Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 48

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 48. De mixtione necessarii et contingentis in secunda figura
In secunda figura[1] si utraque praemissa sumatur in sensu compositionis, non valet mixtio. Unde non sequitur 'nullum hominem esse asinum est necessarium; omne animal irrationale esse asinum est contingens; igitur nullum animal irrationale esse hominem est contingens'. Similiter non sequitur 'omnem personam divinam esse in actu est necessarium; nullam humanitatem esse in actu est contingens; igitur nullam humanitatem esse personam divinam est contingens'.
Secundo videndum est quando illa de necessario sumitur in sensu compositionis et illa de contingenti in sensu divisionis. Et est sciendum quod similiter talis mixtio non valet, sive illa de necessario fuerit affirmativa sive negativa.
Tertio videndum est quando illa de contingenti sumitur in sensu compositionis et illa de necessario in sensu divisionis. Et est sciendum quod similiter talis mixtio non valet.
Quarto videndum est quando utraque sumitur in sensu divisionis. Et est sciendum primo quod si negativa fuerit de necessario, non sequitur conclusio de contingenti ad utrumlibet, sed sequitur conclusio negativa de possibili et de inesse. Sicut iste syllogismus non valet ‘omnis chimaera de necessitate non est in actu; contingit omnem hominem esse in actu; igitur contingit omnem hominem non esse chimaeram'; sed sequitur ista 'igitur omnis homo potest non esse chimaera' et similiter ista 'nullus homo est chimaera'. Si autem affirmativa fuerit de necessario, sequitur conclusio de inesse et de possibili, non de contingenti.

Notes

  1. Cf. Aristot., Anal. Priora, I, c. 19 (38a 13 - 39a 3).