Authors/Ockham/Scriptum in libros sententiarum/Prologue/Q1C

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
[DECLARATIO PRIMI ARTICULI]
Dico igitur quantum ad istum articulum quod respectu incomplexi potest esse duplex notitia, quarum una potest vocari abstractiva et alia intuitiva. |§ Utrum autem alii velint vocare talem notitiam incomplexam intuitivam, non curo, quia hoc solum intendo principaliter probare quod de eadem re potest intellectus habere duplicem notitiam incomplexam specie distinctam. §|
Sciendum tamen quod notitia abstractiva potest accipi dupliciter : uno modo quia est respectu alicuius abstracti a multis singularibus; et sic cognitio abstractiva non est aliud quam cognitio alicuius universalis abstrahibilis a multis, de quo dicetur post[1]. |§ Et si universale sit vera qualitas exsistens subiective in anima, sicut potest teneri probabiliter[2], concedendum esset quod illud ƿ universale potest intuitive videri, et quod eadem notitia est intuitiva et abstractiva, isto modo accipiendo notitiam abstractivam; et sic non distinguuntur ex opposito. §|
Aliter accipitur cognitio abstractiva secundum quod abstrahit ab exsistentia et non exsistentia et ab aliis condicionibus quae contingenter accidunt rei vel praedicantur de re. Non quod aliquid cognoscatur per notitiam intuitivam quod non cognoscitur per notitiam abstractivam, sed idem totaliter et sub omni eadem ratione cognoscitur per utramque notitiam. Sed distinguuntur per istum modum: quia notitia intuitiva rei est talis notitia virtute cuius potest sciri utrum res sit vel non, ita quod si res sit, statim intellectus iudicat eam esse et evidenter cognoscit eam esse, nisi forte impediatur propter imperfectionem illius notitiae. Et eodem modo si esset perfecta talis notitia per potentiam divinam conservata de re non exsistente, virtute illius notitiae incomplexae evidenter cognosceret illam rem non esse[3].
Similiter, notitia intuitiva est talis quod quando aliquae res cognoscuntur quarum una inhaeret alteri vel una distat loco ab altera vel alio modo se habet ad alteram, statim virtute illius notitiae incomplexae illarum rerum scitur si res inhaeret vel non inhaeret, si distat vel non distat, et sic de aliis veritatibus contingentibus, |§ nisi illa notitia sit nimis remissa, vel sit aliquod aliud impedimentum. §| Sicut si Sortes in rei veritate sit albus, illa notitia Sortis et albedinis virtute cuius potest evidenter cognosci quod Sortes est albus, dicitur notitia intuitiva. Et universaliter omnis ƿ notitia incomplexa termini vel terminorum, |§ seu rei vel rerum, §| virtute cuius potest evidenter cognosci aliqua veritas contingens, maxime de praesenti, est notitia intuitiva.
Notitia autem abstractiva est illa virtute cuius de re contingente non potest sciri evidenter utrum sit vel non sit. Et per 3 istum modum notitia abstractiva abstrahit ab exsistentia et non exsistentia, quia nec per ipsam potest evidenter sciri de re exsistente quod exsistit, nec de non exsistente quod non exsistit, per oppositum ad notitiam intuitivam.
Similiter, per notitiam abstractivam nulla veritas contingens, maxime de praesenti, potest evidenter cognosci. Sicut de facto patet, quod quando cognoscitur Sortes et albedo sua in absentia, virtute illius notitiae incomplexae nec potest sciri quod Sortes est vel non est, vel quod est albus vel non est albus, vel quod distat a tali loco vel non; et sic de aliis veritatibus contingentibus. Et tamen certum est quod istae veritates possunt evidenter cognosci. Et omnis notitia complexa |§ terminorum vel rerum significatarum§| ultimate reducitur ad notitiam incomplexam terminorum. Igitur isti termini, |§ vel res, §| una alia notitia possunt cognosci quam sit illa virtute cuius non possunt cognosci tales veritates contingentes, et illa erit intuitiva. Et ista est notitia a qua incipit notitia experimentalis, quia universaliter ille qui potest accipere experimentum de aliqua veritate contingente, et mediante illa de veritate necessaria, habet aliquam notitiam incomplexam ƿ de aliquo termino |§ vel re, §| quam non habet ille qui non potest sic experiri. Et ideo sicut secundum Philosophum I Metaphysicae[4] et II Posteriorum[5] scientia istorum sensibilium quae accipitur per experientiam, de qua ipse loquitur, incipit a sensu, id est a notitia intuitiva sensitiva istorum sensibilium, ita universaliter notitia scientifica istorum pure intelligibilium accepta per experientiam incipit a notitia intuitiva intellectiva istorum intelligibilium. Est tamen advertendum quod aliquando propter imperfectionem notitiae intuitivae, quia scilicet est valde imperfecta et obscura, vel propter aliqua impedimenta ex parte obiecti, vel propter aliqua alia impedimenta, potest contingere quod vel nullae vel paucae veritates contingentes de re sic intuitive cognita possunt cognosci.
