Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D30

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search



Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem trigesimam quaeritur utrum quilibet naturaliter propagatus contrahat peccatum originale.
[2] Quod non: Augustinus De vera religione: 'Peccatum est ita voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum'; sed propagatus nullum habet actum voluntatis malum in tempore propagationis; ergo etc.
[3] Praeterea, III De libero arbitrio Augustinus: 'Nullus peccat in hoc quod vitare non potest'; sed propagatus non potest vitare quod sibi inest in tempore conceptionis; igitur etc.
[4] Praeterea, per rationem Iuliani: 'Deus non peccat infundendo animam, nec anima peccatrix creatur, nec parentes peccant in procreatione', quia possunt servare illud mandatum: Crescite et multiplicamini; igitur ex nulla parte videtur posse assignari causa istius peccati. ƿ
[5] Praeterea, III Ethicorum: 'Caeco nato nullus improperabit, sed miserebitur eius'; igitur defectus naturales non sunt increpabiles. Sed omnis culpa est increpabilis; igitur nulla est homini naturalis, et ita non contrahit aliquam culpam per propagationem.
[6] Praeterea, per rationem: Adam non fuit melior tota humana natura; ideo non habuit in potestate sua totam naturam; igitur non privare potuit totam naturam bono suo, et ita nec iustitia originali.
[7] Contra: Ad Rom.: Per unum hominem mors intravit in mundum, in quo omnes peccaverunt.
[8] Iuxta hoc quaeritur, circa secundam partem distinctionis, utrum peccatum originale sit formaliter carentia iustitiae originalis.
[9] Quod non, videtur: Quia habuit Adam illam carentiam, non tamen peccatum originale sed actuale.
[10] Similiter, angelus malus habet illam carentiam, non tamen peccatum originale.
[11] Similiter, baptizatus et postea peccans, non habet iustitiam originalem, non habet tamen peccatum originale habens illam carentiam. ƿ
[12] Praeterea, si peccatum illud esset carentia iustitiae originalis, igitur in eodem esset illud peccatum et illa iustitia, et sic in voluntate, quod falsum videtur esse, quia illud peccatum contrahitur ab origine, et ita est in illa potentia quae immediate perficit carnem; haec non est voluntas, quia non est organica.
[13] Contra: Peccatum originale non videtur esse aliud quam carentia iustitiae originalis: Non enim est concupiscentia, quia haec est naturalis potentiae sensitivae, et peccatum originale est peccatum mortale, quia separat a vita aeterna; peccatum autem mortale non est in sensitiva parte. Similiter, non est ignorantia, quia parvuli nascuntur ignorantes, et ita sunt quando sunt baptizati. Ergo est defectus in voluntate.
[14] Item, peccatum illud deordinat totam animam, et est una deordinatio; ergo est in illa potentia qua tota anima deordinatur, et haec est voluntas. Et non est positivum, igitur est privativum, et ita carentia iustitiae originalis formaliter.
[15] Iuxta hoc quaeritur, circa distinctionem trigesimam primam, utrum anima contrahat peccatum originale a carne.
[16] Quod non, videtur: Quia materia non agit in formam; igitur nec caro in animam.
[17] Et confirmatur istud per Augustinum XII Super Genesim: 'Omne agens est praestantius passo'. ƿ
[18] Praeterea, si esset aliqua talis foeditas in carne, a qua contraheretur peccatum originale, illa non esset nisi poena; sed poena non est causa culpae, quia poena iusta est; igitur malum in carne, quod non est nisi poena, non potest esse causa mali culpae in voluntate.
[19] Praeterea, si peccatum originale contrahatur a carne, tunc contrahitur a parentibus propinquis, et per consequens proles quanto descendit a pluribus parentibus, tanto habet maius peccatum (sicut si aliqui trahant navem, quanto plures trahunt, tanto citius trahetur).
[20] Sed contrarium probat Magister in littera per multas auctoritates, quod peccatum originale est a carne concupiscentialiter seminata.
[21] Iuxta hoc quaeritur, circa distinctionem trigesimam secundam, utrum peccatum originale remittatur in baptismo.
[22] Quod non, videtur: Quia iustitia originalis ibi non restituitur; sed non tollitur culpa, quae est privatio rectitudinis, nisi restituatur illa iustitia et rectitudo.
