Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Prologue/Q5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
[QUAESTIO V UTRUM IN OMNI DEMONSTRATIONE DEFINITIO SIT MEDIUM DEMONSTRANDl]
Tertio quaero utrum in omni demonstratione definitio sit medium demonstrandi.
Quod sic: II Posteriorum[1]: “Omnis quaestio est quaestio medii”; “medium autem et causa idem”; ibidem[2]. Igitur omnis quaestio est quaestio causae. Sed causa dicit propter quid; “ propter quid autem et quod quid est idem”; ibidem[3]. Ergo omnis, quaestio est de definitione tamquam de medio. Sed omnis conclusio demonstrationis est quaeribilis; igitur habet terminari per definitionem tamquam per medium.
ƿ Ad oppositum: Dictum est prius[4] quod aliqua passio demonstratur de Deo, et tamen non habet definitionem; similiter aliquid demonstratur de ente, et tamen non habet definitionem.
Ad istam quaestionem est opinio communis quod in omni demonstratione medium est definitio, sed de medio demonstrationis potissimae sunt diversae opiniones.
[OPINIO RICHARDI DE CONINGTON]
Una opinio[5] est quod medium in tali demonstratione est definitio passionis, non subiecti. Et circa istam opinionem primo declaratur quae demonstratio est potissima; secundo, quod medium in ea non est definitio subiecti sed passionis.
Primum declaratur, quia secundum Aristotolem I Posteriorum[6], quinque sunt condiciones demonstrationis potisƿsimae, “scilicet quod sit propter quid, in prima figura, universalis, affirmativa et ostensiva; sed in II libro[7] ponit sextam conditionem”: quod medium in ea sit definitio formalis. Et est illa definitio quae sumitur a forma rei vel a fine; aliae autem definitiones sumptae a materia vel ab efficiente.
Secundum probatur, primo quod non definitio subiecti. Primo sic: “ quando demonstrationes dantur per aliqua genera causarum, semper dantur per causas inhaerentiae, puta per causam efficientem inhaerentiae, per causam materialem vel finalem inhaerentiae; igitur similiter quando dantur per causam formalem, debent dari per causam formalem inhaerentiae. Sed definitio formalis subiecti non est causa formalis inhaerentiae passionis sed magis efficiens vel materialis. Ergo etc.”
“Item, medium demonstrandi potissime debet esse causa propria et proxima inhaerentiae passionis. Sed definitio formalis subiecti non est huiusmodi, quia si sic, non esset causa nisi eius. Nunc autem est causa propria exemplaris et proxima subiecti; ergo etc.”
“Item, medium demonstrandi potissime non est medium positione tantum, sicut in quolibet syllogismo, sed oportet quod sit medium secundum naturam. Quia si esset aeque primo secundum naturam, aut posterior passione, non esset causa; et si esset prior subiecto, non esset causa proxima. Sed definitio formalis subiecti est prior subiecto; datur enim per priora secundum naƿturam, et per consequens non mediat secundum naturam inter subiectum et praedicatum”.
Quod autem definitio formalis, sumpta a forma, sit medium in demonstratione potissima, declaratur per Aristotelem II Posteriorum[8], “ quia demonstratio demonstrans tantum potior est demonstratione demonstrata. Demonstratio enim est syllogismus secundum quem scimus in habendo ipsum, absque hoc quod indigeamus aliquo alio; sed sola demonstratio per causam formalem est huiusmodi; ergo etc. Minorem ostendit Aristoteles[9] per multa exempla quae omnia sumunt robur, secundum Lincolniensem[10], ex hoc quod finis causat efficientem et forma materiam”.
