Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-4/Chapter 16

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 16. DE FALLACIA SECUNDUM NON-CAUSAM UT CAUSAM.
Post petitionem principii sequitur fallacia secundum non-causam ut causam, penes quam non peccat aliquis paralogismus in forma quin conclusio sequatur ex antecedente, nisi aliqua alia fallacia illationem impediat. Ad cuius evidentiam sciendum est quod fallacia secundum non-causam ut causam est tantum in syllogismis ducentibus ad impossibile, hoc est ad falsum, vel secundum veritatem, vel secundum responsionem vel opinionem respondentis.
Et accidit in illis syllogismis non-causa ut causa quando ex impossibilitate seu falsitate conclusi infertur aliquid esse falsum, quo posito, hoc est quo exsistente falso vel vero, nihilominus accidit illud falsum conclusum, ita quod sive illud assumptum fuerit verum vel falsum nihilominus conclusum erit falsum, et ideo fallacia secundum non-causam ut causam coincidit cum `non propter hoc accidere falsum', de quo determinat Aristoteles in II Priorum.
Sunt autem istius fallaciae duo modi.
Unus est quando accipitur aliqua propositio, superflua etiam ad illationem, quae apparet esse causa falsitatis conclusi, et tamen non est propter eam falsum conclusum. Sicut si detur ista propositio `anima et vita sunt idem realiter', et opponens velit probare eam esse falsam, ducendo ex ista ad impossibile, sic arguendo: anima et vita sunt idem realiter; mors et vita sunt contraria, et mors contrariatur generationi; ergo vita contrariatur corruptioni. Ista conclusio est falsa, igitur ista `anima et vita sunt idem realiter' ex qua sequitur falsum. -Hic est fallacia secundum non-causam ut causam, quia ista conclusio `vita est contraria corruptioni' nihilominus sequitur, sive ista `anima et vita sunt idem realiter' fuerit vera sive falsa.
Secundus modus istius fallaciae est quando non accipitur propositio superflua illationi falsi, sed propter eius falsitatem non est conclusio falsa. Sicut si respondens det istam propositionem `nullum album esse nigrum est necessarium', et opponens velit probare eam esse falsam, deducendo ex ea impossibile, sic arguendo: omne quod movetur ab albedine in nigredinem partim est album et partim est nigrum, quia partim est sub albedine et partim est sub nigredine; nullum album esse nigrum est necessarium; igitur necesse est nihil moveri ab albedine ad nigredinem.
Ista conclusio est falsa, igitur ista ex qua sequitur, `nullum album esse nigrum est necessarium', est falsa. -Respondendum est quod ista conclusio falsa non accidit propter falsitatem istius `nullum album esse nigrum est necessarium', sed propter falsitatem istius `omne quod movetur ab albedine ad nigredinem est partim album et partim nigrum'. Unde sciendum quod in isto casu respondendum est quod conclusio impossibilis concluditur non propter impossibilitatem praeconcessi sed propter impossibilitatem coassumpti. Quandoque autem accidit impossibile non propter impossibilitatem praeconcessi nec propter impossibilitatem coassumpti sed propter incompossibilitatem eorum. Sicut si arguens vellet probare contra respondentem impossibilitatem istius `tu sedes', sic arguendo: tu sedes; tu stas, ergo contradictoria sunt simul vera. Ista conclusio est impossibilis, et haec est possibilis `tu stas', igitur haec est impossibilis `tu sedes'.
-Respondendum est quod haec conclusio impossibilis non sequitur nec propter impossibilitatem unius nec propter impossibilitatem alterius, sed propter eorum incompossibilitatem.
Et sic solvuntur talia sophismata: si dicat respondens `possibile est istum damnari', demonstrando aliquem qui in rei veritate est praedestinatus, et opponens probet quod haec sit falsa, sic: si haec sit vera `possibile est istum damnari', ponatur in esse.
Qua posita in esse sequitur impossibile, sic arguendo `iste est praedestinatus; iste est damnatus; ergo damnatus est praedestinatus'. Conclusio est impossibilis, et maior est vera vel indeterminate vera, igitur minor est impossibilis, et per consequens haec est falsa `possibile est istum damnari'.
-Respondendum est quod sequitur conclusio impossibilis non quia haec est falsa `possibile est istum damnari', nec quia haec ponitur in esse `possibile est istum damnari', sed quia in antecedente accipiuntur duae propositiones incompossibiles. Oportet autem scire quod quamvis primus discursus quo concluditur falsum vel impossibile non peccet in forma vel in materia, tamen in posteriori processu quo sic arguitur `conclusio est falsa, et non illa praemissa, ergo reliqua' vel sic `conclusio est falsa, igitur illa assumpta concessa est falsa' vel est peccatum in forma vel in materia, ita quod consequentia non valet secundum veritatem vel secundum responsionem respondentis, si recte respondeat, vel aliqua propositio quam accipit est falsa.

Notes