Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 42

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 42. De mixtione talium modalium et de inesse in secunda figura
In secunda figura, si talis de modo accipiatur in sensu compositionis, raro vel numquam valet syllogismus quando modus addit aliquid ultra istum modum 'verum', cuiusmodi sunt tales modi 'scitum , 'demonstratum', 'per se notum', 'per se', 'primo verum' et huiusmodi. Quod autem mixtio talis non valeat, patet per instantiam in terminis. Noti enim sequitur, secundum opinionem Aristotelis, 'omnem hominem esse animal est per se; nullum album est animal; igitur nullum album esse hominem est per se'. Nec sequitur 'omnem personam divinam esse to Deum est per se; nullus homo est Deus; igitur nullum hominem esse personam divinam est per se'. Similiter non sequitur 'nullum hominem esse asinum est per se; omne album est asinus; igitur nullum album esse hominem est per se'. Nec sequitur 'nullam humanitatem esse Deum est per se; aliquis homo est Deus; igitur aliquem hominem non esse humanitatem est per se'. Et sicut est de isto modo 'per se', ita est de multis aliis.
Si autem illa de modo accipiatur in sensu divisionis, vel aliqua aequivalens ei, sic etiam raro vel numquam valet mixtio, sive negativa sive affirmativa fuerit de modo, respectu conclusionis de consimili modo affirmato. Sicut non sequitur 'omne album scitur a Sorte esse homo; nullus asinus est homo; igitur omnis asinus scitur a Sorte non esse albus', nam posito quod nihil sit album nisi Plato, et quod Sortes hoc nesciat, nec etiam sciat an aliquis asinus sit albus vel non, et tamen quod sciat quod Plato est homo, tunc praemissae sunt verae et conclusio falsa. Haec enim est vera 'omne album scitur a Sorte esse homo', quia nihil est album nisi Plato et Plato scitur a Sorte esse homo, igitur omne album scitur a Sorte esse homo; et certum est quod haec est vera 'nullus asinus est homo', et tamen haec est falsa - per positum - 'omnis asinus scitur a Sorte non esse albus'.
Et si dicatur quod haec non est vera, illo casu posito, 'omne album scitur a Sorte esse homo', quia Sortes nescit an aliquod album sit ƿ homo, hoc non valet, quia quamvis Sortes nesciat istam 'omne album est homo', tamen haec est vera 'omne album scitur a Sorte esse homo, quia per istam non plus denotatur nisi quod praedicatum competit omni illi pro quo subiectum supponit. Et hoc est veruin, quia subiectum non supponit nisi pro Platone, et manifestum est quod Platoni competit praedicatum. Haec enim est vera 'Plato scitur a Sorte esse homo, cum hoc tamen stat quod nesciat istam 'aliquod album est homo'. Sic igitur patet quod talis mixtio non valet. Similiter non sequitur 'omne album per se non est homo; omne risibile est homo; igitur omne risibile per se non est album', nam si nihil sit album nisi asinus, praemissae sunt verae et conclusio falsa. Haec enim est vera 'omne album per se non est homo , quia quaelibet singularis est vera; et minor est vera, certum est,
et conclusio est falsa, quia omne risibile per accidens non est album. Similiter non sequitur 'nullus homo est Deus; quaelibet persona divina per se est Deus; igitur quaelibet persona divina per se non est homo', nam ante incarnationem fuerunt praemissae verae et conclusio falsa. Et sicut est de istis modis, ita est de multis aliis.
Et si dicatur quod tales conclusiones 'omnis homo scitur non esse albus', 'omnis homo creditur non esse asinus' et huiusmodi, sunt affirmativae, ideo non debent sequi, dicendum quod quamvis tales sint affirmativae quantum ad compositionem modalem, hoc est quamvis verbum modale affirmetur in eis, tamen verbum aliud negatur. Et hoc sufficit ad intentum meum. Unde ista ponitur negativa 'omnis homo potest non esse albus', quamvis verbum modale affirmetur.
Patet igitur, quod dictum est prius, quod non sequitur conclusio de modo affirmato in tali mixtione, sive modus ille fuerit verbum, cuiusmodi sunt talia verba 'scitur', 'creditur', 'demonstratur' et huiusmodi, sive ille modus sit adverbium vel aequivalens adverbio, cuiusmodi sunt tales 'per se', 'primo verum', 'per accidens' et huiusmodi.
Si autem in conclusione fuerit modus negatus, frequenter sequitur conclusio talis. Iste enim discursus est bonus 'omne album scitur esse homo; nullus asinus est homo; igitur nullus asinus scitur esse albus'. Similiter sequitur 'omne album per se non est homo; omne risibile est homo; igitur nullum risibile est per se album. Forte tamen cum qiu-busdam aliis modis non valet. ƿ
Ex praedictis patet quod quamvis ex talibus propositionibus de modo, sumptis in sensu divisionis vel eis aequivalentibus, sit omnino idem modus arguendi in prima figura sicut si omnes propositiones essent de inesse, non tamen sic arguendum est ex eis in secunda figura. Et ratio est quia tales propositiones non eodem modo convertutitur sicut illae de inesse. Unde iste syllogismus 'omnis homo non est asinus; omne rudibile est asinus; igitur omne rudibile non est homo' potest probari per hoc quod ista 'omnis homo non est asinus' convertitur in istam 'omnis asinus non est homo', ex qua et minore sequitur praedicta conclusio in prima figura per syllogismum regulatum per dici de nullo, sic arguendo 'omnis asinus non est homo; omne rudibile est asinus; igitur omne rudibile non est homo'. Non sic est de isto syllogismo 'omne album per se non est asinus; omne rudibile est asinus; igitur omne rudibile per se so non est album', quamvis iste syllogismus in prima figura 'omnis asinus per se non est albus; omne rudibile est asinus; igitur omne rudibile per se non est album' sit bonus et regulatus per dici de nullo; et hoc, quia ista 'omne album per se non est asinus non convertitur in istam 'omnis asinus per se non est albus', quia posito quod nullus asinus sit albus, antecedens est verum, eo quod quaelibet singularis est vera, et tamen consequens falsum. Sed ista 'omne album per se non est asinus' convertitur in istam 'aliquid, quod per se non est asinus, est album'. Nunc autem manifestum est quod iste syllogismus non valet in prima figura 'aliquid, quod per se non est asinus, est album; omne rudibile est asinus; igitur omne rudibile per se non est album', eo quod maior est particularis in prima figura et similiter affirmativa et conclusio negativa, quae repugnant primae figurae.
Per idem patet quod si universalis negativa sit de inesse et affirmativa de modo, quod non valet talis mixtio, quia tunc in prima figura ex maiore de inesse et minore de tali modo sequitur conclusio de tali modo, quod falsum est. ƿ

Notes