Si dicatur quod causae invicem sunt causae, II Physicorum[11] et secundum Commentatorem I Physicorum[12], dicendum - secundum istam opinionem- “quod licet causae sint causae invicem, tamen hoc est modo ignobiliori. Verbi gratia, finis in intentione causat efficientem, et tunc primo efficiens inducit finem. Unde patet quod efficiens non causat nisi in quantum causatus a fine, sed finis causat et non causatur ab eo. Efficiens etiam non causat formam in quantum ipsa causat formaliter; causat enim formaliter cessante efficiente; unde efficiens non est nisi causa fieri eius. Efficiens etiam non dat materiae esse sed fieri tantum. ƿ Materia vero non causat compositum nisi prius secundum naturam causata et constituta per formam; nec tunc causat nisi sicut occasio tantum. Sed forma sic causat rem formaliter quod ipsa est essentialiter quidquid res est proprie per se, in tantum quod illa posita et omni alia causa amota, per impossibile, res esset in specie et genere et in effectu. Unde ipsa est potissima causa rei, et ideo definitio sumpta ex ea est potissimum medium demonstrandi”.
Secundum, quod definitio passionis demonstrandae sit medium, declaratur: quia “ipsa est causa formalis exemplaris eius et propria et proxima in illo genere causae. Est etiam posterior subiecto secundum naturam, et prior passione sicut mensura mensurato, et per consequens mediat secundum naturam inter subiectum et praedicatum”.
[IMPUGNATIO OPINIONIS RICHARDI DE CONINCTON]
Contra istam opinionem primo ostendo quod definitio passionis non est medium. Quia si sic, aut definitio proprie dicta data per principia intrinseca rei aut data per additamentum. Non primo modo, quia multae sunt passiones quae talem definitionem non habent, sicut omnes passiones importantes res absolutas alias simplices, sicut alias patebit[13]. Nec secundo modo, quia illa definitio includit ipsum subiectum vel aliquam aliam causam extrinsecam. Si primo modo, non potest esse medium, quia medium nunquam debet continere alterum terminum, scilicet nec maiorem nec minorem. Si secundo modo, ergo non erit demonstratio simpliciter ƿ universalis, quia declaratum est in priori quaestione[14] quod per causam extrinsecam non fit demonstratio universalis.
Praeterea, demonstratio potissima est ex indemonstrabilibus a priori, sed definitio passionis est demonstrabilis de subiecto a priori, et per consequens non est principium in demonstratione potissima. Assumptum patet, quia habet causam inhaerentiae suae ad subiectum, quia subiectum est causa passionis et formae suae, secundum eos[15], et per consequens, secundum eos, erit causa in cognitione definitionis exprimentis illam formam. Omnis autem causa, secundum eos, potest esse medium in demonstratione a priori, quamvis non semper potissima.
Praeterea, definitio passionis non differt realiter a definito, et per consequens non est causa eius realiter, sed per te demonstratio potissima est per causam; ergo etc.
Ad istud respondetur[16] “quod definitio et definitum non differunt tantum secundum vocem sed secundum rem rationis, quae pertinet ad significatum unius et non ad significatum alterius. Nomen enim significat totum quoddam confusum, ut ‘circulus', sed definitio dividit in singularia. Unde illa explicatio quam nomen non significat pertinet ad significatum definitionis. Definitio enim indicat et explicat definitum; non sic nomen. Et ideo definitio est mensura et exemplar definiti, non autem nomen”.
Contra: sive definitio differat a definito sive non, semper tamen explicat causam realem illius quod importatur per definiƿtum, maxime secundum istos ponentes quod omnis demonstratio a priori est per causam. Sed rei absolutae importatae per passionem non est alia causa realis nisi extrinseca, propter simplicitatem ipsius. Igitur definitio, quae est medium, sumitur a causa extrinseca, et per consequens non est definitio formalis de qua iste loquitur.
Contra dicta et modum ponendi: primo videtur male intelligere distinctionem Philosophi[17] inter definitionem formalem et materialem. Quia omnis definitio alicuius habentis causam materialem et formalem explicat tam materiam quam formam, quia aliter non esset convertibilis cum definito. Illud enim quod praecise dicit formam, et nullo modo importat materiam, praedicatur de forma in abstracto, et per consequens non convertitur cum toto habente materiam et formam.