[CONCLUSIONES EX PRIMO ARTICULO ILLATAE CONTRA OPINIONEM SCOTI]
Ex istis sequuntur aliquae conclusiones[6]:
Prima, quod notitia intuitiva et abstractiva non differunt quia abstractiva potest indifferenter esse exsistentis et non exsistentis, praesentis et non praesentis, intuitiva autem tantum exsistentis et praesentis realiter. Quam differentiam ponunt aliqui[7] ubicumque loquuntur de ista materia.
ƿ Nec, secundo, differunt quia abstractiva non attingit obiectum in se sub perfecta ratione sed tantum in quadam similitudine diminuta; intuitiva autem attingit obiectum in se sub perfecta ratione, sicut dicit quidam doctor, Quodlibet, quaestione 6[8].
Nec, tertio, differunt “per rationes motivas formales, quod scilicet in cognitione intuitiva res in propria exsistentia est motiva per se obiective; in cognitione abstractiva est aliquid motivum in quo res habet esse cognoscibile, sive sit causa virtualiter continens rem ut cognoscibilem, sive sit effectus, puta species vel similitudo repraesentative continens ipsam rem cuius est siniilitudo”, sicut dicit idem, Quodlibet, quaestione 13[9].
Nec, quarto, differunt quia notitia intuitiva necessario habet annexam relationem realem et actualem ad ipsum obiectum; notitia abstractiva non necessario habet relationem realem actualem ad obiectum, quamvis habeat relationem potentialem, scilicet mensurabilis et dependentiae, non autem relationem unionis et dependentiae, sicut dicit idem, ibidem[10].
Nec, quinto, quia in notitia intuitiva obiectum est praesens in propria exsistentia; in notitia abstractiva obiectum est praesens in aliquo perfecte repraesentante ipsum sub propria et ƿ per se ratione cognoscibilis, sicut dicit idem, Quodlibet, quaestione 14[11], et libro IV, distinctione 10, quaestione 8[12].
Primum patet per principia istorum, quae credo esse vera in hac parte. Nam libro III, distinctione 14, quaestione 1[13], probant quod nulla forma est necessario praevia in intellectu, prior ipsa visione, sic: Si aliqua forma sit praevia necessario, aut se haberet ad visionem in ratione causae efficientis, aut in ratione causae materialis. Si primo modo, igitur potest fieri sine ea, quia quidquid potest Deus per causam efficientem mediam, potest per se immediate. Si secundo modo, tunc illa forma si per se esset per se posset recipere illam visionem. — Ita arguo in proposito: aut illa res exsistens et praesens habet se in ratione causae efficientis ad notitiam intuitivam, aut in ratione causae materialis vel formalis vel finalis. Si primum, igitur potest fieri sine ea, quia quidquid potest Deus per causam efficientem mediam, potest immediate. Non secundo modo, quia tunc re exsistente et destructo intellectu posset recipere subiective illam notitiam intuitivam. Similiter manifestum est quod notitia illa non est subiective in re intuita. Nec tertio modo, manifestum est. Nec quarto modo, quia omnis res potest esse quocumque fine, excepto primo, destructo, quia nulla res plus requirit exsistentiam finis secundi quam efficientis secundi.