[23] Contrarium dicit Magister in littera, et adducit auctoritates pro se. ƿ
[24] Respondeo quod circa has quaestiones (quae conexae sunt), sunt duae opiniones, quarum una dicit quod Adam in peccando amisit iustitiam originalem, et per actum peccandi causavit in carne qualitatem quamdam inordinatam et morbidam, quae dicitur esse 'fomes' et 'pondus' reprimens spiritum et retrahens ipsum a coniunctione cum superioribus. Et de ista qualitate morbida ƿest intelligendum illud quod corpus corruptibile aggravat animam. Et ista qualitas, incorruptibilis semper et consequens corpus, non corrumpitur secundum suam substantiam, sed tantum secundum suam efficientiam, sicut dicit verior opinio de hoc. Unde se habet ad animam sicut lapillus pendens ad alas avis, quod semper lapillus manet idem secundum substantiam, quantumcumque alae crescant, sed tamen in tantum possunt alae crescere, quod lapillus non tantum impediat a volatu. Sic dicitur in proposito, quia quantumcumque gratia et caritas in anima augmentatur, semper illa qualitas secundum substantiam manet eadem, sed minus impedit augmentata caritate, semper tamen motus eius potest praevenire; unde minui potest quantum ad efficientiam, sed ƿnon quantum ad substantiam, ita quod semper secundum substantiam manet illa infectio.
[25] Ex isto patet ulterius quomodo caro infecta seminatur si tota caro sit infecta; aut si caro seminata non sit pars substantiae seminantis, sed de superfluo, tunc semen inficitur ex libidine, et ipsum sic infectum seminatur.
[26] Tertio patet quomodo contrahitur peccatum originale, quia anima unita carni sic infectae contrahit maculam talem qualem nata ƿest contrahere, et haec est culpa, sicut ponitur exemplum de pomo posito in manu infecta, quae foeditas contracta a manu corrumpit pomum.
[27] Per hoc patet ad illas quattuor quaestiones. Patet enim quomodo quilibet naturaliter propagatus contrahit peccatum originale per foeditatem in carne seminata.
[28] Patet quid sit carentia iustitiae originalis, per quam retrahitur a concupiscentia: ista enim carentia est per quamdam curvitatem in voluntate et pronitatem qua voluntas efficitur prona ad concupiscendum, et ideo dicitur 'concupiscentia'.
[29] Etiam patet ad tertiam quaestionem quod istam foeditatem et pronitatem contrahit a macula in carne.
[30] Et ad quartam quaestionem dicitur quod illa curvitas in voluntate non remittitur nec aufertur in baptismate; remittitur tamen quantum ad reatum, quia non amplius reputatur ut debitor iustitiae.
[31] Sed hic sunt quaedam dubia. Primo de hoc quod primo dicitur quod 'voluntas Adam peccans causavit fomitem in carne': quomodo potest hoc esse quod ƿvoluntas, non habens actum elicitum circa carnem, possit causare qualitatem talem in carne? Adam enim, quando peccavit, non habuit actum circa carnem, sed circa pomum vel circa uxorem. Posito etiam quod habuisset actum circa carnem, adhuc non videtur quod possit causare talem qualitatem in carne, quia omne agens quod in virtute sua activa habet formam quantum ad suum esse, habet etiam formam illam in sui potestate quantum ad suum non esse, maxime si augmentatur virtus eius activa; igitur si voluntas per actum suum causavit illam qualitatem in carne, igitur potest illam auferre, maxime cum virtus eius activa vigoratur, et sic voluntas habens gratiam potest eam auferre.
[32] Praeterea, secundum dubium est quod illa qualitas ponitur in carne 'propter rebellionem quam experimur inter carnem et animam sive rationem'. Sed propter hoc non oportet ponere huiusmodi qualitatem, quia si homo fuisset in puris naturalibus, sine aliquo dono supernaturali, fuisset talis rebellio, quia tunc etiam sensus delectabiliter ferrentur in propria obiecta sicut modo (sicut visus in pulchrum colorem), et tunc oporteret rationem reniti retrahendo sensum a proprio obiecto; igitur propter talem rebellionem non oportet ponere talem qualitatem morbidam causatam in carne.
[33] Dices quod tunc non fuisset talis rebellio, scilicet in statu quo fuisset homo in puris naturalibus, quia tunc sensus non immoderate nec libidinose ferrentur in sua obiecta. ƿ
[34] Contra: quilibet appetitus sensitivus semper tendit in obiectum suum; et sicut non est in potestate sua tendere et non tendere, ita nec summe tendere et non summe tendere; igitur sensitivus appetitus, quantum est ex parte sui, necessario summe tendit in obiectum; unde non minus tunc in statu quo constituitur in puris naturalibus delectatur quam modo. Ista igitur qualitas non plus modo ponenda videtur esse in carne, quae libidinose tendit in obiectum, quam tunc.
