Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Prologue/Q6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
[QUAESTIO VI UTRUM SOLA PROPOSITIO PER SE SECUNDO MODO DICENDI PER SE SIT SCIBILIS SCIENTIA PROPRIE DICTA]
Quarto quaero utrum sola propositio per se secundo modo dicendi per se sit scibilis scientia proprie dicta.
Quod non: Quia secundum Aristotelem I Posteriorum[1], ubi aliqua praedicata ordinantur essentialiter, primum potest ostendi de infimo per medium, sicut corpus et substantia de homine per animal. Sed talis propositio est per se primo modo. Igitur etc.
Contra: conclusio demonstrationis est per se, et non primo modo, quia, VI Metaphysicae[2], non est demonstratio substantiae nec eius 'quod quid est’ Sed omne praedicabile primo modo dicit substantiam rei. Ergo talis non est demonstratio.
Circa istam quaestionem primo videndum est quae propositio est per se secundo modo. Secundo, utrum omnis propositio demonstrabilis sit per se secundo modo.
ƿ
[QUAE PROPOSITIO EST PER SE SECUNDO MODO ?]
Circa primum dico quod omnis propositio necessaria est per se primo modo vel secundo. Hoc patet, quia omnis simpliciter necessaria. Quod dico propter propositiones necessarias per accidens, cuiusmodi sunt propositiones multae de praeterito. Et sunt necessariae per accidens, quia contingens fuit quod essent necessariae, nec semper fuerunt necessariae. Omnis alia propositio necessaria potest esse evidenter nota, et per consequens est aliquis habitus veridicus respectu cuiuslibet propositionis simpliciter necessariae. Sed nullus talis habitus respectu necessarii est nisi respectu propositionis per se, quia tam principium quam conclusio est per se. Ergo etc.
Praeterea, I Posteriorum, capitulo De per se[3], dicit Philosophus quod quae neutraliter insunt, hoc est nec primo modo nec secundo, accidentia sunt, ut musicum aut album animali. Quaero: quomodo intelligit quod sunt accidentia? Aut quia contingenter praedicantur, et habetur propositum quod omnis propositio quae nec est per se primo modo nec secundo est contingens, hoc est non necessaria simpliciter et per se. Et hoc verum est quando est praedicatio propria, ita quod subicitur quod natum est subici, et praedicatur quod natum est praedicari. Si per 'accidens’ intelligat vera accidentia realia, hoc non est verum, quia talia possunt praedicari per se secundo modo saltem in propositione de possibili vel aequivalenti, sicut quod luna est illuminabilis a ƿ sole et huiusmodi. Praeterea, capitulo 6[4], dicit Philosophus quod “omne”, scilicet praedicabile de aliquo, “aut sic est”, scilicet praedicabile primo modo aut secundo, “aut secundum accidens; accidentia autem non necessaria sunt”. Igitur omne praedicabile necessario de aliquo aut praedicatur per se primo modo aut secundo modo.
Si dicatur quod tunc esset haec per se materia est in potentia ad formam. Aut igitur per se primo modo: et hoc non est verum, quia non praedicatur definitio de definito nec pars definitionis. Aut secundo modo: et tunc forma esset passio materiae; consequens falsum, quia subiectum est perfectius sua passione, et non e converso:
Potest dici quod haec est per se, quia per se pertinet ad demonstrationem tamquam principium vel tamquam conclusio; igitur est per se. Et eodem modo potest argui de omni propositione simpliciter necessaria quod sit per se, quia omnis talis pertinet ad demonstrationem.
Si dicatur quod tunc haec esset per se: omnis homo potest esse albus; omnis ignis est calidus; omnis calor est calefactivus. Consequens falsum, quia contraria non possunt praedicari per se de eodem. Sed qua ratione haec esset per se 'omnis homo potest esse albus', eadem ratione ista 'omnis homo potest esse niger’. Et ita contraria de eodem:
Potest dici quod omnis talis est per se. Nec est inconveniens contraria per se praedicari de eodem in propositionibus de possibili vel aequivalentibus. Et ita est in proposito.
ƿ Sed ad quem modum debet reduci ista: materia est in potentia ad formam ?
