Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 40

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 40. De mixtione ex propositione de inesse et de impossibili
Post praedicta videndum est an ex illa de inesse et de impossibili possit fieri syllogismus mixtus. Et est primo sciendum quod semper illa de impossibili aequivalet alicui propositioni de necessario, et ideo ex praedictis circa mixtionem necessarii et inesse potest patere quomodo potest argui ex propositionc de inesse et propositione de impossibili. ƿ
Propter quod sciendum quod in prima figura ex maiore de impossibili, aequivalente universali de necessario, sumpta in sensu compositionis et minore de inesse simpliciter sequitur conclusio de impossibili in eodem sensu, si minor sit de inesse simpliciter, et aliter non. Et ideo non sequitur 'omne falsum esse verum est impossibile; te sedere est falsum; igitur te sedere esse verum est impossibile'. Tum quia maior aequivalet particulari de necessario, scilicet isti 'aliquod falsum non esse verum est necessarium', et ita syllogismus non valet, quia maior est particulatis aequipollenter; tum quia minor est de inesse ut nunc, et manifestum est quod praemissae sunt verae et conclusio falsa. Similiter non sequitur 'omne verum esse necessarium est impossibile; Deum esse est verum; igitur Deum esse esse necessarium est impossibile, quia non obstante quod minor sit de inesse simpliciter, tamen maior aequivalet uni particulari de necessario, et ideo non valet discursus. Sed iste discursus est bonus 'aliquod verum esse falsum est impossibile; Deum esse est verum; igitur Deum esse esse falsum est impossibile', quia minor est de inesse simpliciter. Sed iste non valet 'aliquod verum esse falsum est impossibile; te sedere est verum; igitur te sedere esse falsum est impossibile', et hoc quia minor est de inesse ut nunc. Primus discursus est bonus, quia maior aequivalet isti 'nullum verum esse falsum est necessarium' et conclusio aequipollet isti 'Deum esse non esse falsum est necessarium'. Et patet quod ex illa de necessario et minore de inesse simpliciter sequitur conclusio de necessario. Et per idem patet quod secundus discursus non valet. Et ita in istis necessarium est scire aequipollentiam propositionis de impossibili ad propositionem de necessario. Et hoc sufficit.
Si autem. illa de impossibili sumatur in sensu divisionis et minor de inesse simpliciter, semper sequitur conclusio de impossibili in sensu divisionis, retentis principiis communibus primae figurae, per syllogismum regulatum per dici de omni vel de nullo. Unde bene sequitur 'omnis homo non potest esse asinus; album est homo; igitur album non potest esse asinus'. Hic tamen sciendum est quod quando arguitur ex proposiƿtione de impossibili in qua modus possibilitatis negatur, semper termini
debent supponere pro his quae sunt, quia in illis syllogismis universalibus si terminus conclusionis supponeret pro his quae possunt esse, syllogismus non valeret. Unde non sequitur 'omnis homo non potest esse asinus; omne album est homo; igitur omne quod potest esse album non potest esse asinus'.
Et sicut dictum est de ista mixtione in prima figura, ita consimiliter dicendum est in aliis figuris sicut dictum est prius[1] de mixtione necessarii et inesse. Nec oportet aliquid scire nisi aequipollentiam inter propositionem de necessario et de impossibili.

Notes

  1. Supra, cap. 31-33.