Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 21

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 21. DE PROPRIO QUOD COMPONITUR EX GENERE ET DIFFERENTIIS ACCIDENTALIBUS.
Circa proprium quod componitur ex genere et differentiis accidentalibus, de quo principaliter tractat Philosophus V Topicorum, est sciendum quod tale proprium destruitur si non detur per notiora.
Secundo, destruitur si non detur per notiora inesse suo subiecto.
Et ratio istius est quia tale proprium datur causa innotescendi, quod non potest fieri nisi per notius et per illud quod est magis notum inesse suo subiecto. Item, destruitur si subiectum vel tota oratio vel aliquod nomen in oratione sit multiplex, quia quocumque istorum dato, non est proprium illius.
Item, destruitur si habeat aliquam superfluitatem.
Item, destruitur si in proprio ponatur aliquid quod est commune omnibus, quia nihil debet poni in proprio nisi quod separat suum subiectum ab aliquo. Item, destruitur si eiusdem ponantur plura propria. Istud est intelligendum de descriptione quae indicat sufficienter omnes proprietates incomplexas de suo subiecto, quia de propriis complexis non est verum quin eiusdem possint esse plura propria etiam non ordinata, quamvis frequenter propria eiusdem habeant aliquem ordinem et diversa diversum ordinem, sicut proprietates creaturae rationalis sunt `posse mereri' et `posse demereri'.
Et ista habent ordinem aliquo modo in perfectione, pro tanto quia `posse mereri' importat aliquem actum qui est perfectior quam sit ille actus qui importatur per `posse demereri'. Similiter `esse susceptibile disciplinae' et `esse susceptibile actus liberi' habent ordinem, quia unum importat rem priorem naturaliter re importata per aliud.
ƿ Item, destruitur proprium si aliquod contentum sub subiecto ponitur in proprio.
Item, destruitur si oppositum ipsius subiecti vel aliquid simul natura cum illo sive posterius eo ponitur in proprio. Item, destruitur si definitio ponitur in proprio. Item, si genus non ponatur in proprio. Item, si differentia essentialis ponitur in proprio. Item, si subiectum sumatur cum suo accidente. Item, si non determinetur qualiter sit proprium illius, utrum scilicet competat ei primo vel non primo. Item, si idem ponatur proprium sui ipsius. Item, in homogeneis, si non competat tam toti quam parti et e converso. Item, si contrarium non est proprium contrarii. Item, si e diverso divisum non habet aliquod proprium e diverso divisum. Item, si casus non est proprium casus vel coniugatum non est proprium coniugati. Ista et multa alia possunt elici ex V Topicorum, quae ideo breviter et sine exemplis pertransivi, quia ista non sunt in scientiis specialibus multum usitata; et quae de ipsis theologiae et aliis scientiis speculabilibus sunt necessaria, per dicta prius et dicenda patere possunt.

Notes