Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D33

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem trigesimam tertiam quaeritur utrum poena sensus debeatur originali peccato.
[2] Quod sic: Per Augustinum De fide ad Petrum 24: "Firmissime tene" etc
[3] Item, parvuli non habebunt corpora impassibilia; igitur poterunt pati fame et siti etc.
[4] Item, possunt se cognoscere esse ordinatos ad beatitudinem, et carentia istius est tristitia; ergo etc.
[5] Item, non habent voluntatem confirmatam; ergo etc.
[6] Oppositum: Augustinus in Enchiridion et Magister in littera. ƿ
[7] Dicitur quod damnati pro peccato actuali habent duplicem poenam, scilicet poenam sensus exterioris, et interioris per displicentiam.
[8] Dicunt igitur aliqui quod parvuli puniuntur poena ignis, propter auctoritatem Augustini, quia pro peccato mortali levi sic punitur homo post mortem. ƿ
[9] Alii dicunt quod habebunt poenam interiorem, scilicet displicentiam interiorem.
[10] Alii dicunt quod non puniuntur poena ignis, quia 64 cap. Augustinus dicit quod non habuerunt delectationem aliquam inordinatam; ideo ponitur quod non puniuntur poena sensus (ignis).
[11] Sed poena sensus interioris an tristentur vel non, sunt opiniones. ƿ
[12] Dicitur quod habebunt usum rationis, sicut erunt in perfecta quantitate post resurrectionem; et tunc possunt cognoscere se esse ordinatos ad finem quem non possunt attingere; et ita erit displicentia et tristitia.
[13] Contra: 'tristitia est passio de his quae invitis nobis contingunt'; si tunc tristantur de carentia finis, peccant actualiter, quia peccare est aliquid velle contra voluntatem Dei, qui statuit eis sic manere; sed hoc falsum est, quia 'quod angelis est casus, hoc hominibus est mors'.
[14] Item, tunc remurmurarent legi divinae. ƿ
[15] Et si tristantur, cum sciant se non posse venire ad finem illum, essent desperati, et hoc est poena magna, non 'mitissima'. Unde maxima poena est tristari intra, quia ubi est tristitia in voluntate de volito, illa est maior quam tristitia in sensu, sicut maior est delectatio in voluntate in martyre de martyrio quam tristitia de dolore sensus.
[16] Dico quod tunc parvuli habebunt cognitionem de fine naturali et beatitudine naturali, sicut et beatus, et etiam possunt proficere circa necessaria vera (sicut circa conclusiones geometricas) et etiam circa contingentia; sicut etiam parvuli possunt scire et syllogizare plura quam philosophi, quia philosophi fuerunt magis impediti, quia parvulus talis non habet corpus aggravans, et potest etiam scientiam acquirere. ƿ
[17] Sed quid est de fine supernaturali? Dicunt aliqui quod sint excaecati tantum quod non credunt se esse ordinatos ad illum finem (quod credo esse falsum, quia tunc ex errore essent beati naturaliter), vel cognoscerent se esse ordinatos ad finem, sed tamen esse frustratos propter demerita parentum, non actu proprio; ideo erunt contenti de statu proprio.
[18] Dico medio modo quod scient se esse ordinatos ad beatitudinem in generali, sed tamen non scient ad quam beatitudinem in speciali; et tamen habebunt scientiam de fine particulari, scilicet beatitudine naturali in Deo, cognoscendo ipsum naturaliter ex creaturis. Sed dubitabunt de fine, utrum ordinati fuerint supernaturaliter ad finem; non tamen in errore erunt, sed in dubio; et ideo non tristabuntur de privatione. ƿ
[19] Ad Augustinum: quod loquitur excessive contra unam haeresim; unde ad exterminandam haeresim et errorem oportet loqui excessive contra eos, sicut oportet virgam curvam extendi ultra rectitudinem antequam rectificetur. Sed Iulianus et Pelagius dixerunt quod parvuli non contraxerunt peccatum originale; et ideo oportet ut contra eos excessive loquatur ad exterminandum ƿerrorem illorum: qui sic puniuntur aeterno supplicio, quod est in aeterno igne, non respectu istorum sed aliorum.
[20] Ad aliud dico quod in uno, scilicet adulto, patitur ex inflictione pro peccato, ideo punitur; sed quamvis patiuntur parvuli ex carentia sic, hoc tamen non est eis poena, quia non demeruerunt proprio actu.
[21] Ad aliud: quod passio nulla est in eis, sed omnia erunt eis immobilia, nec erit fames nec concupiscentia.
[22] Ad aliud: quod nullam cognitionem in speciali habent de fine; ideo non desiderant finem in speciali, nec tristantur de carentia.

Notes