Praeterea, quod dicit[18] quod “ finis causat efficientem et forma materiam”: ista sunt verba vel metaphorica et impropria vel simpliciter falsa, quia sequeretur quod aliquid causaret Deum, cum sit causa efficiens. Sequeretur etiam quod sol quandocumque causaret aliquem effectum propter finem quod tunc causaretur. Et tunc anima intellectiva faciens aliquid propter malum finem causaretur ab illo malo fine. Qualiter autem ista verba metaphorica sint intelligenda alias patebit[19].
Similiter, quod dicit[20] quod “ forma causat formaliter cessante efficiente”, non est verum, quamvis hoc sit verum de efficiente secundo, non de primo. Ergo efficiens primum erit potissime medium demonstrandi.
ƿ Similiter, quod dicit[21] quod “ materia non causat compositum nisi prius secundum naturam causata et constituta per formam”, includit contradictionem, quia materia non causatur per formam nisi quia informatur a forma; sed impossibile est quod informetur a forma nisi causet compositum. Totum etiam quod sequitur in illa declaratione est falsum, quia materia est de essentia rei compositae. Aliter enim anima intellectiva vel alia forma substantialis esset per se in specie et genere, quod est manifeste falsum.
[RESPONSIO PROPRIA AUCTORIS]
Ideo dico ad istam quaestionem primo, quod demonstratio potissima est illa quae est propter quid, universalis utraque universalitate - de qua dictum est prius[22] - et affirmativa; et ex hoc sequitur quod sit in prima figura eo ipso quod est propter quid; et quia est propter quid sequitur quod sit per causam; similiter quia est affirmativa praecise sequitur quod est ostensiva.
Secundo, dico quod demonstrationis aliquando medium est definitio et aliquando non. Exemplum primi: sicut habere tres demonstratur de triangulo, et esse corruptibile de substantia ƿ composita. Exemplum secundi: esse susceptivum disciplinae demonstratur de homine non per definitionem hominis sed per animam intellectivam, - ponatur quod conveniat soli animae intellectivae. Istud secundum probo, quia demonstratio potissima est ex propositionibus simpliciter indemonstrabilibus, maxime a priori. Sed propositio in qua praedicatur ista passio de definitione hominis non est simpliciter indemonstrabilis, immediata et prima, quia illa est prior in qua praedicatur de subiecto suo primo, puta de anima intellectiva. Igitur etc.
Item, in medio talis demonstrationis nihil debet poni nisi quod habet rationem causae; sed in definitione hominis ponitur aliquid quod non habet rationem causae respectu illius, quia potest simpliciter poni inesse omni alio praeter formam circumscripto; et tamen aliquid aliud ponitur in illa definitione. Unde in tali syllogismo videtur esse non causa ut causa, quia illud quod exprimit aliam partem hominis nihil facit ad hoc quod sibi insit illa passio.
Tertio, dico quod quando medium est definitio, est definitio subiecti non passionis. Hoc patet, quia talis definitio debet exprimere causam et aliquid necessario requisitum ad hoc quod passio praedicetur de subiecto. Sed tale est definitio subiecti, quia exprimit partes subiecti sine quibus impossibile esset passionem illi subiecto competere. Hoc patet per exempla: quia definitio exprimens partes trianguli est medium et causa quare sibi competit illa passio, sicut partes substantiae compositae sunt causae quare sibi competit corruptibilitas, quia nisi una pars esset ab alia separabilis non posset dici corruptibilis. Huiusmodi autem demonstra-ƿtiones fiunt in mathematicis. Et quia illae obtinent primum locum in demonstrationibus seu inter demonstrationes, ideo Philosophus multas condiciones frequenter attribuit demonstrationi quae competunt demonstrationibus mathematicis vel semper vel pro maiori parte.
