Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 43

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 43. De mixtione talium modalium et propositionum de inesse in tertia figura
In tertia figura, si illa de modo sumatur in sensu compositionis, non valet mixtio respectu conclusionis de modo consimili, addente aliquid super hunc modum 'verum', sumptum in sensu compositionis. Et ideo sciendum est primo quod numquam loquar postea de hoc modo 'verum', et hoc quia propositio de inesse et propositio de hoc modo 'verum' correspondens convertuntur, si propositio sit
Sciendum est etiam quod mixtio ex illa de inesse et illa de modo in sensu compositionis non valet. Non enim sequitur 'omnem hominem esse animal est scitum a te; omnis homo est albus; igitur aliquod album esse animal est scitum a te', nam posito quod aliquod animal sit album et hoc nescias, praemissae sunt verae et conclusio falsa, sicut manifeste patet. Similiter non sequitur 'omnis homo est albus; omnem hominem esse animal est scitum a te; igitur aliquod animal esse album est scitum a te'. Patet per idem. Nec sequitur 'nullus homo est albus; omnem hominem esse animal est scitum a te; igitur aliquod animal non esse album est scitum a te'. Nec sequitur 'nullum hominem esse asinum est scitum a te; omnis homo est albus; igitur aliquod album non esse asinum est scitum a te'. Similiter non sequitur 'omnem hominem esse animal est per se; omnis homo est albus; igitur aliquod album esse animal est per se'.
Si autem illa de modo sumatur in sensu divisionis vel aequivalens ei, si maior sit de inesse et minor de modo, non valet mixtio. Non enim sequitur 'omnis homo est albus; omnis homo scitur esse animal; igitur aliquod animal scitur esse album'. Nec sequitur 'omnis homo est quantitas; omnis homo per se est animal; igitur aliquod animal per se est quantitas'. Nec sequitur 'nullus homo est albus; omnis homo scitur esse animal; igitur aliquod animal scitur non esse album', sicut non sequitur 'nullus homo est albus; omnis homo per se est animal; igitur aliquod ƿ animal per se non est album'. Tamen si modus sit negatus, bene sequitur, nisi sit modus negativus vel privativus formaliter vel aequivalenter, sicut est iste modus 'falsum'.
Si autem maior fuerit de modo et minor de inesse, si maior fuerit universalis, semper est mixtio bona, quia semper per conversionem illius de inesse reducitur in primam figuram, ex qua et maiore erit syllogismus regulatus per dici de omni vel de nullo. Et ideo iste syllogismus est bonus 'omnis homo per se est animal; omnis homo est albus; igitur aliquod album per se est animal'. Et ideo tales syllogismi sunt boni 'omnis homo per se non est asinus; omnis homo est albus; igitur aliquod album per se non est asinus'; 'omnis homo scitur a te esse animal; aliquis homo est veniens; igitur aliquod veniens scitur a te esse animal'. Similiter iste 'Sortes scitur a te esse homo; Sortes est veniens; igitur veniens scitur a te esse homo'. Et iste 'omnis anima intellectiva scitur a Sorte esse substantia; omnis anima intellectiva est voluntas; igitur voluntas scitur a Sorte esse substantia'. Sed ista consequentia non valet 'voluntas scitur a Sorte esse substantia, igitur aliqua substantia scitur a Sorte esse voluntas'.
Similiter, si maior fuerit particularis, valet mixtio; sicut sequitur 'aliquis homo per se est animal; omnis homo est albus; igitur aliquod album per se est animal'. Et similiter sequitur 'aliquis homo per se non est asinus; omnis homo est animal; igitur aliquod animal per se non est asinus'. Et probatur talis syllogismus per syllogismum expositorium, de quo dictum est prius[1].
Et ideo sciendum est quod in syllogismo expositorio semper, si maior sit de modo et minor de inesse, mixtio valet, sed si maior fuerit de inesse et minor de modo, non valet. Unde bene sequitur 'Sortes scitur esse animal; Sortes est albus; igitur aliquod album scitur esse animal'; sed non sequitur 'Sortes est albus; Sortes scitur esse animal; igitur aliquod animal scitur esse album'. Et ideo tales syllogismi non valent 'anima intellectiva est intellectus; anima intellectiva scitur a Sorte esse ƿ
forma substantialis; igitur aliqua forma substantialis scitur a Sorte esse intellectus'. Similiter non sequitur, secundum Philosophum, 'Deus est persona divina; deus scitur esse immortalis; igitur aliquod immortale scitur esse persona divina', sicut non sequitur 'hic Deus est immortalis; hic Deus creditur ab aliquibus esse corpus; igitur aliquod corpus creditur ab aliquibus esse immortale'. Tamen si maior in omnibus praedictis exemplis esset de modo et minor de inesse, esset mixtio bona.
Et tota ista diversitas et multa alia oriuntur ex hoc, quod dictum est prius[2], quod praedicatum appellat suam formam, non subiectum. Hoc est, quia ad veritatem propositionis de modo in sensu divisionis requiritur quod propositioni, in qua ipsum praedicatum, vel aliud omnino idem cum eo significans, praedicatur de pronomine demonstrante illud pro quo subiectum supponit, conveniat ille modus expressus. Non autem requiritur quod propositioni, in qua subicitur ipsum subiectum, vel aliud omnino idem cum eo significans, respectu praedicati vel respectu pronominis demonstrantis illud pro quo praedicatum supponit, conveniat talis modus per praedicationem. Sicut ad hoc quod haec sit vera 'album scitur esse musicum' requiritur quod aliqua talis sit scita 'hoc est musicum', 'illud est musicum', demonstrando aliquid pro quo subiectum suppomt, scilicet album. Sed ad hoc quod haec sit vera 'album scitur esse homo' non requiritur quod aliqua talis sit scita 'album est hoc' vel 'album est illud', quicumque homo demonstretur; nec requiritur quod aliqua propositio sit scita in qua album subicitur.
Breviter igitur, haec est differentia inter terminum quando ponitur a parte subiecti et quando a parte praedicati quod si sit propositio de modo quod ad veritatem talis propositionis requiritur quod alicui propositioni in qua ipsummet praedicatum praedicatur, vel aliquid aliud omnino idem cum eo significant, - quod dico propter aliquas cavillationes quae possunt fieri contra aliqua dicta mea prius[3]-, ƿ conveniat talis modus; sed non requiritur quod talis modus conveniat cuicumque propositioni in qua ipsummet subiectum, vel aliquid omnino idem cum eo significans, subicitur. Et ex isto oriuntur multa dicta et dicenda. Et est summe advertendum et memoriter retinendum ad sciendum quae propositiones de modo sunt verae et quae falsae, et quomodo convertuntur et quomodo non, et quomodo ex eis syllogizatur et quomodo non, et etiam ad sciendum quae propositiones de praeterito et de futuro sunt verae et quae falsae, et ad sciendum conversiones et modum syllogizandi ex eis, de quibus dictum est prius[4].

Notes

  1. Supra, cap. 16.
  2. Supra, Pars II, c. 7.
  3. Parte I c 72, lin. 99-112; videsis etiam notam ibidem.
  4. In Parte II, c. 22.