Si dicatur quod obiectum requiritur in ratione obiecti terminantis, contra: aut obiectum in quantum terminans habet rationem alicuius causae essentialis, aut non. Si sic, arguo sicut ƿ prius. Si non, tunc arguo sicut isti arguunt alibi[14]: Omnis effectus sufficienter dependet ex suis causis essentialibus, ita quod illis positis, omnibus aliis circumscriptis, potest sufficienter poni effectus. Igitur si obiectum in quantum terminans non habet rationem causae essentialis respectu notitiae intuitivae, si obiectum in quantum terminans simpliciter destruatur secundum omnem exsistentiam sui realem, potest poni ipsa notitia intuitiva; igitur ipsa re destructa potest poni ipsa notitia intuitiva. Et ita notitia intuitiva, secundum se et necessario, non plus est exsistentis quam non exsistentis, nec plus respicit exsistentiam quam non-exsistentiam[15], sed respicit tam exsistentiam quam non-exsistentiam rei, per modum prius declaratum[16]. Abstractiva autem nec respicit exsistentiam nec non-exsistentiam, quia per eam nec potest haberi iudicium quod res exsistit nec quod non exsistit.
Secundum patet, quia idem totaliter et sub eadem ratione a parte obiecti est obiectum intuitivae et abstractivae. Hoc patet, quia nulla res est, saltem in istis inferioribus, nec aliqua ratio sibi propria sub qua potest res intuitive cognosci quin illa cognita ab intellectu possit intellectus dubitare utrum sit vel non sit, et per consequens quin possit cognosci abstractive. Igitur omne idem et sub eadem ratione quod est obiectum intuitivae notitiae potest ƿ esse obiectum abstractivae. Et manifestum est quod quidquid reale potest cognosci abstractive, potest etiam cognosci intuitive; igitur etc. Similiter, secundum istos, alibi[17], deitas sub ratione deitatis potest cognosci abstractive. Sed ista est perfectissima ratio Dei, secundum eos[18]. Similiter, secundum eos[19], etiam exsistentia potest cognosci abstractive.
Tertium patet per argumenta contra primam differentiam[20]: quia Deus per idem totaliter potest causare utramque notitiam, nec requiritur quod res moveat in propria exsistentia et obiective, sicut probatum est[21].
Quartum patet per idem, quia relatio realis, secundum istos[22], non potest terminari ad non-ens, obiectum autem notitiae intuitivae potest esse non-ens, sicut probatum est et post probabitur[23].
ƿ
Quintum patet per idem, quia ad notitiam intuitivam non requiritur quod res sit praesens in propria exsistentia, sicut probatum est[24].
[OPINIO AUCTORIS DE DIFFERENTIA NOTITIAE INTUITIVAE ET ABSTRACTIVAE]
Ideo dico quod notitia intuitiva et abstractiva se ipsis differunt et non penes obiecta nec penes causas suas quascumque, quamvis naturaliter notitia intuitiva non possit esse sine exsistentia rei, quae est vere causa efficiens notitiae intuitivae mediata vel immediata, sicut alias dicetur[25]. Notitia autem abstractiva potest esse naturaliter ipsa re nota simpliciter destructa. Et si sic intellexit ponens[26] praedictas differentias, veritatem videtur habere quantum ad istam materiam, quamvis in aliquibus, quae spectant ad alias difficultates, non contineant veritatem; de quibus dicetur locis suis[27].
[COROLLARIUM I: POTEST HABERI NOTITIA INTUITIVA DE RE NON EXSISTENTE]
Ex istis sequitur quod notitia intuitiva, tam sensitiva quam intellectiva, potest esse de re non exsistente[28]. Et hanc conclusionem probo, aliter quam prius, sic: omnis res absoluta, distincta loco et subiecto ab alia re absoluta, potest per divinam potentiam absolutam exsistere sine illa, quia non videtur verisimile quod si Deus vult destruere unam rem absolutam exsistentem in caelo ƿ quod necessitetur destruere unam aliam rem exsistentem in terra. Sed visio intuitiva, tam sensitiva quam intellectiva, est res absoluta, distincta loco et subiecto ab obiecto. Sicut si videam intuitive stellam exsistentem in caelo, illa visio intuitiva, sive sit sensitiva sive intellectiva, distinguitur loco et subiecto ab obiecto viso; igitur ista visio potest manere stella destructa; igitur etc.