[CONFUTATIO RATIONUM RlCHARDI DE CONINGTON]
Ad rationes alterius opinionis. Ad primam[23], quod illa procedit ex falsa imaginatione, quia imaginatur quod inhaerentia passionis ad subiectum, vel ipsa passio, habeat causam formalem. Quod est simpliciter falsum, quia forma simplex nullam potest habere causam nisi efficientem vel finalem ; non materialem, quia illa non esset nisi materia vel suum receptivum, sed materia non est causa formae sed totius; nec formalem, sed ipsamet est forma alicuius alterius. Et ideo nullam potest habere definitionem sumptam a sua forma, cum nullam habeat, et ideo tales demonstrationes non fiunt per causam formalem. Et ita argumentum est ad oppositum: quia aut intelligit quod medium debet esse causa inhaerentiae, aut causa passionis. Si primo modo: igitur cum causa inhaerentiae sit tam subiectum quam passio, - quia respectus causatur et dependet essentialiter tam a fundamento quam a termino, et non plus unum est causa formalis respectus quam aliud sequitur quod si medium debet accipere causam, quod tam definitio subiecti quam passionis debet esse medium demonstrandi. Si secundo modo: et nihil est hic causa passionis nisi subiectum, sequitur quod definitio subiecti erit medium.
ƿ Ad secundum[24], quod medium demonstrandi debet esse causa proxima aliquo modo, hoc est exprimens causam proximam, et hoc potissime in genere causae materialis, quia debet esse subiectum passionis. Et hoc vel primum, sicut quando demonstratur de subiecto suo non primo; vel exprimens partes aliquas essentiales subiecti propter quas talis passio convenit sibi. Et huiusmodi non est definitio passionis, quia illa non praecise causam passionis exprimit sed ipsammet passionem. Sed non oportet quod sit causa propria ita quod non sit causa alicuius alterius, sed stat simul quod sit causa alterius et in eodem genere causae et etiam in alio genere causae. In eodem genere causae: sicut anima intellectiva potest esse medium demonstrandi et quod homo est intellectivus et quod est volitivus, et sic de aliis; et anima in eodem genere causae est causa intellectionis et volitionis, quia est subiectum immediatum utriusque, et ita passio utraque immediate de ea praedicatur. Et per consequens potest esse principium ad demonstranduni utrumque de alio in alio genere causae, quia anima est subiectum intellectionis et volitionis et causa formalis hominis.
Ad tertium[25] dico quod inter medium et extrema requiritur aliquis alius ordo quam positione tantum, et in illo ordine aliquando medium est simpliciter primum. Sicut si anima intellectiva sit medium demonstrandi 'susceptibile disciplinae' de homine, est primum in ordine naturae qui est inter ista, quia semper pars est prior natura suo toto, quia potest esse sine eo et non e converso. Et totum subiectum aliquo modo est prius natura accidente, quamvis non ita stricte loquendo sicut pars est prior ƿ toto secundum naturam, et ex hoc ipso quod pars est prior m isto ordine, potest esse medium in demonstrationc. Forte tamen in ordine perfectionis vel in aliquo alio potest esse simpliciter medium, quia in proposito homo est perfectior anima intellectiva, et anima intellectiva est perfectior actu intelligendi et volendi.
Si dicatur quod unius subiecti non possunt esse plures passiones aeque primae, sed semper una est prior et ratio demonstrandi unam de alia, respondeo quod unius subiecti possunt esse plures passiones aeque primae, ita quod neutra sit ratio demonstrandi aliam de subiecto; quamvis aliquando una sit ratio demonstrandi aliam de subiecto non demonstratione universali et simpliciter sed demonstratione particulari et secundum quid. Aliquando autem ita ordinantur quod una est ratio demonstrandi aliam de subiecto demonstratione universali; sed hoc non est verum nisi quando una importat subiectum alterius, vel prima dicit aliquid subiective exsistens in subiecto et sibi primo competit alia passio secunda. Exemplum primi: si quantitas sit alia res a substantia et sit subiectum qualitatis, tunc quantitas quae importatur per passionem substantiae erit medium demonstrandi passionem importantem qualitatem de substantia. Exemplum secundi: sicut calor est medium demonstrandi calefactivum de igne.
Ad illam declarationem[26] quod definitio formalis est medium demonstrandi, dico quod verum est; quando definitio est medium in demonstratione universali tunc definitio formalis subiecti est medium. Sed ista definitio non includit praecise formam rei, sed dicitur formalis quia includit principia essentialia rei.
