa oratio non est una.
Sicut sic dicendo `Sortes est homo asinus' vel `Sortes est musicus albus calidus grammaticus'. Ad interrogationem, quae plures est primo modo, potest dari semper una responsio, concedendo vel negando, nec potest ex tali responsione duci ad contradictionem.
Cum enim semper altera pars contradictionis sit vera et altera falsa, debet una negari et altera affirmari. Unde demonstratis duobus quorum unum est album et aliud nigrum et interrogetur an ista sint alba vel nigra, debet dici quod nec sunt alba nec nigra. Et eodem modo est de aliis, quod altera pars potest affirmari vel negari.
Tamen si quis in multis talibus vellet affirmative respondere, non debet unam responsionem dare sed multas, dicendo quod hoc est album et illud nigrum, et sic de aliis consimilibus.
Ad interrogationem autem quae plures est secundo modo, non debet dari unica responsio, sed si respondens velit respondere, plures debet dare responsiones; ut si quaeratur an Sortes sit musicus albus, non debet responderi concedendo vel negando.
Sed si velit respondere, debet dare plures responsiones, puta si Sortes est albus et non musicus, debet dicere quod est albus et quod non est musicus. Et sic de consimilibus est dicendum.

Notes