Patet etiam ex praedictis quomodo Deus habet notitiam intuitivam omnium, sive sint sive non sint, quia ita evidenter cognoscit creaturas non esse quando non sunt, sicut cognoscit eas esse quando sunt.
Patet[29] etiam quod res non exsistens potest cognosci intuitive, quantumcumque primum obiectum illius actus non exsistat, - contra opinionem aliquorum[30], - quia visio coloris sensitiva potest conservari a Deo ipso colore non exsistente; et tamen ista visio terminatur ad colorem tamquam ad primum obiectum, et eadem ratione visio intellectiva.
[COROLLARIUM II: DATUR NOTITIA INTUITIVA RERUM PURE INTELLIGIBILIUM]
Patet etiam quod intellectus noster pro statu isto non tantum cognoscit ista sensibilia, sed in particulari et intuitive cognoscit aliqua intelligibilia quae nullo modo cadunt sub sensu, non plus ƿ quam substantia separata cadit sub sensu, cuiusmodi sunt intellectiones, actus voluntatis, delectatio consequens et tristitia et huiusmodi, quae potest homo experiri inesse sibi, quae tamen non sunt sensibilia nec sub aliquo sensu cadunt. Quod enim talia cognoscantur a nobis in particulari et intuitive, patet, quia haec est evidenter mihi nota ‘ego intelligo’. Igitur vel haec est prima et immediate accepta ex notitia incomplexa terminorum |§ vel rerum,§| vel scitur per aliquam priorem notiorem. Si primo modo, igitur cum sit contingens, oportet quod aliquis terminus |§ vel res importata per terminum§| intuitive videatur. Quia si praecise intelligeretur abstractive, cum talis cognitio secundum omnes abstrahat ab hic et nunc, per.taleni non posset sciri veritas contingens quae concernit certam differentiam temporis; igitur ad hoc quod evidenter cognoscatur requiritur aliqua notitia intuitiva. Sed manifestum est quod non sufficit notitia intuitiva mei; igitur requiritur notitia intuitiva intellectionis. Secundum[31] non potest dari, quia nulla est contingens ex qua necessario sequitur ista 'ego intelligo'. Vel saltem propter libertatem voluntatis nulla est contingens ex qua necessario sequatur ista 'ego diligo Sortem'; quia si sequeretur ex aliqua, maxime sequeretur ex ista 'ego intelligo Sortem sub ratione boni' vel 'scio Sortem diligendum a me’. Sed quia voluntas potest libere velle oppositum illius quod est dictatum per intelƿlectum, ideo ex nulla tali sequitur necessario ista 'ego diligo Sortem'; et ita ista inter contingentes est simpliciter prima, et ita non potest evidenter cognosci per aliam priorem.
Praeterea, sicut tactum est[32], notitia accepta per experientiam non potest esse sine notitia intuitiva. Sed de istis accipitur scientia per experientiam, quia ita experimur ista in nobis sicut quaecumque sensibilia, nec plus dubitat aliquis an diligat vel non quam quod calefit vel videt; igitur etc.
Hoc confirmatur per beatum Augustinum XIII De Trinitate, cap. 1[33], ubi dicit: “Rerum absentium praesens est fides, rerum quae foris sunt intus est fides, et rerum quae non videntur intus est fides”, Ex ista auctoritate patet quod quamvis res aliquae non videantur sed tantum cognoscantur abstractive, ipsa tamen fides qua creduntur videtur et non tantum cognoscitur abstractive.
Si dicatur quod Augustinus loquitur de supernaturalibus quae non cognoscuntur a nobis nisi in conceptu generali, hoc non valet, quia secundum ipsum aliter cognoscuntur illae res et fides; igitur si cognoscuntur in generali, ad hoc quod fides videatur oportet quod cognoscatur in particulari. Similiter, sicut potest haberi fides de supernaturalibus rebus, ita etiam de rebus particularibus prius sensatis et postea absentibus, et tunc rerum absentium particularium prius sensatarum videbitur fides;
igitur tunc illae tantum cognoscentur abstractive et fides intuitive.