ƿ Unde pro intentione Philosophi[27] est sciendum quod definitionum quaedam est indicans quid rei, quaedam quid nominis. Secundo, sciendum quod definitio potest comparari ad definitum et ad aliud de quo definitum praedicatur. Similiter, definitio aliquando datur per principia essentialia, vel per declarantia principia essentialia, et illa est formalis. Aliquando autem datur per principia alicuius rei extrinseca, et illa est materialis. Prima definitio non potest competere nisi substantiae compositae, et hoc strictissime accipiendo definitionem formalem. Large tamen accipiendo potest competere alicui habenti distinctas partes eiusdem rationis; et tali definitione definiuntur multa mathematica, sicut triangulus, quadrangulus et sic de aliis. Unde triangulus definitur quod 'est figura tribus lineis contenta’ etc. Istae lineae non sunt alterius rationis inter se. Et sic large intelligit Philosophus definitionem formalem. Aliae autem definitiones, datae per alias causas, sunt definitiones materiales; et hoc quia - ut frequenter dantur tales definitiones per materiam, extendendo materiam ad omne receptivum. Et istae definitiones - ut in pluribus - sunt definitiones exprimentes quid nominis, non exprimentes quid rei.
Hoc potest persuaderi: quia secundum Philosophum[28], “ eclipsis est privatio luminis in luna ex obiectu terrae”. Ista definitio exprimit quid nominis, quia si in luna causaretur defectus luminis per aliam causam, secundum intentionem Philosophi non diceretur eclipsis. Similiter, ponatur quod tonitruum causaretur ex exstinctione ignis in nube, et tunc vocatur tonitruum; et tamen si sonus eiusdem speciei causaretur in nube ex alia causa, ƿ non diceretur tonitruum. Et ita semper quando definitio datur per aliquam causam extrinsecam, illa definitio est exprimens quid nominis tantum.
Hoc probatur: quia definitio et definitum convertuntur, ita quod semper consequentia formali contingit inferre definitum ex definitione, et e converso. Sed si talis definitio exprimeret quid rei, non inferretur formaliter definitio ex definito, nec e converso, quia simpliciter posset illa res fieri sine illa causa extrinseca, saltem per potentiam divinam; et per consequens non contingeret arguere ab illa re ad definitionem, nec e converso. Verbi gratia: si tonitruum causaretur ex exstinctione ignis in nube tamquam ex causa extrinseca, omnis res quae est alia ab illa causa extrinseca potest fieri a Deo sine illa exstinctione; igitur non sequeretur tunc definitio ista ex illo definito. Quia ponatur quod illa res significetur per A: tunc non sequitur ‘A est, igitur sonus ex exstinctione ignis in nube est’, quia illo posito antecedens esset verum et consequens falsum.
[OPINIO AUCTORIS DE DEFINITIONE FORMALI]
Dico ergo quod definitio formalis semper datur per intrinseca et essentialia, |§ hoc est per conceptus exprimentes principia intrinseca, §| definitio autem materialis datur per extrinseca rei cui primo competit definitio. Et quod haec sit intentio Philosophi[29], patet, quia dicit quod “causa aut est eadem aut alia”. Hoc non potest intelligi quod aliquando causa sit distincta realiter ƿ aliquando non, quia impossibile est quod causa et effectus sint idem realiter. Ergo per causam eandem intelligit causam intrinsecam, quae potest dici eadem quia non simpliciter diversa; sicut dicit Commentator I Physicorum[30], quod pars non est simpliciter alia a toto; et per causam aliam intelligit causam extrinsecam.
Sed nunc est ita, quod ita est intrinseca materia rei compositae sicut ipsa forma, et per consequens ita eadem, quamvis forma sit pars principalior. Sed nunc est ita quod Philosophus[31] vocat definitiones factas secundum speciem quae non dantur per aliam causam; illas autem quae dantur per alias causas vocat materiales. Ergo formales dantur per causas intrinsecas, aliae per extrinsecas. Assumptum patet, nam dicit Aristotoles sic[32]: “Est autem quorundam quidem quaedam altera causa, quorundam non est”, scilicet altera causa quae debeat poni in definitione exprimente quid rei. “Definitiones[33] quidem secundum speciem nullum habent medium quo demonstrentur, sed definitiones secundum materiam factae possunt habere medium “. Et sequitur[34]; “Habentium medium quorum est quaedam altera causa substantiae et ipsius esse “ etc. Ex hoc patet quod definitiones materiales ƿ vocat datas per alteras causas quarum aliqua est demonstrabilis et aliqua non. Et definitiones secundum speciem vocat illas quae non dantur per alteras causas.
