Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura II/D3/P1Q2

From The Logic Museum
< Authors‎ | Duns Scotus‎ | Lectura‎ | Lectura II‎ | D3
Jump to navigationJump to search


Latin English
[39] Iuxta quaestionem praedictam, propter aliam opinionem de causa individuationis, quaeritur utrum substantia materialis aliquo positivo intrinseco sit individualis.
[40] Quod non, videtur: 'Unum' non dicit nisi negationem duplicem, scilicet indivisionem in se et divisionem ab omni alio (Si enim affirmativum significaret, hic esset nugatio 'ens unum'; unitas ergo solam negationem formaliter dicit); ergo substantia materialis non erit una numero et individualis per aliquid positivum, sed per negationem.
[41] Contra: Prima substantia per se generatur (ex VII Metaphysicae), et prima substantia per se operatur (ex I); sed haec non conveniunt primae substantiae nisi per aliquid positivum; igitur prima substantia est individualis et una numero per aliquid sibi positivum.
[42] Primo dico quomodo intelligo quaestionem. Non enim, cum quaeritur an substantia materialis sit singularis et una et individua, intelligitur de singularitate prout est secunda intentio (sic enim diƿcitur esse singularis per operationem intellectus), similiter non quaeritur de unitate quae est principium numeri (nam res illa unitate dicitur esse una, ut per unitatem formaliter de genere quantitatis), - sed utrum ratio proxima individuationis substantiae materialis in genere suo sit aliquid positivum vel privativum (non intendo quaerere an 'unum' dicat privationem tantum vel negationem vel affirmationem). Sive sic sive non sic, intelligitur an substantia materialis habeat indivisibilitatem ita quod repugnat sibi dividi in plura quorum quodlibet est ipsum sicut pars subiectiva est suum totum.
[43] Dicunt igitur aliqui quod substantia materialis est individua et haec et singularis per duplicem negationem (et non per aliquid sibi positivum): unam negationem habet ad id quod est sub eo, quia nihil est sub eo in quod dividatur, - aliam negationem habet ad illud quod est iuxta ipsum, per quam non est idem ei. Et hoc non est aliud nisi indivisio rei in se et divisio ab omni alio.
[44] Et etiam quod haec sit intentio eius, patet per eius dictum alibi, ubi ponit quod angelus cognoscit singulare per speciem innatam universalium, quia singulare nihil addit supra speciei naturam, et ita non habebit aliud principium cognoscendi; nihil igitur est in individuo, praeter naturam speciei, nisi illa duplex negatio. ƿ
[45] Sed contra: Omne quod repugnat entitati alicuius, repugnat ei propter aliquid positivum in eo; sed dividi in partes subiectivas repugnat substantiae materiali individuali; ergo repugnat sibi propter aliquid positivum in eo, non igitur propter negationem in eo.
[46] Maior patet, nam ex hoc quod consequitur negatio et habetur alia negatio, non habetur causa 'formalis repugnantiae': licet enim per negationem tollatur potentia proxima (ut per non visum tollitur potentia proxima ad videndum, et per non quantum tollitur potentia proxima ad divisionem), tamen causa 'formalis repugnantiae' oportet quod sit aliquid positivum; unde si negationes auferantur (per impossibile), oportet ponere aliquid positivum quod sit causa repugnantiae; non ergo naturae individuae alicui materiali repugnat dividi in plura propter duplicem negationem, sed oportet esse aliquid positivum in eo, quod sit causa 'formalis huius repugnantiae'.
[47] Praeterea, illud quod est imperfectionis non potest repugnare alicui nisi propter perfectionem in eo; sed 'dividi in multa' est imperfectionis; ergo hoc non repugnat substantiae materiali individuae nisi propter perfectionem in eo. Sed negatio non est aliqua perfectio; ergo etc.
[48] Praeterea, illa responsio praedicta non solvit quaestionem, quia non respondet ad quaestionem per se ipsam 'quare individuum materiale non potest dividi - secundum naturam in eo - in plura eiusdem naturae'. Tu dicis: 'Propter duplicem negationem, scilicet propter indivisionem in se et divisionem ab omni alio'. Adhuc ƿrestat alia quaestio, quae prius: unde est quod natura in illo habet duplicem negationem? Unde non assignat in aliquo causam individuationis.
[49] Praeterea, singulare recipit per se praedicationem sui communis; sed per rationem negationis non est per se praedicatio; ergo ratione alicuius positivi in eo. Si autem non esset aliquid positivum in eo nisi natura unde natura, non esset praedicatio 'communis' de inferiore, sed eiusdem de se.
[50] Praeterea, numquam per negationem constituitur entitas, nam negatio semper praesupponit aliquid positivum in quo fundetur; si igitur prima substantia non habet nisi naturam et negationem duplicem, et ista negatio non addit perfectionem supra naturam, sequitur quod prima substantia non dicet maiorem perfectionem quam substantia secunda, - quod falsum est, quia 'prima substantia maxime et proprie dicitur', sicut dicitur in libro Praedicamentorum.
[51] Praeterea, illa negatio duplex est eiusdem rationis in hoc et in illo: non habet contradictionem ad hanc indivisionem, nisi quia est in aliquo affirmatio. Ergo restat quaestio de illa duplici negatione, quomodo plurificetur et dividatur in consimiles.
[52] Non igitur potest esse causa individuationis substantiae materialis negatio divisionis in partes subiectivas, sed oportet causam affirmativam dare, - quod concedo. Quid autem haec sit, patebit inferius. ƿ
[53] Ad rationem principalem dicendum quod falsum est quod dicitur quod 'unum' non dicit nisi negationem (utrum autem hoc sit verum vel non, alias patebit). Sed posito quod non dicat nisi duplicem negationem, adhuc restat quaerere aliquid positivum, quod sit causa illius duplicis negationis; unde oportet dare aliquid positivum illi negationi duplici.

Notes