Item, cap. 2[34] probat primo quod fides non pertinet ad aliquem sensum corporis, et post sequitur[35]: “ Cordis est res ista, non corƿporis; nec foris est a nobis sed in intimis nobis; nec eam quisque homituim videt in alio sed unusquisque in semetipso “. Et sequitur[36]: “Suam igitur quisque fidem apud semetipsum videt, in altero autem credit eam esse, non videt”. Ex quo patet quod aliam notitiam incomplexam habet de fide propria per quam evidenter cognoscit eam esse, et aliam de fide aliena per quam non potest evidenter cognoscere utram sit vel non sit.
Si dicatur quod aliam notitiam habet, quia de fide propria habet notitiam in particulari, de fide aliena tantum in generali, hoc verum est quod fidem alterius pro nunc videre non possumus, nec possumus ipsam intelligere nisi tantum in conceptu communi. Tamen posito quod intelligeremus fidem alterius in particulari, sicut modo intelligo colorem aliquem in particulari quem prius vidi, non esset inconveniens quod dubitarem utrum ille crederet vel non, sicut modo nescio utrum ille color quem prius vidi modo sit vel non. Et per consequens aliam notitiam secundum speciem etiam haberem de fide alterius et de fide mea, quia si esset eiusdem speciei, ita virtute illius notitiae possem iudicare illam fidem esse si sit, sicut possum iudicare fidem meam esse quando est per illam propositionem communem: 'causae eiusdem rationis habent effectus eiusdem rationis’[37].
Idem dicit de voluntate, cap. 3[38]: “ Aliud est videre voluntatem suam, aliud, quamvis certissima coniectura, conicere alienam. ƿ Nam conditam Romam tam certum habeo in rebus humanis quam Constantinopolim, cum Romam viderim oculis meis, de illa vero nihil noverim nisi quod aliis testibus credidi”. Igitur sicut de rebus corporalibus potest haberi una notitia qua potest sciri aliqua veritas contingens et alia qua non potest sciri, ita de rebus spiritualibus; et ita utraque illarum notitiarum erit intellectiva.
Praeterea, illae veritates quae inter omnes contingentes certius et evidentius cognoscuntur ab intellectu, habent terminos |§ vel res importatas § | maxime notas in particulari et intuitive, sicut notitia veritatis contingentis praesupponit necessario notitiam intuitivam et in particulari. Sed veritates contingentes de istis mere intelligibilibus inter omnes veritates contingentes certius et evidentius cognoscuntur a nobis, sicut patet per experientiam et per beatum Augustinum XV De Trinitate, cap. 12[39], ubi declarat diffuse quod quamvis posset dubitare de istis sensibilibus, non tamen de talibus: scio me vivere, scio quod volo esse beatus, scio quod nolo errare. Et post dicit sic[40]: “ Cum duo sint genera rerum quae sciuntur, unum earum quas per sensum corporis percipit animus, alterum earum quas per se ipsum: multa illi philosophi, - scilicet Academici garrierunt contra corporis sensus; animi autem quasdam firmissimas per se ipsum perceptiones rerum verarum, quale est illud quod dixi 'scio me vivere', nequaquam in dubium vocare potuerunt”.
Ex ista auctoritate patet quod intellectus aliqua intelligit quae prius erant sensata et aliqua non, Similiter patet quod istae veritates contingentes de istis intelligibilibus evidentissime cognoscuntur, ita ƿ quod de eis non potest aliquis habens notitiam, qualem habet aliquis de fide propria, dubitare. Igitur [inter] omnes veritates contingentes istae de mere intelligibilibus sunt evidentiores, et per consequens non praesupponunt aliquas alias ex quibus cognoscantur. Ex quo ulterius sequitur quod ad earum notitiam evidentem requiritur notitia intuitiva alicuius mere intelligibilis.