[35] Praeterea, si talis qualitas ponatur propter rebellionem, igitur debet poni in illo quod rebellat voluntati; sed hoc non est caro unde caro, sed appetitus sensitivus: non enim caro rebellat, nisi forte in quantum est instrumentum appetitus sensitivi, ut in quantum ducit potentiam ad delectandum in obiecto (ut visum in visibili). Sed manifestum est quod nulla talis caro, in quantum est instrumentum appetitus sensitivi, transfunditur per propagationem.
[36] Praeterea, dubium est de secundo articulo, quo dicitur quod 'illud quod traducitur inficitur', contra: Illud quod traducitur, numquam fuit animatum anima patris, quia non est de substantia patris; igitur per hoc quod a patre traducitur, non fiet in illo illa qualitas morbida. ƿ
[37] Praeterea, dato etiam, secundum opinionem Magistri, quod illud de quo generatur proles sit de substantia patris, ita quod fuit aliqua pars pertinens ad substantiam Adae decisa, et illa pars sic multiplicata in se per operationem supernaturalem fiat substantia prolis, adhuc non videtur quod ibi maneat illa qualitas morbida, quia si sit semen vel quodcumque aliud, ipsum corrumpitur antequam inducatur forma prolis; et accidentia non migrant,nec accidentia manent eadem, corrupta forma substantiali, nisi consequatur aliud commune, quod non potest esse qualitas morbida; igitur non manet illa qualitas inficiens, ex quo tot sunt transmutationes.
[38] Dices quod inficit, quia de infecto generatur infectum, et ita habet illud infectum in sua virtute activa, sicut leprosus generatur a leproso.
[39] Contra: secundum hoc, sequitur quod leo habet illum fomitem. Probatio: leo potest comedere cadaver alicuius baptizati mortui, et illud cadaver secundum istam viam habet illum fomitem, quia ƿsi resuscitetur, sicut Lazarus fuit resuscitatus, habet peccatum originale secundum illum fomitem; et non habet illum ab anima; igitur vel Deus illum causabit, vel remanet in cadavere, ut sic possit remanere in ipso resuscitato.
[40] Item, sequeretur secundum istam viam, si aliquis factus esset ex digito alicuius, quod haberet fomitem, quod est contra Anselmum De conceptu virginali cap. 19, ubi ponit duas causas quare quis contrahit peccatum originale, et utraque sufficiens est; et una, 'quia est filius naturalis Adae', et ideo Christus non contraxit peccatum originale; ideo si factus sit ex digito, cum tunc non sit filius naturalis Adae, non contraxit peccatum originale. Praeterea, ibidem cap. 7 vult quod non maior foeditas est in semine quam in sputo vel sanguine spuentis malo animo.
[41] Praeterea, de tertio articulo est difficultas quomodo voluntas contrahat curvitatem aliquam a carne: ƿCulpa enim non est nisi in voluntate; sed non videtur possibile quod caro causet in voluntate curvitatem aut culpam aliquam, quia quodam modo esset possibile quod caro et voluntas secundum illam foeditatem sint sibi invicem causae aequivocae, ut sic voluntas in Adam causaret fomitem in carne et caro in voluntate curvitatem aliquam!
[42] Similiter, quomodo est possibile quod caro illa causet infectionem in voluntate, cum voluntas sit immaterialis?
[43] Contra illos tres articulos arguitur simul quod sequeretur quod ille qui est posterius propagatus, sit magis peccator peccato originali. Probatio consequentiae, quia 'caro seminata', quando perficitur anima, causat peccatum originale; iste secundus sic propagatus potest peccare peccato actuali simul cum originali, et sic magis maculare carnem vel augere fomitem; et sic tertius et quartus; et cum illa foeditas in carne sit per se causa curvitatis in voluntate, sequitur quod semper posterius propagatus sit magis peccator peccato originali, quod est contra Anselmum.
[44] Dicitur quod non habet magis peccatum, quia peccatum originale tollit totam rectitudinem, et ideo non restat quod possit auferre et sic augmentetur. ƿ
[45] Contra: si peccatum originale in voluntate sit aliqua pronitas aut curvitas aut concupiscentia, et sic aliquid positivum, tunc potest intendi, sicut dicit Philosophus cap. 'De vacuo' de circulari et curvo, quod licet aliquid sit totum circulare et curvum, potest tamen magis fieri tale, non quia aliqua pars praefuit non circularis.
