Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 35

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 35. De mixtione de inesse et possibilis in secunda figura
Ex propositione de possibili in sensu compositionis vel aequivalente ei, sive fuerit negativa sive affirmative, et alia de inesse nulla sequitur conclusio in secunda figura, Patet hoc, quia si negativa fuerit de possibili, reduceretur in primam figuram per conversionem illius negativae. Sed dictum est prius[1] quod talis mixtio non valet in prima figura, et hoc universaliter; aliquando tamen valet, et tunc in illo casu valebit in secunda figura. Similiter si affirmativa fuerit de possibili, non valet, quia in prima figura minore exsistente de possibili non valet mixtio. Hoc etiam patet per instantiam: nam non sequitur ‘possibile est nullum Deum esse hominem; omnis persona divina est homo; igitur possibile est nullam personam divinam esse Deum’, quia si quaelibet persona divina esset incarnata, praemissae essent verae et conclusio falsa. Similiter non sequitur ‘possibile est omnem personam divinam esse incarnatam; nullus Deus est incarnatus; igitur possibile est nullum Deum esse personam divinam’, quia ante incarnationem fuerunt praemissae verae et conclusio falsa. Et sicut non valet mixtio talis in syllogismis universalibus, ita nec in particularibus.
Si autem illa de possibili sumatur in sensu divisionis vel aequivalens ei, non valet mixtio talis, quia non sequitur ‘omnis persona divina potest esse incarnata; nullus Deus est incarnatus; igitur quilibet Deus potest non esse persona divina’. Nec sequitur ‘omnis Deus potest non esse homo; omnis persona divina est homo; igitur omnis persona divina potest non esse Deus’. Nec potest reduci in primam figuram per conversionem, quia reduceretur per conversionem negativae; sed dictum est prius[2] quod universalis negativa de possibili non convertitur nisi in particularem de inesse, quae tamen deberet esse maior in prima figura; quod non est possibile, cum sit particularis. ƿ

Notes

  1. Supra, cap. 24, lin. 34-50.
  2. Ibidem.