Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-1/Chapter 34

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
Cap. 34. De mixtione de inesse et possibilis in prima figura
Post mixtionem de inesse et necessarii dicendum est de mixtione de inesse et possibilis, et primo de prima figura.
Unde primo sciendum est quod si illa de possibili sumatur in sensu compositionis vel aequivalens ei, sive maior fuerit de possibili sive minor, non valet mixtio talis universaliter, quia contingit praemissas esse veras conclusione exsistente falsa. Patet hoc per instantiam in terminis, sic ‘omnem hominem esse album est possibile; omne nigrum est homo; igitur omne nigrum esse album est possibile’; ‘nullum hominem esse Deum est possibile; omnis Filius Dei est homo; igitur nullum Filium Dei esse Deum est possibile’; ‘nullus creans est Deus; omnem personam divinam esse creantem est possibile; igitur omnem personam divinam non esse Deum est possibile’. In omnibus praedictis exemplis patet quod praemissae possunt esse verae conclusione exsistente falsa.
Sciendum est tamen quod si minor sit de inesse simpliciter sive maior, valet mixtio.
Similiter sciendum quod si in syllogismo negativo sumatur sub aliquod inferius ad medium terminum, sive minor sit de inesse simpliciter sive de inesse ut nunc, mixtio valet. Unde bene sequitur ‘nullum hominem esse Deum est possibile; omnis homo albus est homo; igitur nullum hominem album esse Deum est possibile’. Sed in syllogismo affirmativo non sufficit accipere sub aliquod inferius ad medium terƿminum. Et ratio est, quia a superiori distributo ad quodcumque inferius est consequentia simplex negative non affirmative, sicut dictum est prius[1].
Si autem illa de possibili sumatur in sensu divisionis vel aequivalens ei, aut maior est de possibili aut minor: si maior, aut subiectum stat pro his quae sunt vel pro his quae possunt esse. Si primo modo, semper est mixtio bona, quia semper discursus talis regulatur per dici de omni vel de nullo. Sicut sequitur ‘omne album potest esse homo; Sortes est albus; igitur Sortes potest esse homo’, quia per maiorem denotatur quod omne illud quod est album potest esse homo et per minorem denotatur quod Sortes est albus, ex quo sequitur quod Sortes potest esse homo. Si autem subiectum supponat pro his quae possunt esse[2] adhuc mixtio valet, nam semper illa de possibili, quando sumitur pro his quae possunt esse, infert illam de possibili quando subiectum sumitur pro his quae sunt; et ex secunda et illa de inesse sequitur talis conclusio de possibili, igitur ex alia, quia quidquid sequitur ad consequens, sequitur ad antecedens.
Si autem minor sit de possibili et maior de inesse, non valet mixtio, quia non sequitur ‘omne album est homo; omnis asinus potest esse albus; igitur omnis asinus potest esse homo’; et hoc qualitercumque sumatur subiectum in illa de possibili.
Sciendum est etiam quod quamvis quando est mixtio bona semper sequatur conclusio directa, non tamen semper sequitur conclusio de possibili indirecta, et hoc, quia, sicut dictum est prius[3], illa de possibili non semper convertitur in illam de possibili, sed aliquando convertitur in illam de inesse.
Est autem sciendum quod in conclusione subiectum non debet stare nisi pro his quae sunt, ex quo minor est de inesse in tali mixtione. ƿ

Notes

  1. Supra, cap. 33, lin. 20-22.
  2. Nota bene quae dixit supra, Parte II. c. 25, lin. 22-43, simul sum lectionibus variantibus.
  3. Ibidem.