Potest dici quod 'per se primo modo’ et 'per se secundo modo' dupliciter accipiuntur distingui: uno modo, quando praedicatum non dicit aliquid totaliter distinctum ab importato per subiectum primo. Et tunc dicitur ‘per se primo modo’ quando nihil importatum per praedicatum, tamquam praedicabile de illo praedicato umversaliter et non solum particulariter, est totaliter extrinsecum subiecto. Et sic nihil praedicatur per se primo modo nisi per se superiora et partes intrinsecae rei, vel importantia praecise partes rei. Per se autem secundo modo dicitur illud quod importat aliquid distinctum realiter ab importato per subiectum, sicut hic: 'omnis homo est risibilis'; 'Deus est creativus', et sic de aliis. Et isto modo haec esset per se secundo modo: materia est in potentia ad formam. Aliter videtur distinguere Lincolniensis[5], dicens quod quandocumque praedicatum est causa subiecti tunc est per se primo modo, sive sit causa extrinseca sive intrinseca. Quando autem est e converso, est secundo modo. Et ita videtur quod haec sit per se primo modo 'materia est in potentia ad formam'; vel nullo modo est per se. Et si sit per se primo modo, eadem ratione erit e converso ‘forma potest informare materiam’ Quia non est magis forma causa materiae quam e converso. Similiter, sequeretur quod haec esset per se primo modo, quia praedicatum est causa subiecti; et etiam per se secundo modo, quia ƿ subiectum est causa praedicati eo quod materia et forma necessario sunt sibi invicem causae.
Et intelligendum quod sive teneatur primus modus distinguendi istos modos sive secundus. quod dictum est intelligendum est de propositione pure affirmativa. Quia propositio negativa est per se primo modo, et tamen nec praedicatum dicit essentiam subiecti, nec est causa subiecti; sicut haec est per se: nullus homo est asinus.
[CUIUSMODI PROPOSITIO EST DEMONSTRABILIS?]
Circa secundum dico quod propositio demonstrabilis potest accipi stricte vel large. Secundo modo non omnis propositio demonstrabilis est per se secundo modo, quia sic omnis propositio dubitabilis nata fieri evidens per quascumque propositiones evidentes necessarias, dispositas in modo et figura, est demonstrabilis. Et isto modo scientia distinguitur contra intellectum, et est commune ad scientiam 'quia' et 'propter quid’ Sed aliqua propositio per se primo modo est dubitabilis et necessaria, et potest fieri evidens per propositiones necessarias etc. Sicut haec est dubitabilis alicui intellectui 'omnis asinus est animal', et per se primo modo; et potest fieri evidens per aliquod medium, scilicet per operationes et huiusmodi, sic arguendo: omne quod movet se est animal; omnis asinus est huiusmodi; igitur etc
Sed contra hoc videtur esse Philosophus I Posteriorum[6], probans quod non omne quod syllogizatur ex veris et indemonstrabilibus et immediatis demonstratur:
ƿ Dico quod non demonstratur demonstratione potissima, sicut nec 'demonstratio quia’ est potissima. Talis tamen propositio scitur scientia proprie dicta, secundum quod scientia distinguitur contra intellectum. Primo modo forte nunquam scitur propositio evidenter in qua praedicatur genus subalternativum de genere subalternato nisi cognoscantur omnes species contentae sub genere inferiori. Sicut forte non potest haberi conceptus per se et simplex nisi cognoscantur omnes species; et tunc nulla propositio talis posset demonstrari.
[RESPONSIO AD ARGUMENTUM PRINCIPALE]
Ad argumentum principale[7]: quod Philosophus ibi extendit demonstrationem ad omnem syllogismum ex necessariis et prioribus. Sed non omnis talis syllogismus est demonstratio, quia si conclusio non sit dubitabilis, non est demonstratio. Sicut enim nunquam est demonstratio mihi nisi quando scio conclusionem per praemissas, - aliter enim scirem demonstrare multa quae credo esse falsa -, ita nunquam est demonstratio simpliciter nisi quando conclusio potest sciri per praemissas; et ideo dicit Philosophus[8] quod est ex causis conclusionis. Et ideo si praemissae fuerint verae et primae et immediatae et notiores et priores, et tamen non fuerint causae conclusionis, - hoc est notitia praemissarum non fuerit causa notitiae conclusionis non erit demonstratio.
Ad argumentum in oppositum[9]: quod demonstratio a priori non est ipsius substantiae.


Notes

  1. 1 Cf. Aristot., Anal. Poster., I, c. 4, t. 29 (73a 28-31).
  2. 2 Aristot., Metaph., VII, c. 17, t. 59 (1041a 6-20).
  3. 1 Aristot., Anal. Poster., I, c. 4, t. 32 (73b 3-5).
  4. 1 Aristot., Anal. Poster., I, c. 6, t. 44 (74b 11-12).
  5. 1 Robertus Grossatesta, In Aristot. Anal. Poster., I, c. 4, tt. 19-22 (ed. Bononiae, ff. 5va-6ra).
  6. 1 Aristot., Anal Poster.t I, c. 6, t. 45 (74b 16-21).
  7. 1 Supra, p. 177, lin. 12-15.
  8. 2 Aristot., Anal. Poster.t I, c 2, t. 9 (71b 22).
  9. 3 Supra, p. 177, lin. 16-19.