Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 2/Q7

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q6 Q8
Latin English
Quaestio 7a
UTRUM IN OMNI DEMONSTRATIONE POTISSIMA MEDIUM SIT DIFFINITIO SUBIECTI VEL DIFFINITIO PASSIONIS
Consequenter quaeritur, septimo, utrum in omni demonstrations potissima medium sit definitio subiecti vel definitio passionis.
1. Et arguitur primo quod sit definitio passionis per Aristotilem, in isto libro*, qui, cum demonstraret de tonitruo et poneret terminos syllogismi 'A', 'B', 'C', ipse dicit quod 'B' medium esset ratio, id est definitio primi termini, scilicet maioris extremitatis; modo maior extremitas est ipsamet passio quae concluditur de subiecto; ideo patet quod medium est definitio passionis.
2. Item, probatur per exempla Aristotilis in littera de eclipsi lunae propter terram interpositam auferentem lumen solis a luna; et ibi medium non est definitio lunae, sed passionis, scilicet eclipsis, quoniam eclipsis est ablatio luminis a luna propter interpositionem terrae; ergo medium debet esse definitio passionis.
3. Item, in fine huius secundi*, ad probandum quod animal sit longae vitae, docet Aristotiles capere definitionem passionis, scilicet longae vitae, quod est colam non habere; ideo per definitionem passionis docet demonstrare passionem de subiecto.
4. Item, in scientiis mathematicis, ubi sunt demonstrationes potissimae, demonstrantur passiones de subiectis per definitiones ipsarum passionum; verbi gratia, habere tres angulos aequales duobus rectis probatur per hoc quod est habere angulum extrinsecum aequivalentem duobus intrinsecis sibi oppositis, et haec est descriptio sive haec est definitio eius quod est habere tres angulos aequales duobus rectis.
5. Ultimo arguitur sic: quia medium in demonstratione potissima debet dicere quid est et propter quid est, ut videtur velle Aristotiles, secundo huius*; modo talis est definitio passionis; dicit enim de passione quid est et propter quid ipsa est, eo quod passio definitur per subiectum, quod est causa eius; igitur talis definitio debet esse medium in demonstratione potissima.
Oppositum videtur velle Aristotiles, prooemio de Anima*, ubi loquens de quod quid est ipsius animae dicit quod non solum quod quid est est utile ad demonstrandum causas accidentium, sed etiam, e converso, accidentia magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est; igitur Aristotilis intentio est quod licet a posteriori accidentia ducant in notitiam subiectorum vel definitionem ipsius subiecti, tamen definitio ipsius subiecti valet ad demonstrandum causas accidentium, id est ad demonstrandum passiones propter quid. Et postea, etiam in eodem prooemio*, dicit quod quando per definitionem ipsius subiecti non apparent causae accidentium, ipsa definitio non est nisi dialectica et uana; ergo per definitionem subiecti perfectam debent apparere eius passiones; igitur per eam debent demonstrari passiones. Ideo Aristotiles, quarto Physicorum*, volens diffinire 'locum', <dicit> quod tunc pulcerrime definitur 'locus', vel quodcumque aliud, quando ex definitione ipsius apparent causae omnium accidentium. Ideo per definitionem subiectorum debent demonstrari passiones de suis subiectis.
Propter istam quaestionem, nota quod, sicut uult Commentator, octauo Physicorum*, idem agens est dans formam et dans omnia per se consequentia formam. Similiter, secundo Physicorum*, dicit Aristotiles quod in naturalibus accidentia per se nec sunt naturaliter nec habentia naturam, sed sunt ad naturam vel secundum naturam, tamquam natura rei sit per se causa eorum. Modo natura rei est eius per se causa intrinseca, sicut materia vel forma. Ex quibus patet quod illae causae quae sunt per se et primo causae subiectorum sunt consequenter causae per se accidentium sive passionum.
Ex istis videtur mihi esse dicendum quod in demonstratione potissima passionis de subiecto definitio subiecti debet esse medium, et maxime definitio causalis, exprimens causas per se illius subiecti. Haec conclusio sic probatur: illud est conveniens medium ad demonstrandum passionem de subiecto propter quid quod est explicativum causae vel causarum propter quas passio talis convenit tali subiecto (haec videtur de se nota); sed definitio causalis subiecti est huius modi (haec vero patet ex dictis: quoniam definitio causalis subiecti explicat per se causas illius subiecti et illae eaedem causae debent esse causas per se accidentium); igitur ... et caetera.