Quomodo igitur se habent istae definitiones ad demonstrationem secundum intentionem Philosophi? Dico quod definitio exprimens quid rei nunquam potest demonstrari de definito, quia semper illa propositio est immediata. Secundo, quod si esset aliqua definitio exprimens quid rei simplicis, illa non esset demonstrabilis de definito sed de illo eodem de quo definitum esset demonstrabile. Et ideo si calor haberet definitionem datam per principia intrinseca, esset demonstrabilis de eodem de quo calor, et per idem medium. Et ita ista definitio esset demonstrabilis sive conclusio demonstrationis; hoc est, esset de aliquo demonstrabile.
Sed loquendo de definitione exprimente quid nominis, distinguo de ea, quia dupliciter accipitur. Vel pro aliqua oratione quam omnes loquentes de nomine intelligunt per nomen; vel pro oratione cuius veritas sequitur ex veritate prioris rationis. Prima definitio non potest demonstrari de definito, quamvis posset demonstrari de subiecto; et ita est principium demonstrationis. Secunda definitio potest demonstrari. Verbi gratia, omnes per domum intelligunt aliquid prohibens nos a frigore etc, et illa definitio non potest demonstrari de domo, sed est principium. Sequitur autem 'prohibet nos a talibus tempestatibus etc; igitur componitur ex corporibus solidis; sed nonnisi ex lignis et lapidibus’, - ponatur quod non essent alia corpora potentia prohibere. Et ita secunda ista definitio quae non exprimit quid rei alicuius ƿ potest demonstrari per priorem et erit conclusio demonstrationis. Ex istis autem componitur una completa exprimens omnes causas eius necessarias, quia exprimit finem et materiam. Causam autem efficientem non exprimit, quia nihil refert ad hoc quod de ipso verificetur principale quid nominis a quo efficiente causetur, sicut refert de qua materia fiat. Ita omnes per demonstrationem intelligunt syllogismum facientem scire[35]. Sed hoc non potest fieri nisi per propositiones necessarias etc. Et ideo demonstratur quod demonstratio est syllogismus ex veris etc.
Tamen est advertendum quod ista demonstratio non est 'simpliciter demonstratio' et universalis. Et ideo dicit Philosophus[36] quod quamvis aliqua causa altera sit demonstrabilis et aliqua non, et unumquodque demonstrat et aliud non demonstrat, sed demonstratur; dicitur quod “ hic quidem modus quod non sit demonstratio dictum est prius, sed est logicus syllogismus ipsius quid est”. Similiter, potest dici quod aliquo modo quid rei est demonstrabile per quid nominis. Supponentes enim quod per hominem intelligatur aliqua substantia composita, potens intelligere et velle, potest concludi quod componitur ex corpore et anima intellectiva. Sed istae demonstrationes non sunt 'simpliciter' et universales, quia non faciunt scire, sed tantum inferunt conclusionem ex praemissis; quia, secundum Aristotelem II Posteriorum[37], impossibile est cognoscere 'quid est’ nisi cognoscendo ‘si est’.
ƿ Si dicatur quod tunc qui nesciret eclipsim esse, nesciret quid esset eclipsis, dico quod non potest sciri 'quid est’ sine ‘si est’. Hoc est, non potest sciri 'quid est’ sine notitia qua scitur hoc esse vel fuisse vel futurum esse, quia aliter naturaliter non potest sciri esse possibile in rerum natura, et quod 'quid nominis’ non includit contradictionem. Et sic loquendo de 'si est’ verum est quod dicit Aristoteles[38] quod “idem est scire quod quid est, et scire causam ipsius si est”. Quia circumscribendo notitiam intuitivam et notitiam causatam immediate a notitia intuitiva, impossibile est naturaliter scire de aliqua passione si est vel erit nisi sciendo quod causa sua est vel erit: et ita sine 'quid est', hoc est sine definitione exprimente aliquo modo 'quid’. Verbi gratia mediante notitia intuitiva potest sciri de luna quod deficit, nesciendo causam ipsius et ita nesciendo definitionem datam per illam causam. Tamen abstractive non potest sciri nisi sciendo causam, puta, quod deficit vel deficiet, nisi sciendo quod terra interponitur vel interponetur.