[46] Praeterea, quantum ad quartum articulum, quomodo potest esse verum quod peccatum originale remittatur quantum ad reatum, et non in se? Quaero enim an illa deformitas, quae formaliter est peccatum originale, maneat in baptizato aut non? Si maneat, igitur baptizatus habet formaliter peccatum originale. Si non maneat, tunc arguitur agens naturale semper uniformiter agit nisi impediatur; igitur fomes in carne causavit illam maculam aut deformitatem in voluntate; igitur naturaliter semper illam causat quando non est in anima; igitur si in baptizato non sit illa deformitas in voluntate, eius fomes in carne eam causabit, vel oportet Deum facere miraculum in quolibet baptizato ne ibi sit. ƿ
[47] Alia est via de peccato originali, quae sumitur ab Anselmo, ubi supra.
[48] Et in ista via primo declaratur quid dicitur per nomen 'peccati originalis'. Hoc autem docet Anselmus, ubi supra cap. 27, quod formaliter dicit "iustitiae debitae nuditatem factam per inobedientiam Adae": ex quo enim peccatum originale est formaliter peccatum, erit formaliter iniustitia; unde peccatum originale est carentia iustitiae originalis cum debito habendi eam.
[49] Sed si sit formaliter carentia iustitiae originalis, quomodo igitur dicitur 'concupiscentia'? Dico quod non dicitur formaliter concupiscentia in voluntate nec in appetitu sensitivo, sed materialiter est concupiscentia: nam ablata iustitia originali, per quam tollebatur rebellio virium inferiorum ad superiores, manet talis rebellio et retrahitur voluntas per appetitum sensitivum ad delectandum appetitui sensitivo in ƿsuo obiecto; et ideo materialiter dicitur 'concupiscentia' a sanctis, sed formaliter non est nisi talis carentia dicta.
[50] Sed hic est dubium: videtur secundum hoc quod iustitia originalis fuerit gratia gratum faciens, quod est contra Magistrum, quia Adam in statu innocentiae 'habuit unde potuit stare, sed non unde potuit proficere'.
[51] Consequentia ostenditur: peccatum formaliter privat coniunctionem ƿcum fine ultimo; habitus autem coniungens cum fine ultimo est caritas atque gratia gratum faciens; igitur peccatum mortale privat formaliter gratiam huiusmodi aut caritatem; igitur peccatum originale, cum sit peccatum mortale separans a fine ultimo, privabit gratiam aut caritatem; igitur illud cuius est privatio includit habitum gratiae gratum facientis aut caritatis.
[52] Confirmatur: dato quod iustitia originalis non sit gratia gratum faciens, et peccatum originale tantum formaliter privat iustitiam originalem, igitur stabit peccatum originale cum gratia gratum faciente, quod non est verum.
[53] Respondeo quod peccatum originale non stat cum gratia gratum faciente, et tamen tantum formaliter privat iustitiam originalem: et hoc ideo, quia numquam gratia infuisset in statu innocentiae nisi iustitia originalis inesset, licet non e contra; et ideo quod privat iustitiam originalem, privat et gratiam ex consequenti. Et coniungit ista iustitia cum fine ultimo, licet non meritorie. Et tunc quando datur in baptismate gratia, datur et iustitia originalis, non formaliter sed in virtute aliquo modo, sicut si aliquis per actus vitiosos corruperit habitum iustitiae acquisitae et postea infundatur sibi gratia, non infunditur iustitia acquisita formaliter.
[54] Secundo videndum est an peccatum originale insit cuilibet naturaliter propagato. Et ex dictis patet unde inest: nam si peccatum originale sit carentia iustitiae originalis cum debito habendi eam, et quilibet ƿnaturaliter propagatus habet carentiam iustitiae originalis et est debitor iustitiae originalis, ergo etc.
[55] Minor quantum ad primam partem patet, 'quod quilibet naturaliter propagatus habet carentiam iustitiae originalis', quia quilibet experitur in se ipso quod est impotens et cum difficultate et rebellione retrahit appetitum sensitivum a suo obiecto, quae rebellio tollebatur per iustitiam originalem.