Item, vel definitio subiecti est medium in demonstratione, vel definitio passionis. Si definitio subiecti, habemus propositum. Si definitio passionis, contra. Quia quaedam est definitio passionis dicens solum quid nominis, et illa definitio est aeque dubia de subiecto sicut est passio; ideo non est conveniens medium demonstrativum. Alia est definitio quid rei, et illa est data per subiectum illius passionis, eo quod non potest sciri quid res est nisi scito quia est, et non scitur esse passionis nisi per esse subiecti; unde non scitur quid simitas est nisi sciatur aliquid esse simum et aliquem nasum esse simum. Et ideo si talis definitio valeat ad demonstrationem passionis de subiecto, hoc non est nisi in quantum resolvitur in subiectum et in principia subiecti; et ideo oportet fieri recursum similem ad definitionem causalem subiecti.
Et hoc etiam declaro considerando exempla quaedam. Quia si tu vis dicere quod luna eclipsatur, videbis quod hoc est originaliter et causaliter propter naturam et principia lunae, scilicet quia natura lunae est non esse ex se lucidam, sed esse illustrabilem a sole; natura etiam lunae est quod sit circulariter mobilis et quod moveatur circa terram; et ex hoc provenit sibi quod aliquando terra interponitur sibi et soli, et quod terra prohibet illustrationem eius a sole, et ita quod luna capiat lumen. Et sic patet quod luna propter suam naturam et propter suam causam agentem, scilicet moventem ipsam, est eclipsata. Et ita diceremus quod triangulus per sua intrinseca principia habet quod anguli sui sint aequales duobus rectis, scilicet ex eo quod triangulus est figura plana tribus rectis lineis contenta; unde si diverto hanc naturam, scilicet sic quod una linea non sit recta, non amplius conveniunt sibi illae causae et natura. Et causae per se illius subiecti sunt propter quas passio convenit subiecto; ideo definitio causalis subiecti demonstrat vere passionem de subiecto propter quid.
Tunc ad rationes.
1. Quando dicit Aristotiles quod medium est causa primi termini, potest dici quod posterius est subiectum, cum ipsum subiectum sit naturaliter prius passione, quamuis in ordine syllogistico passio ponatur maior extremitas. Potest etiam dici quod definitio valet ad demonstrandum passionem de subiecto, sed hoc est ea ratione qua resolvitur in subiectum et causas ipsius subiecti, constituentes definitionem causalem ipsius subiecti.
2. Ad aliam, dico quod saepe eiusdem subiecti sunt plures passiones ordinatae quarum posterior demonstratur de subiecto per priorem; sed prima demonstratur de subiecto suo per causas proprias ipsius subiecti, ideo per definitionem causalem subiecti. Unde per naturam lunae et sui motoris convenit lunae illa passio quae est moveri circulariter circa terram; et propinquam passionem sequitur alia passio, quod inter ipsam lunam et solem possit terra interponi; et per istam passionem et naturam lunae sequitur alia passio, quod possit privari lumine. Modo aliquando, si illae passiones ordinatae fuerint invicem convertibiles, solemus vocare passionem priorem tamquam definitionem seu descriptionem posterioris passionis, et sic utendo nominibus concederetur quod posterior passio demonstratur de subiecto per suam definitionem, id est per passionem priorem. Sed tamen passio prima, ut dixi, non convenit subiecto nisi per causas et principia ipsius subiecti, quae constituunt ipsam definitionem causalem.
3-4. Et eodem modo diceretur de alia ratione, et similiter de triangulo. Triangulus enim habet plures passiones subordinatas; unde haec est una passio habere angulum extrinsecum aequivalentem duobus rectis sibi oppositis, et alia est habere tres angulos aequales duobus rectis. Nec una est proprie definitio alterius, sed una bene demonstratur per alteram; tamen finaliter ambo conveniunt triangulo propter triangulum habere talem figuram ex tribus lineis constitutam.
5. Ad aliam, dico quod medium demonstrativum debet dicere quod quid est et propter quid est, scilicet quid est subiectum et propter quid est passio subiecti, et adhuc quodam modo dicit quid est passio, in quantum passio est definita per subiectum.

Notes