Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D3/P1Q3

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D3
Jump to navigationJump to search


Latin English
[54] Propter tertiam opinionem circa individuationem substantiae materialis, quaeritur si substantia materialis sit haec et singularis per exsistentiam actualem.
[55] Et dicunt quidam quod sic, quia 'ipsius actus est distinguere', ex VII Metaphysicae, - ergo ultima distinctio est per ultimum actuale; ultimum autem actuale est ipsum esse exsistentiae, quia totum aliud quod praecedit est quasi in potentia ad esse; ergo supposita eiusdem speciei, quibus competit ultimata distinctio, habent distingui hypostatice et sic constitui per esse exsistentiae. ƿ
[56] Contra: Exsistentia actualis non habet differentias per se, sed tantum habet variari secundum esse quiditativum; ergo non est de se distinctivum, et per consequens non potest esse prima causa alicuius distinctionis.
[57] Praeterea, actualis exsistentia est eiusdem rationis in hoc et in illo, sicut natura in hoc et in illo; ergo sicut natura non est de se haec (per rationes primae quaestionis), ita nec sibi de se competit esse exsistentiae.
[58] Praeterea, in omni coordinatione praedicamentali potest inveniri quodlibet quod est illius coordinationis, excepto et excluso quolibet quod non est illius coordinationis; sed esse exsistentiae non pertinet ad coordinationem substantiarum nec sicut species nec sicut differentia nec sicut genus; ergo in coordinatione praedicamentali substantiarum est quodlibet illius coordinationis, non intellecto esse exsistentiae: ergo sicut species et genus sunt in coordinatione praedicamentali antequam intelligatur exsistentia actualis, ita et individua illius generis erunt in illa coordinatione antequam intelligatur exsistentia actualis.
[59] Per hanc rationem patet responsio ad rationes alterius opinionis (quia conclusionem illarum rationum concedo): Quando enim dicitur quod 'actus distinguit', verum est: eo modo quo est actus, eo modo distinguit.
[60] Et quando dicitur quod 'ultima distinctio est per ultimum actuale illius coordinationis', - hoc autem non est esse exsistentiae; sed quid sit illud, patebit postea. Unde esse actuale non est ƿultimum actuale intrinsecum, sed sequitur distinctionem rerum in coordinatione praedicamentali; unde distinctio per esse actuale est per exsistentiam aliquo modo in quantum res comparatur ad agens, et ideo illa distinctio est ut res respicit causas extrinsecas, et non est res in potentia ad illud sicut ad aliud esse essentiale infra coordinationem praedicamentalem.

Notes