Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 2/Q9

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q8 Q10
Latin English
Quaestio 9a
UTRUM PER OMNEM CAUSAM PER SE CONTINGAT DEMONSTRARE CAUSATUM
Consequenter quaeritur, nono, utrum per omnem causam per se contingat demonstrare causatum.
1. Arguitur quod non: saepe causae sunt minus notae suis causatis; sed per minus notum non fit demonstratio; igitur ... et caetera. Et si respondeatur "quamuis causae sint minus notae quoad nos, tamen sunt magis notae simpliciter, seu quoad naturam", illud non valet; quia demonstrationes non fiunt nisi nobis, et non alicui alteri, ideo oportet quod fiant ex nobis notioribus.
2. Item, multae sunt causae ad quarum esse non sequitur esse causatorum; ergo ex eis non potest demonstrari causatum. Patet consequentia: quia oportet in demonstratione conclusionem de necessitate sequi ex praemissis. Et antecedens est manifestum de causis materialibus: unde si materia quae est innata esse materia cultelli, scilicet ferrum, ponatur esse, non propter hoc sequitur quod cultellus est; et licet deus sit causa rosarum, tamen non sequitur si deus est quod rosa sit.
3. Item, in demonstratione medium et extremitates sunt innata praedicari vere de se invicem; sed causa non praedicatur vere de causato, nec etiam terminus supponens pro causa de termino supponente pro causato, quoniam domus non est domificator; ergo causa non potest esse medium ad demonstrandum causatum.
4. Item, Aristotiles, secundo huius, dicit quod ibi non est simul causa et causatum, sed causa ibi prius, <et> ex posteriori demonstratur prius et non ex priori posterius, id est ex causa<to> significatur causa et non ex causa causatum; ergo non ex omni causa per se demonstrabile est causatum.
Oppositum arguitur: quia nisi ex omni causa per se posset demonstrari causatum, sequeretur quod per se causata non essent scibilia, cum sint propter illas causas; modo hoc videtur inconveniens; ergo ... <et caetera>.
Item, primo huius*, dicit Aristotiles, loquendo de scire propter quid demonstrative, "scire est rei causam cognoscere", et non magis dicit de una quam de alia; ideo videtur quod per scientiam cuiuscumque causae possumus scire causatum propter quid est.
Item, prooemio Physicorum*, dicit Aristotiles quod eorum quorum sunt principia, causae et elementa oportet cognoscere alia ex cognitione elementorum.
Notandum est breviter, ut patet secundo Physicorum*, quod causarum quaedam uocantur 'actuales', quaedam 'potentiales'. Et non dicuntur 'actuales' in proposito eo quod actu sunt, sed ex eo quod esse earum est sufficiens ad esse causatorum, ita scilicet quod de necessitate posita tali causa ponitur causatum. De quibus causis dicitur, secundo Physicorum*, quod causae actuales cum suis causatis simul sunt et non sunt. Sed causae 'potentiales' vocantur a quibus vel ex quibus est manifestum esse causatum, non tamen sufficiunt, immo possunt esse causatis non exsistentibus, ut domificator potest esse domo non exsistente, et fundamentum nondum exsistente domo.
Notandum est ultra quod eaedem causae ut sumuntur solitarie dicuntur aliquando 'potentiales' et ut sumuntur cum aliquibus causis aliis vel circumstantiis dicuntur 'actuales', ut ignis per se diceretur causa potentialis ad comburendum, tamen ignis sufficienter approximatus combustibili non sufficienti resistere diceretur ut sic causa actualis ad comburendum, et deus vel sol dicitur bene causa potentialis generationis ranae, tamen deus cum sole approximato sufficienter ad generationem ut sic dicerentur causa actualis generans ranam.
Tunc sit prima conclusio quod ex omni causa per se actuali potest demonstrari causatum sive per se, sive secundum fieri, sive secundum fore, sive secundum fuisse. Causa huius est quia ad causam sequitur effectus taliter quod per causam demonstratur effectus propter quid, cum effectus sit propter esse per se suam causam; sed ex causa per se actuali sequitur causatum modis praedictis; igitur ... et caetera. Et patet per quid nominis 'causae actualis'; dicitur enim causa 'actualis' ut simul est cum talibus circumstantiis quod ipsa sit sufficiens ad esse causati ita quod non possit esse sine causato; igitur statim sequitur si causa fit circumstantiata quod causatum tum fiat, et si erit quod causatum erit, et caetera.
Alia conclusio <est> quod ex causa potentiali non sequitur causatum quantum ad esse ipsius, immo quantum ad esse ipsius non demonstratur quantum ad talem causam; oportet enim in demonstratione esse consequentiam necessariam. Tamen potest dici quod ex per se <esse> causae potentialis potest demonstrari causatum quantum ad posse esse, et hoc est quia sic ad causam sequitur causatum, unde sequitur si ferrum est quod cultellus potest esse.
Sed forte tu obiicies "quia lapides et ligna sunt causae domus; tamen de domo facta scio propter quid ipsa domus est materialiter per scientiam lapidum <et> lignorum; ergo per causam potentialem scio causatum quantum ad esse". Respondeo breviter quod tu non scis domum esse propter lignum vel lapides nisi sciendo ea taliter se habere qualiter dicuntur causae actuales domus. Unde numquam propter scire lapides et ligna esse tu scires domum esse nisi tu scires ea taliter esse et cum talibus circumstantiis quod ad hoc sequeretur domum esse.
Tunc ad rationes.
1. Ad primam, dico quod licet saepe causae sint minus nobis notae quam causatum <quantum> ad quia est, tamen omnes causas per se oportet prius esse notas quantum possumus scire sufficienter propter quid effectus est; ideo causae non solum secundum naturam, sed etiam nobis sunt notiores quantum <ad> propter quid effectus est.
2. Alia ratio bene probat quod propter causas potentiales acceptas ut dicuntur potentiales non scimus causatum quantum ad esse.
3. Ad aliam, dico quod termini significantes causas bene praedicantur de terminis significantibus effectus, si non in recto, tamen in obliquo, ut quod domus est ex lapidibus et lignis, et quod dies est a sole; et hoc sufficit ad hoc quod causa fiat medium demonstrativum.
4. Ultima ratio et etiam rationes post oppositum uadunt viis suis.

Notes