Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 39

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 39. De mixtione contingentis et inesse in tertia figura
Quando illa de contingenti in tertia figura[1] sumitur in sensu compositionis, non sequitur generaliter conclusio de possibili nec de contingenti in sensu compositionis. Non enim sequitur 'contingit omnem hominem esse album; omnis homo est niger; igitur contingit album esse ƿ nigrum. Tamen si utraque sit universalis affirmativa et subiectum illius de contingenti supponat pro his quae sunt et accipitur in sensu divisionis, sequitur conclusio de possibili in sensu divisionis. Unde ex praedictis praemissis sequitur ista conclusio 'aliquod nigrum potest esse album'. Quod potest probari per syllogismum expositorium, sub universali de contingenti sumendo aliquam singularem de contingenti: illam quae convertitur cum illa de contingenti in sensu divisionis. Similiter si minor sit particularis de inesse et maior de contingenti, sequitur conclusio consimilis. Si autem maior sit particularis, consimiliter sequitur.
Si autem subiectum illius de contingenti sumatur pro his quae contingunt, non sequitur conclusio. Non enim sequitur 'omne ens contingit creari; omne ens est Deus; igitur Deum contingit creari vel Deus potest creari'.
Est autem intelligendum quod sicut in prima figura, ita in secunda et tertia quandocumque illa de contingenti est affirmativa, potest poni in loco ipsius negativa de contingenti; et hoc quia illa de contingenti convertitur per oppositas qualitates. Similiter, quando minor est de inesse in primo modo, secundo et quarto et sexto, perficitur syllogismus per conversionem minoris; et tunc semper oportet subiectum maioris supponere pro his quae sunt vel pro his quae contingunt.

Notes

  1. Cf. Aristot., Anal. Priora, I, c. 21 (39b 7 - 40a 3).