Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 2/Q8

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q7 Q9
Latin English
Quaestio 8a
UTRUM DIFFINITIO POSSIT DEMONSTRARI DE SUO DIFFINITO
Consequenter quaeritur, octauo, utrum definitio possit demonstrari de suo definito.
1. Arguitur quod non: quia quod est alicui immediatum non potest demonstrari de illo, eo quod omnis demonstratio debet fieri per medium; sed definitio est immediata definito; quod apparet: quia praedicatur de ipso secundum quod ipsum, et per se et primo, et tamen dicitur, primo huius*, quod idem est primum et immediatum; ideo satis concluditur quod definitio est immediata definito; igitur ... et caetera.
2. Item, confirmatur hoc, quia nihil est medium inter quidditatem rei et ipsam rem; tamen definitio dicit et indicat quidditatem rei, scilicet ipsius definiti; ergo non est medium inter ipsam et definitum ; igitur non potest demonstrari de eo.
3. Item, quod supponitur in omni scientia demonstrativa antequam procedatur ad demonstrationem non potest demonstrari; sed in unaquaque scientia praesupponuntur significationes terminorum, ut patet in geometria et arithmetica; igitur definitiones non sunt demonstrabiles.
4. Item, definitiones vel sunt formales, vel materiales, vel per causas agentes et finales; sed formales non sunt demonstrabiles de suis definitis, ut uidetur velle Aristotiles*; ergo ... et caetera; nec etiam materiales; probatio: quia nec forma est causa compositi mediante materia nec materia mediante forma: nam utraque in suo genere causandi erat prima et immediata ipsius rei, cum sit de intrinsecitate et essentia ipsius; ergo qua ratione formalis definitio non demonstrabitur de suo definito, eadem ratione nec materialis; et si ita est, adhuc minus poterit demonstrari definitio per causam agentem vel finalem, eo quod causae agentes et finales sunt priores causis formalibus et tamquam causae earum; modo si posterius est indemonstrabile, multo magis videtur quod prius sit indemonstrabile; ergo nulla definitio erit demonstrabilis de suo definito.
Oppositum arguitur: quia dicit Aristotiles* quod aliquae definitiones sunt tamquam conclusiones demonstrationum: igitur illae sunt demonstrabiles. Et etiam dicit* ipse quod via ad inveniendum definitionem est composita ex via definitiva et via demonstrativa, quia quamuis per definitionem possint sumi et ordinari praedicata definitiva, tamen per demonstrationem oportet ostendere quod illa sint vera de ipso definito <et> quod praedicentur de ipso quidditative, et hoc est demonstrare definitionem de definito.


