Authors/Duns Scotus/Lectura/Lectura I/D33

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
ƿ[1] Circa distinctionem trigesimam tertiam quaeritur an proprietas sit idem cum persona et cum essentia, - et circa distinctionem trigesimam quartam quaeritur an persona sit idem cum essentia.
[2] Et dicunt quidam quod sunt idem, et non differunt nisi secundum rationem.
[3] Sed contra hoc est argutum supra, distinctione 2, quod praeter omnem operationem intellectus, proprietas incommunicabilis differt ab essentia, quae communicabilis est. Et ideo recurrendum est ad illam materiam 'An sit talis distinctio praeter operationem intellectus'.
[4] Unde dicendum est consequenter quod non sunt idem formaliter, sed tamen sunt idem per identitatem. Et hoc non est aliud quam dicere quod aliqua sunt idem quae non sunt formaliter idem, - quod non est nisi doctrina doctorum antiquorum, ponentium praedicationem in divinis esse per identitatem, quae non est praedicatio formalis.

Notes