[COROLLARIUM SECUNDUM CONFIRMATUR AUCTORITATE SCOTl]
Ne autem ista opinio quantum ad notitiam intuitivam sensibilium et aliquorum mere intelligibilium tamquam nova contemnatur, adduco verbo Doctoris Subtilis libro IV, distinctione 45, quaestione 3[41], duas praedictas conclusiones expresse ponentis, videlicet quod intellectus noster intuitive cognoscit sensibilia et quod intuitive cognoscit aliqua mere intelligibilia. Unde concedens quod pars intellectiva habet actum recordandi proprie dictum, et per consequens quod intuitive cognoscit actum cuius postea recordatur tamquam obiecti proximi, dicit sic de verbo ad verbum:
“Dico igitur quantum ad istum articulum quod in intellectiva est memoria et actus recordandi proprie dictus. Supposito enim quod intellectus non tantum cognoscat universalia, - quod quidem verum est de intellectione abstractiva, de qua loquitur Philoƿsophus[42], quia illa sola est scientifica -, sed etiam intuitive cognoscit illa quae sensus cognoscit, quia perfectior et superior cognitiva in eodem cognoscit illud quod inferior, et etiam quod cognoscat sensationes. Et utrumque probatur per hoc quod cognoscit propositiones contingenter veras et ex eis syllogizat; formare autem propositiones et syllogizare proprium est intellectui. Illarum autem veritas est de obiectis ut intuitive cognitis, sub ratione scilicet exsistentiae suae, sub qua cognoscuntur a sensu. Sequitur quod in intellectu possunt inveniri omnes condiciones prius dictae pertinentes ad recordari. Potest enim percipere tempus et habere actum post tempus, et sic de ceteris”.
“Et potest, breviter, recordari cuiuscumque obiecti cuius potest ipsa memoria sensitiva recordari, quia potest illum actum qui est proximum obiectum intuitive cognoscere quando est, et ita recordari postquam fuit. Potest etiam recordari multorum proximorum obiectorum quorum non potest sensitiva recordari, utpote intellectionis praeteritae et volitionis. Quod enim talium recordetur homo, probatur, quia alias non posset paenitere de malis volitionibus, nec etiam praeteritam intellectionem, ut praeteritam, conferre ad futuram; nec per consequens ex eo quod ita speculatus est ordinare se ad speculandum alia sequentia ex istis. Et, breviter, destruiƿmur multipliciter si intellectionum et volitionum praeteritarum non recordamur. Illarum autem non potest aliquis sensus recordari, quia non cadunt sub obiecto alicuius sensus; igitur ista recordatio est propria intellectui, et hoc ratione obiecti proximi. Est et alia propria non solum ratione obiecti proximi sed remoti, ut est recordatio quae tendit in necessarium ut necessarium, ut in obiectum remotum, cuiusmodi est recordatio habens pro obiecto remoto 'triangulum habere tres’. Nam obiectum proximum recordationis, scilicet actus tendens in tale obiectum, non potest esse nisi actus partis intellectivae”.
“Sic igitur patet quod aliqua recordatio est propria intellectui ex ratione utriusque obiecti, scilicet tam proximi quam remoti. Aliqua etiam in ratione obiecti proximi est ita propria quod non posset competere sensui, alia autem ex ratione obiecti proximi competit intellectui, tamen potest competere sensui, utpote si intellectus intuitive intellexit me videre album et postea intellectus intelligit vel recordatur me vidisse album. Hoc quidem obiectum proximum et remotum posset esse obiectum recordationis intellectivae, et est quandocumque collatio fit ex tali recordatione per discursum ad aliud syllogistice concludendum. Alicuius tamen sensitivae, utpote supremae, sensatio praeterita non potest esse obiectum proximum, nisi tantum recordationis intellectivae, ut tactum est in articulo praecedenti. Nulla tamen recordatio pertinet ad intellectum in quantum praecise abstractive intelligens”.
ƿ |§ Ex praedictis patet quod iste Doctor non tantum sententialiter sed etiam verbaliter ponit quod intellectus intuitive cognoscit sensibilia et aliqua mere intelligibilia. Et si dicatur quod ipse loquitur de anima separata[43], patet manifeste quod non tantum loquitur de anima separata sed etiam pro statu isto, nam loquitur, sicut patet intuenti, de anima quae potest paenitere et quae potest se ordinare ad speculandum alia ex prius speculatis. Similiter loquitur de anima recordante de sensationibus et huiusmodi, et ista, vel maxime vel praecise, competunt animae pro statu isto.