Si dicatur quod notitia abstractiva abstrahit ab exsistentia. Et similiter, non potest esse causa notitiae veritatis contingentis. Similiter, haec propositio 'luna deficit vel deficiet’ est contingens:
Ad primum istorum: quod notitia abstractiva abstrahit ab exsistentia, quia non est sufficiens ad sciendum exsistentiam inesse determinato tempore. Tamen cum aliqua alia notitia potest esse sufficiens, sicut - secundum viam Philosophi[39] - potest sciri quod luna determinato tempore eclipsabitur, quia scitur quod ƿ sol sic movebitur et quod luna similiter, et per consequens quod interponetur terra, et per consequens quod luna eclipsabitur. Et ita tali notitia nunquam potest sciri nisi per causam.
Ad secundum: quod eodem modo mediantibus talibus veritatibus potest sciri veritas contingens, et ideo sola notitia abstractiva termini vel terminorum non sufficit.
Ad tertium: quod potest formari propositio necessaria de terminis illis, et ita scietur scientia proprie dicta; tamen illa contingens poterit cognosci notitia evidenti, quamvis non scientia proprie dicta.
[RESPONSIO AD ARGUMENTUM PRINCIPALE]
Ad argumentum principale[40] dico quod 'causa et medium idem', extendendo nomen causae ad omne illud cui primo competit, et sine quo non posset alteri competere; et hoc in demonstratione universali et propter quid. Et quando dicitur quod 'propter quid et quod quid est idem’ dico quod hoc non est intelligendum quod ‘propter quid’ id est causa, et 'quod quid', hoc est tota definitio, simpliciter sint idem, sed quia ‘propter quid’ id est causa, ponitur in definitione. Et ita ad intentionem Philosophi sufficit quod causa sit pars definitionis. Hoc patet per Philosophum II Posteriorum[41]: “In omnibus manifestum est quod idem sit quod quid est et propter quid est. Quid est defectus? ƿ Privatio luminis a luna a terrae obiectu. Propter quid est defectus, aut propter quid deficit luna ? Propter defectum luminis, opposita terra”. Nunc manifestum est quod causa hic est obiectio terrae, et certum est quod non est nisi pars illius definitionis: defectus est privatio luminis a luna a terrae obiectu.

Notes

  1. 1 Aristot., Anal. Poster., II, c. 2, t. 5 (90a 4-7).
  2. 2 90a 7.
  3. 3 90a 14-15.
  4. 1 In quaest. 2, supra, pp. 115, lin, 6-24 et 117, lin. 14-118, lin. 15.
  5. 2 Codex E in imo f. 11vb notat: “Opinio Coningtonis, quod medium in demonstratione potissima est definitio passionis; et quod secundum eum sex sunt condiciones demonstrationis potissimae”. Alius codex (Florentiae, Bibl. Nat., Conv. F. 6. 800) econtra hoc loco hanc notam marginalem habet: “ Opinio Egidii de medio demonstrationis”. Opinio hic citata revera est Richardi de Conington, Quodl. I, q. 1, quae in sequentibus codicibus manuscriptis asservatur: Vat. Ottob. lat. 1126, ff. 4va-5rb; Lipsiae, Bibl. Univ. 470, ff. 69vb-70ra; alia vero redactio eiusdem quaestionis habetur in codice Vat. lat. 869, ff. 151 rb-152rb. Editio huius quaestionis prodibit in Franciscan Studies, anno 1966. De Richardo de Conington eiusque scriptis videsis V. Doucet, “Loeuvre scolastique de Richard de Conington, O.F.M.”, Archivum Franciscanum Historicum XXIX (1936), pp. 396-442. — Sententias verbotemis citatas inter signa posuimus.