[56] Sed secundam partem minoris probare est difficile, 'quod quilibet naturaliter propagatus sit debitor iustitiae originalis', cum nullus accepit eam; et secundum Anselmum, si angelus non accepisset eam, non fuisset debitor eius. Respondeo quod Adam habuit totam naturam humanam, et ideo accepit iustitiam pro tota natura humana, et sic tota natura humana in eo accepit iustitiam originalem; et ideo quia Adam nudavit se a sua iustitia, nudavit totam naturam humanam a iustitia; et quod induxit se in impotentiam, hoc non excusat sed aggravat.
[57] Contra: haec natura hominis et illa natura Adae sunt diversae; igitur haec natura non fuit ibi formaliter, sicut nec haec persona ƿfuit ibi formaliter, sed tantum causaliter; ergo haec persona non accepit iustitiam, nec haec natura; igitur non est formaliter debitor iustitiae.
[58] Respondeo: oportet dicere quod omnis persona accepit ibi iustitiam eo modo quo est debitor iustitiae, et in Adam fuerunt omnes active; Deus autem dedit Adam iustitiam quae sufficeret omnibus per propagationem; ergo fecit omnes debitores iustitiae, quantum est ex parte sui. Exemplum: Deus dedit gratiam alicui, per quam potest elicere actus meritorios; si igitur amittat gratiam peccando et faciat actus malos, non tantum est debitor gratiae, sed etiam actuum omnium bonorum quos deberet habere per gratiam illam.
[59] Dices quod non est simile, quia voluntas eadem est quae ƿaccepit gratiam pro actibus eliciendis; sed voluntas istius non accepit formaliter iustitiam originalem; ideo non videtur sibi debere imputari.
[60] Respondeo quod culpa est a voluntate ut ab eliciente actum, et est in voluntate ut in subiecto, et ita non sunt eadem, quia culpa est in voluntate quando non elicitur a voluntate; potest igitur culpa esse in voluntate, licet non eliciatur. Potest igitur voluntas alicuius habere culpam quantum ad hoc quod est 'esse in voluntate culpam', licet eam non eliciat. Et sic est in proposito, quod ibi est culpa ista originalis, licet non eliciatur, quia non est peccatum actuale.
[61] Tertio videndum est unde contrahitur. Respondeo quod non contrahitur peccatum originale in voluntate quia caro inficiat, secundum Anselmum, sed quia constituitur ibi persona quae tenetur habere iustitiam originalem et non habet; ƿideo habet carentiam iustitiae originalis, quae est peccatum originale, et tenetur illa persona habere illam iustitiam, quia filius Adae. Et unde filius Adae? Quia habet carnem propagatam ab ipso, cum qua anima infusa constituit personam.
[62] Dices quod tunc per propagationem et non per libidinem contrahitur illud peccatum, quod est contra Augustinum (et habetur in littera).
[63] Respondeo quod non contrahitur per libidinosam propagationem nisi concomitanter; unde solum concomitanter dicitur quis carere iustitia originali propter libidinosam propagationem, nam formaliter et principaliter propter carentiam iustitiae originalis in patre; et quia ad hanc carentiam sequebatur libidinosa propagatio, ideo propter libidinosam propagationem concomitanter contrahitur.
[64] Quarto, quomodo remittitur illud peccatum in baptismate? Dico quod in baptismate datur gratia et haec restituit totam ƿiustitiam. Unde licet iustitia originalis non restituatur formaliter, restituitur tamen secundum aequivalentiam. Si tamen in statu innocentiae habuisset utrumque, scilicet iustitiam originalem propter rebellionem tollendam, et gratiam qua coniungeretur cum fine ultimo, haec 'iustitia originalis' suo modo coniungebat cum fine ultimo, non tamen meritorie. Unde perfectius coniungitur modo cum Deo per gratiam, quantum ad aliquam perfectionem, quam per iustitiam originalem.
[65] Dico igitur breviter quod naturaliter propagatus est debitor iustitiae originalis, et ita est in peccato originali, quia illud est debitum ab aliquo quod, quantum est ex parte dantis, est acceptum; sed sic est de quolibet descendente naturaliter per propagationem, quod quilibet, quantum est ex parte dantis, accepit iustitiam originalem; igitur quilibet illorum est debitor illius.