Notandum est quod multi sunt modi definitionum. Quaedam enim sunt definitiones non indicantes quid est res, nec propter quid ipsa est, sed solum indicantes quid significatur per nomen; et illae possunt esse non entium sicut entium, id est terminorum pro nullo vel nullis supponentium; unde sic definitur iste terminus 'vacuum'.
Aliae sunt definitiones quae simpliciter et pure dicuntur 'quidditativae', quia explicite et praecise indicant quid est res; et tales definitiones, ut patet septimo Metaphysicae*, non possunt esse terminorum connotativorum, sicut sunt termini accidentales. Ideo de istis definitionibus verum est illud quod solet dici, scilicet quod solius substantiae est definitio, id est solum terminorum substantialium sunt definitiones. Causa huius est quia definitio debet explicare totum contentum definiti, et hoc non potest fieri de termino connotativo per praedicata quidditativa. Verbi gratia, si praecise diceremus quid album est, non diceremus nisi quod album est homo, vel lapis, aut alia substantia subiecta albedini; unde si lapis est albus, illud album est lapis et non est aliquid aliud a lapide, et sic praedicata pure quidditativa de albo non essent nisi praedicata substantialia quae non explicarent totum conceptum istius termini 'album', quia non explicarent quid connotatur per 'album', puta albedinem.
Verum est tamen quod aliae sunt definitiones quae improprie vocantur 'quidditativae', quae <fiunt> per genera et per differentias, quamuis non solum per genera dicentia aut quale aut quantum. Et tales definitiones sunt bene terminorum accidentalium, ut si diffinimus 'album' per hoc genus 'coloratum'; illud enim genus praedicatur de 'albo' in quid, sed non solum in quid, sed etiam in quale. Quia, sicut dixi, album non est aliud quam lignum <vel> lapis, et si dicamus quod album est lignum coloratum, nos non solum dicimus album esse aliquid, sed etiam aliquale, quoniam esse coloratum est esse aliquale. Et huius modi definitiones, sive proprie sive improprie sunt vocatae 'quidditativae', solent etiam vocari 'formales', licet improprie.
Aliae sunt definitiones quae, proprie loquendo, vocantur 'causales', quae dantur per terminos obliquos supponentes pro causis eius pro quo supponit definitum. Et istae definitiones non solum ostendunt quid res est, sed etiam ostendunt per quid ipsa est. Et dividuntur huius modi definitiones in quattuor, secundum quattuor genera causarum. Unde aliquae ostendunt ex quo res habeat esse vel fieri, aliae ostendunt per quid intrinsece res est actu illud quod est, et aliae ostendunt gratia cuius ipsa est . Et aliquando plures harum definitionum congregantur in unam, et tunc est definitio composita.
Aliae sunt quae non merentur dici 'definitiones', sed magis descriptiones, quae dantur per aliquas per se passiones seu per aliqua per se accidentia termini definiti. Et ita vos habetis distincte omnes modos definitionum.
Sed debetis scire quod definitio data solum ad indicandum quid nominis differt ab aliis in modo praedicandi de suo definito, quia non praedicatur de eo mediante hoc verbo 'est', +vel si praedicatur, hoc accidit si in quantum ponitur definitio causalis+, sed praedicatur mediante hoc verbum 'significat'. Unde non est verum dicere quod vacuum est locus non repletus corpore; ideo licet sic dicamus, tamen debemus intelligere istum sensum quod hoc nomen 'vacuum' significat praecise quantum haec oratio 'locus non repletus corpore'. Unde habita hac definitione et suo definito, dubium est adhuc utrum vacuum sit, et utrum locus non repletus corpore sit, et, per consequens, dubium est utrum vacuum sit locus non repletus corpore.
Et tunc de ista definitione possunt poni duae conclusiones. Prima est quod haec definitio non demonstratur de suo definito secundum illum sensum secundum quem ponitur in definitione quid nominis, hoc est dictum quod nos non demonstramus hanc propositionem 'hoc nomen 'vacuum' significat idem quod haec oratio 'locus non repletus corpore Et causa est quia in omni scientia oportet praecognoscere quid est per nomina <significatum> si debeamus intelligere, nec illud est demonstrabile, cum significationes nominum sint ad placitum.
Secunda conclusio est quod definitio dicens quid nominis bene est demonstrabilis de suo definito, aut affirmative aut negative, mediante hoc uerbo 'est'. Quoniam illud est demonstrabile quod prius est dubitatum et posterius, per demonstrationem, est scitum et certum. Modo non est dubium quod bene dubitatum est utrum vacuum sit locus non repletus corpore, quia dubium est utrum vacuum sit; modo si ponatur esse, concedetur ista 'vacuum est locus non repletus corpore', et si non ponatur esse, negabitur; ideo sicut una est dubia, ita altera. Tamen per illas easdem demonstrationes per quas scimus vacuum non esse, nos scimus quod vacuum non est locus non repletus corpore, et si per demonstrationes sciremus vacuum esse, nos per easdem sciremus eum esse locum non repletus corpore.
Ideo circa hoc debetis notare quod non refert scire et demonstrare de aliquo termino hoc verbum 'est' secundo adiacens et de ipso suam definitionem praedictam mediante hoc verbo 'est', vel etiam demonstrare ipsummet terminum de se ipso. Sicut enim demonstrabile est quod vacuum non est, ita, eisdem demonstrationibus, demonstratur quod vacuum non est vacuum, et sicut demonstrabile est quod deus est, ita, eisdem demonstrationibus, demonstratur quod deus est deus; unde propter easdem causas deus est deus propter quas deus est.
Nunc dico de definitione quidditativa quod ipsa potest demonstrari de definito primo a posteriori, quia accidentia per se sunt bene nata inducere intellectum in conceptus quidditativos rei. Dico etiam quod dictae definitiones possunt demonstrari de suis definitis propter quid. Quia propter eadem causas homo est, et homo est homo, et homo est animal rationale; ideo sicut potest demonstrari per causas hominis propter quid ipse est, ita, eisdem demonstrationibus, sciretur propter quid ipse est homo et propter quid ipse est animal rationale.
Deinde, de definitionibus causalibus, quia causae sunt bene invicem sibi causae, ideo illa definitio quae esset per causam habentem aliquam aliam causam esset demonstrabilis propter quid de suo definito per aliam definitionem. Sed si esset prima causa, ut forte finalis, quae non haberet aliam causam in causando illud causatum, tunc definitio per talem causam esset indemonstrabilis de suo definito propter quid, sed posset esse demonstrabilis demonstratione quia, scilicet a posteriori.
Ultimo dicendum est quod descriptiones, cum accipiant passionem definiti, sunt bene demonstrabiles propter quid de ipso definito, scilicet per definitiones quidditativas aut causales, quia sic demonstrantur passiones de suis definitis.
1-2. Ad rationes, dico quod licet nihil sit medium inter quidditatem rei et ipsam rem, quia idem est hoc et illud, tamen est bene medium demonstrativum inter aliquam definitionem et suum definitum, quod quidem medium est notius de isto definito quam esset illa definitio. Nec est dicendum quod omnis propositio secundum quod ipsum sit immediata , ut patuit in primo libro*.
3. Ad rationem qua arguebat de definitione dicente quid nominis, illa debet +suppleri de definito non mediante hoc verbo 'est', sed mediante hoc verbo 'significat'+.
4. Ad aliam, posset dici quod quando Aristotiles* dicit definitionem formalem non esse demonstrabilem de definito, per illam definitionem intendebat illam quae est per primam causam definiti, loquendo de causa propria, et illa forte est definitio per causam finalem ut in pluribus. Vel comparabat formalem ad materialem, quia per formalem bene demonstratur materialis, sed non e converso, quantum ad esse rei, propter quod ad esse materiae non sequitur esse formae.
Et sic est finis quaestionis.

Notes