Et si dicatur quod alibi ponit oppositum[44], illud parum movet me, quia non allego cum tamquam auctoritatem, nec dico praedictam opinionem quia ipse dixit eam, sed quia reputo eam veram. Et ideo si alibi dixit oppositum, non curo. Hic tamen tenuit eam, et ideo sequaces sui non debent eam conteinnere tamquam novam. §|

Notes

  1. 2 Infra, p. 65, lin. 4-9.
  2. 3 Opinionem Guillelmi Ockham de natura conceptus universalis vide apud Ph. Boehner, “The Text Tradition of OckhanVs Ordinatio”, The New Scholasticism, XIV (1942), pp. 203-241, ubi (pp. 224-240) edita est Sent., I, d. 2, q. 8: “ Utrum universale univocum sit aliquid reale exsistens alicubi subiective “, praesertim a p. 239: “Cui non placet ista opinio de talibus fictis in esse obiectivo... “; cf. etiam Collected Articles on Ockham (ed. E. Buytaert, Franciscan Institute Publications. Philosophy series, n. 12, St. Bonaventure, N. Y. 1958), pp. 103-107; F. Corvino, “ Sette questioni inedite di Occam sul concetto”, Rivista critica di storia della filosofia, X (1955), PP. 265-288.
  3. l Cf. infra, pp. 38, lin. 15-39, lin. 16.
  4. 1 Aristot., Metaph., I, c. 1 (980b 25 - 982a 2).
  5. 2 Aristot., Anal. Poster., II, c. 19, t. 104 (l00a 3-9).
  6. 3 De tota hac controversia inter Scotum et Ockham videatur S. F. Day, Intuitive Cognition. A Key to the Significance of the Later Scholastics (Franciscan Institute Publications. Philosophy series, n. 4, St. Bonaventure, N. Y. 1947).
  7. 4 Scilicet Scotus, Opus Oxoniense, II, d. 3, q. 9, n. 6 (ed. Wadding, Vl-I, 453), aliisque locis infra citandis.
  8. 1 Scotus, Quodl., q. 6, n. 8 (ed. Wadding, XII, 145).
  9. 2 Scotus,Quodl., q. 13, n. 10 (ed.Wadding, XII, 310).
  10. 3 Scotus, Quodl., q. 13, nn. 11 et 13 (ed. Wadding, XII, 311 et 320), fere verbotenus.
  11. 1 Scotus, Quodl., q. 14, n. 10 (ed. Wadding, XII, 369).
  12. 2 Scotus, Opus Oxoniense, IV, d. 10, q. 8, n. 5 (ed. Wadding, VIII, 565).
  13. 3 Scotus, Opus Oxoniense, III, d. 14, q. 2, n. 2 (ed. Wadding, VII-1, 285).
  14. 1 Scotus, Ordinatio, I, d. 3, p. 3, q. 2, n. 414 (ed. Vaticana, III, 251); Quodl., q. 7, nn. 19-20 (ed. Wadding, XII, 179).
  15. 2 De hac et similibus assertionibus Guillelmi videsis iudicium Commissionis Pontificiae a Ioanne XXII institutae, apud J. Koch, “ Neue Aktenstiicke zu dem gegen Wilhelm Ockham in Avignon gefuhrten Prozess”, Recherches de Theologie ancienne et medievale, VIII (1936), pp. 92, lin. 12-93, lin. 26, et Extracta, ibidem, p. 197, lin. 15-21.
  16. 3 Supra, p. 31, lin. 9-16.
  17. 1 Nempe secundum Scotum, Reportatio Paris., I, Prol., q. 2, n. 15 (ed. Wadding, XI-1, 18).
  18. 2 Scotus, Reportatio Paris., I, Prol., q. 1, nn. 40-42 (ed. Wadding, XI-1, 12); Ordinatio, I, Prol., p. 3, qq. 1-3, nn. 124-207 (ed. Vaticana, I, 89-140).
  19. 3 Scotus, Quodl., q. 13, n. 10 (cd. Wadding, XII, 310); magis expresse Ioannes de Bassolis, Sent., I, Prol., q. 1: “Ex quibus concludo secundo quod notitia abstractiva non dicitur nec est pro tanto abstractiva quia abstrahat ab esse actualis exsistentiae in ratione obiecti cogniti, quia et ipsum esse actualis exsistentiae potest abstractive cognosci, quia et repraesentari per repraesentativum supra intellectum “ (ed. Parisiis 1517, I, f. 3vb).
