Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 22

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 22. DE DEFINITIONE: QUID SIT?.
Ad sciendum de aliquo an sit definitio alicuius vel non, oportet primo videre quid sit definitio et quot modis dicatur. Secundo videndum est de principali proposito.
ƿ Circa primam sciendum est quod omnis definitio vel est conceptus mentis vel oratio ad placitum significativa; ita scilicet quod omnis definitio vel est oratio in mente, hoc est unum compositum ex multis naturaliter significativis, vel est oratio ad placitum instituta.
Hoc patet per Aristotelem in diversis locis, scilicet in I Topicorum et in VII, et in VIII Metaphysicae, et in II Posteriorum, qui ubique, definiens definitionem, dicit quod est oratio indicans quidditatem rei.
Ex isto sequitur quod definitio non est idem realiter cum definito, quia sicut vox, quae est oratio ad placitum instituta, non est realiter unum nomen, sicut haec oratio `animal rationale mortale' non est hoc nomen `homo', ita unum compositum in mente ex multis conceptibus sive intentionibus quarum una est communis omnibus illis quibus definitum est commune et pluribus, non est realiter illa intentio quae est praecise communis omnibus illis quibus est tota definitio communis.
Tamen non obstante quod definitio et definitum non sint idem realiter, tamen significant idem realiter. Similiter, de definitione et definito, supponentibus personaliter et significative, vere praedicatur `esse idem realiter'.
Unde quamvis haec definitio `animal rationale' et hoc definitum `homo' non sint idem realiter, tamen haec est vera `homo et animal rationale sunt idem realiter'; sed per istam `homo et animal rationale sunt idem realiter' non denotatur quod haec definitio et hoc definitum sint idem realiter, sed denotatur quod eadem res importatur per istam definitionem et per illud definitum.
Et sic intelligendae sunt omnes auctoritates quae dicunt ƿ quod definitio et definitum sunt idem realiter; quia semper per talem propositionem, quae secundum proprietatem sermonis est actus exercitus, intelligunt unum actum signatum, scilicet quod de definitione et de definito vere praedicatur esse idem realiter; quae non debet sic exerceri `definitio et definitum sunt idem realiter', sed debet sic exerceri `homo et animal rationale sunt idem realiter' et `animal et substantia animata sensibilis sunt idem realiter', et sic de aliis.
Sic igitur patet quod definitio est oratio.
Et sicut triplex est oratio, scilicet concepta tantum, sive exsistens in mente tantum, et prolata et scripta, sic triplex est definitio: una exsistens in mente tantum, quae praecise componitur ex intentionibus sive conceptibus mentis; alia prolata, scilicet composita ex vocibus; tertia scripta, composita ex scriptis.
Sed differentia est inter istas definitiones, quia definitio exsistens in mente tantum est naturaliter definitio, sicut naturaliter importat quidditatem rei; aliae definitiones non sunt definitiones nisi ad placitum, sicut nec significant quidditatem rei nisi ad placitum.
Aliud est sciendum: quod definitio, quamvis sit oratio, tamen non est propositio vel enuntiatio. Est etiam sciendum quod cum dicitur `definitio est oratio indicans quidditatem rei', li definitio non supponit pro se, scilicet pro uno communi omnibus definitionibus, sed supponit pro ipsis definitionibus, quarum nulla est hoc commune `definitio', sicut nullus homo est hoc commune `homo'.

Notes