  6. 3 Aristot., Anal. Poster., I, cc. 13-14, 24-26, tt. 95-103, 160-177 (78a 22 - 79a 32; 85a 13 - 87a 30).
  7. 1 Aristot., Anal. Poster., II, c. 8, t. 37 (93a 7-13).
  8. 1 Aristot., Anal. Poster.t II, c. 8, tt. 36-38 (93a 1-14); videsis commentarium Roberti Grossatesta in hunc locum (ed. Bononiae, ff. 39rb-39va).
  9. 2 Aristot., Anal Poster., II, c. 8, tt. 36-42 (93a 1 - 93b 20).
  10. 3 Robertus Grossatesta, In Aristot. Anal. Poster., II, c. 2, t. 45 (ed. Bononiae,f. 40va).
  11. 4 Aristot., Physica, II, c. 3, t. 30 (195a 9-10).
  12. 5 Averroes, In Aristot. Physicam, I, c. 3, t. 70 (ed. Iuntina, IV, f. 20r).
  13. 1 Infra, pp. 163, lin. 23 - 164, lin. 6.
  14. 1 Supra, pp. 154, lin. 7 - 155, lin. 19.
  15. 2 cf. supra, p. 160,lin. 6-19.
  16. 3 Ita respondet Richardus de Conington in quaestione citata.
  17. 1 Vide supra, p. 161, notam 1.
  18. 2 Supra, p. 161, lin. 11-12.
  19. 3 Sent., II, q. 3; Summulae in libros Physicorum, p. II, c. 4 (ed. Venetiis 1506,f. l0rb-vb).
  20. 4 supra, p. 161, lin. 19-22.
  21. 1 Supra, p. 162, lin. 1-2.
  22. 2 In quaestione praecedenti, supra, pp. 154, lin. 11 - 155, lin. 19.
  23. 1 Supra, p. 160, lin. 6-13.
  24. 1 Supra, p. 160, lin. 14-18.
  25. 2 Supra, pp. 160, lin. 19 - 161, lin. 2.
  26. 1 Supra, p. 161, lin. 3-12.
  27. 1 Vide supra, p. 161, lin. 4-10.
  28. 2 Aristot., Anal, Poster., II, c. 2, t. 6 (90a 16-17).
  29. 1 Aristot., Anat. Poster., II, c. 8, t. 37 (93a 4-5).
  30. 1 Averroes, In Aristot. Physicam, I, c. 3, t. 17: “ Quoniam unaquaeque partium dicitur esse aliud a toto; sed omnes insimul non possunt dici esse aliud a toto” (ed. Iuntina, IV, f. 7va).
  31. 2 Aristot., Anal. Poster., II, c. 8, tt. 36-37 (93a 4-13).
  32. 3 Aristot., Anal. Poster., II, c. 9, t. 42 (93b 21-23).
  33. 4 Haec sententia apud Aristotelem hoc loco non occurrit, sed habetur in textu quem Robertus Grossatesta exponit, In Aristot. Anal. Poster.t II, c. 2, t. 45 (ed. Bononiae, f. 40rb).
  34. 5 Aristot., Anal. Poster., II, c. 9, t. 43 (93b 25-27).
  35. 1 Cf. Aristot., Anal. Poster., I, c. 2, tt. 8-9 (71b 17-24).
  36. 2 Aristot,. Anal. Poster., II, c. 8, tt. 37-38 (93a 3-16).
  37. 3 Aristot., Anal. Poster., II c. 7, t. 32 (92b 4-5); c. 8, t. 39 (93a 20).
  38. 1 Aristot, Anal Poster., II,. c. 8, t. 37 93a 3-4).
  39. 2 Aristot., Anal. Poster., II, c. 8, t. 40 (93a 29-33).
  40. 1 Supra, p. 158, lin. 14-20.
  41. 2 Aristot., Anal. Poster., II, c. 2. t. 6 (90a 15-18).