[66] Maior probatur, quia Deus dans gratiam dat etiam, quantum est ex parte sui, actus virtualiter inclusos in gratia, qui possunt elici mediante gratia; et ideo non tantum facit animam accipientem gratiam esse debitricem gratiae, sed etiam actuum qui debent elici, aliter quilibet peccans et amittens gratiam, foret aequaliter puniendus, quia aequaliter gratiam amittunt; punitur igitur unus magis alio propter actus maiores quorum est debitor. Patet igitur quod licet formaliter non accepit actus, sed virtualiter in gratia, est tamen debitor illorum actuum, quia, quantum est ex parte Dei dantis accepit illos actus in gratia. Et sic patet maior, quia 'illud est debitum ab aliquo quod, quantum est ex parte dantis, est acceptum'.
[67] Sed etiam minor propositio vera est quod 'quilibet naturaliter propagatus, quantum est ex parte dantis, accepit iustitiam ƿoriginalem', quia dedit iustitiam hanc Adae pro se et pro sua posteritate, ita quod quilibet, qui esset propagatus ab eo, illam habuisset; non quod fuisset data ab Adam, sed tantum per creationem a Deo. Unde sicut modo infunditur anima per creationem, facta organizatione corporis, et quasi reputatur datum a patre, quia sequitur talem organizationem secundum legem universalem quam Deus statuit, sic in proposito Deus statuit quod quilibet naturaliter propagatus de Adam, in statu innocentiae habuisset, quasi naturali sequela, illam iustitiam originalem.
[68] Sed instatur, sicut prius, quod non est simile, quia hic idem accepit gratiam et idem est debitor actuum sequentium; sed tantum Adam accepit gratiam, et non filius eius; et quia non accepit, ideo videtur non esse debitor.
[69] Respondeo quod in istis debitis est aliquid debitum et aliquid debitor et aliquid cui debetur. Et in proposito, iustitia est debitum et debitrix est anima, sed cui debetur est Deus, et ambo, scilicet debitum et debitrix, referuntur ad dantem; sed dans ex hoc quod refertur ad donum voluntate antecedente, est debitum; igitur similiter, ex hoc quod Deus dans voluntate antecedente refertur ad illum cui datur, efficitur debitor; voluntas igitur illius est debitrix, licet sit alia voluntas a voluntate Adae. Circumscribatur igitur, secundum praedicta, quod peccatum remaneat in voluntate absque hoc quod eliciatur ab illa, ita quod remaneat ibi quiescens, ac si causaretur ab ea propria voluntate: habetur culpa, licet non actualis. ƿ
[70] Ad primam rationem, quando dicitur quod 'peccatum est voluntarium', dicendum quod non semper, sed quando est voluntarium, quia cum aliquis fornicatus fuerit, peccatum habet, etsi voluerit non fornicasse; unde ut in subiecto est, potest esse non voluntarium, licet tamen sit voluntarium quando elicitur. Concedatur igitur quod aliquando fuit voluntarium.
[71] Et quando dicitur quod 'peccatum originale non est voluntarium', dicendum quod Augustinus I Retractationum ad hoc respondet, ubi vult praedictam auctoritatem aliquo modo habere veritatem, dicens quod peccatum originale ita est voluntarium sicut anima debitrix est. Est autem debitrix ut in alio; et sic etiam est voluntarium.
[72] Ad aliud, quando arguitur secundum Augustinum quod 'nullus peccat in eo quod vitare non potest', dicendum quod Augustinus hoc dicit contra Manichaeos (qui posuerunt unum principium mali et aliud boni), qua auctoritate utuntur illi contradicentes gratiae. Igitur potest dupliciter intelligi, uno modo passive: 'nullus peccat in eo quod vitari non potest'; vel sic: 'quod aliquando vitare non potest'.
[73] Ad aliud, quando quaeritur 'per quas rimas intravit peccatum', dicendum quod per Adam, sicut testatur Apostolus. ƿ
[74] Et si quaeritur a quo est illud peccatum, dicendum quod duo includit: unum positivum, quod sit debitor, et aliud privativum; causa positivi est Deus et generans, sed causa privativi est Adam qui demeruit.
[75] Et si dicas quod Adam non est, igitur non potest demereri, huic dicendum quod est semper iustitia divina.
[76] Ad aliud dicendum quod nullus est defectus naturalis qui est carentia iustitiae debitae nisi iste, et ideo non potest argui de aliis ad propositum.
[77] Ad aliud: quod licet natura in Adam non fuit melior quam in omnibus aliis, tamen corrupit iustitiam quam accepit et demeritorie corrupit iustitiam in aliis.
[78] Ad rationes aliarum quaestionum patet quod non sunt contra hanc viam, quia positum est quod anima non contrahat peccatum originale a carne, sed modo dicto.

Notes