  20. 4 ‘Tertium’ habetur supra, p. 34, lin.6-12, argumenta vero 'contra primam differentiam' supra, pp. 35, lin. 3 -36, lin. 14.
  21. 5 Supra, pp. 35, lin. 3-36, lin. 14.
  22. 6 ‘Quartum’ est p. 34, lin. 13-18; secundum Scotum, Reportatio Paris., I, d. 31, q. 3, n. 27 (ed. Wadding, XI-1, 177); Quodl., q. 13, nn. 14-15 (ed. Wadding, XII, 320s.).
  23. 7 Probatum est supra, pp. 31, lin. 9-16 ; 36, lin. 8-12, et probabitur infra, pp. 38, lin. 15-39, lin. 16.
  24. 1 'Quintum' vide supra, pp. 34, lin. 19-35, lin. 2; 'probatum est’ supra, pp. 35, lin. 3 - 36, lin. 4.
  25. 2 Sent., II, qq. 14-15.
  26. 3 Nempe Scotus, locis supra, pp. 33ss. citatis.
  27. 4 Ex. gr. Sent., II, qq. 14-15 MM-ZZ.
  28. 5 Cf. J. Koch, “ Neue Aktenstucke” cit. supra, p. 36, nota 2.
  29. 1 Cf. J. Koch, “Neue Aktenstticke” cit. supra, p. 36, nota 2.
  30. 2 Scilicet contra opinionem Scoti, locis supra, pp. 33ss. citatis. Eandem opinionem attribuit Scoto etiam Petrus Aureoli, Scriptum super I Sent., Procem., sect. 2, nn. 73-101 (cd. E. Buytaert, Franciscan Institute Publications. Text series, n. 3, St. Bonaventure, N. Y. 1952, I, 196-203). Cf. S. F. Day, Intuitive Cognition cit., pp. 101-104.
  31. 1 'Secundum' scilicet quod 'scitur per aliquam priorem notiorem', hic supra, lin. 8.
  32. 1 Supra, p. 33, lin. 2-12.
  33. 2 August., De Trinit, XIII, c. 1, n. 3 (PL 42, 1015).
  34. 3 Ibidem, c. 2, n. 5 (PL 42, 1016).
  35. 4 Ibidem.
  36. 1 Ibidem.
  37. 2 Vide supra, p. 23, notam 1.
  38. 3 August., De Trinit., XIII, c. 3, n. 6 (PL 42, 1017).
  39. 1 August., De Trinit., XV, c. 12, n. 21 (PL 42, 1073s.).
  40. 2 ibidem (PL 42, 1075).
  41. 1 Scotus, Opus Oxoniense, IV, d. 45, q. 3, nn. 17-18 (ed. Wadding,X, 207s.). Ockham eandem auctoritatem Scoti adducit pro se etiam Sent., IV, q. 12 EF. Cf. Ph. Boehner, “ The critical Value of the Quotations of Scotus’ Works found in Ockham's Writings”, Franciscan Studies, VIII (1948), pp. 192-201; item, Collected Articles cit., pp. 127-136.
  42. 1 Aristot., Physica, I, c. 5, t. 49 (189a 5-7); De anima, II, c. 5, t. 60 (417b 22-23), quos locos adducit Scotus, Opus Oxoniense, IV, d. 45, q. 3, n. 1 (ed. Wadding, X, 193).
  43. 1 Titulus namque quaestionis Scoti, de qua agitur, est: “Utrum anima separata possit recordari praeteritorum, quae ipsa novit coniuncta”.
  44. 2 Ockham, Sent., IV, q. 12 E haec habet: “Ex his patet quod expresse concedit notitiam intuitivam in intellectn respectu eorum quorum est memoria. Si dicis quod in probando univocationem entis dicit contrarium, quia dicit quod nullus conceptus causatur in nobis naturaliter nisi ab his quae naturaliter sunt motiva intellectus nostri, cuiusmodi sunt intellectus agens et phantasma... Responsionem quaere”. Cf. Scotus, Ordinatio, I, d. 3, p. 1, qq. 1-2, n. 35 (ed. Vaticana, III, 21).