Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 49

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 49. De mixtione necessarii et contingentis in tertia figura
Circa mixtionem contingentis et necessarii in tertia figura[1], quando utraque sumitur in sensu compositionis, est primo sciendum quod ƿ semper sequitur conclusio de possibili, sed non sequitur conclusio de contingenti. Sicut non sequitur ‘omne producens esse Deum est contingens; omne producens esse ens actu est necessarium, igitur aliquod ens actu esse Deum est contingens'; nec sequitur 'omne producens esse ens actu est contingens; omne producens esse Deum est necessarium; igitur Deum esse ens actu est contingens'. Similiter non sequitur 'nullam humanitatem esse Deum est necessarium; omnem humanitatem esse animalitatem est contingens; igitur aliquam animalitatem non esse Deum est contingens'.
Secundo videndum est quando illa de necessario sumitur in sensu compositionis et illa de contingenti in sensu divisionis. Et est sciendum quod si illa de necessario fuerit maior et minor de contingenti, si subiectum minoris supponat pro eo quod est, non sequitur conclusio de contingenti sed de possibili, sumpto subiecto conclusionis pro eo quod potest esse. Si autem subiectum minoris sumatur pro eo quod contingit solum, non sequitur conclusio de contingenti sed de possibili. Si autem maior fuerit de contingenti et minor de necessario, si subiectum maioris sumatur pro eo quod est, vel tam pro eo quod est quam pro eo quod contingit, sequitur conclusio de contingenti, subiecto habente consimilem acceptionem. Si autem subiectum maioris sumatur praecise pro eo quod contingit, non sequitur.
Tertio videndum est de ista mixtione quando illa de contingenti sumitur in sensu compositionis et illa de necessario in sensu divisionis. Et est sciendum, quod talis mixtio non valet respectu conclusionis de contingenti, quamvis valeat respectu conclusionis de possibili.
Quarto videndum est de ista mixtione quando utraque sumitur in sensu divisionis. Et est sciendum quod si maior fuerit de necessario et minor de contingenti, non sequitur conclusio de contingenti. Sicut non sequitur 'omne producens de necessitate est Deus; contingit omne producens esse creans; igitur contingit creans esse Deum; sed sequitur conclusio de possibili, sumpto subiecto conclusionis pro eo quod potest esse. Si autem maior fuerit de contingenti et minor de necessario, si subiectum maioris sumatur pro eo quod est, vel tam pro eo quod est ƿ quam pro eo quod contingit, sequitur conclusio de contingenti. Sed si subiectum maioris sumatur praecise pro his quae contingunt, non sequitur conclusio de contingenti. Non enim sequitur omne quod contingit esse producens contingit esse in actu; omne producens de necessitate est Deus; igitur contingit Deum esse in actu'.

Notes

  1. Aristot., Anal. Priora, I, c. 22 (40a 4 - 40b 16).