Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 2/Q6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q5 Q7
Latin English
Quaestio 6a
UTRUM QUOD QUID EST SCIATUR DIFFINITIVE VEL DEMONSTRATIVE
Consequenter quaeritur, sexto, utrum quod quid est sciatur definitive vel demonstrative.
1. Et arguitur primo quod non scitur demonstrative: quia <quod> quid est est incomplexum vel incomplexi, et omnis demonstratio est alicuius complexi; igitur ... et caetera.
2. Item, quod quid est non est nisi substantia: <sed> demonstratio non est substantiae, sed alicuius propositionis, vel accidentis de subiecto; igitur demonstratio non est ipsius quod quid est.
3. Item, in omni scientia demonstrativa praesupponitur quid est, id est definitiones terminorum, et per huius modi definitiones sciuntur quod quid est; ergo quod quid est non scitur demonstrative, sed praecognoscitur ante conclusionem.
4. Item, demonstratio, quae est syllogismus, non demonstrat nisi quia est hoc de illo; sed ad hoc non sequitur quod illud sit quod quid est; scimus enim demonstrative quod triangulus habet tres <angulos aequales duobus rectis>, et non propter hoc est ibi quod quid est; igitur demonstrative non scitur quod quid est.
5. <In oppositum arguitur>: quia definitio est ipsum quod quid est; tamen definitio aliqua demonstratur de aliquo definito; igitur ipsius quod quid est erit demonstratio.
6. Et tunc arguitur quod ipsum quod quid est non scitur definitive: quia idem uidetur esse definitio et quod quid est, et idem non scitur per se ipsum; igitur quod quid est non scitur definitive.
Oppositum patet per definitionem ipsius 'definitionis', quae est quod definitio est quae conversim praedicatur de re et indicat quid est esse rei, ut habetur primo Topicorum*; igitur quod quid est indicatur et scitur definitive.
Dico breviter, cum Aristotile, quod numquam scitur aliquid quod quid est in eo quod quid est tamquam per demonstrationem, id est tamquam per instrumentum proprium, ad talem sensum quod per demonstrationem non scitur per praemissas quod quaeritur de conclusione quid est hoc. Quod sic patet quia quaerendo 'quid est hoc?'de nulla propositione quaero utrum sit vera vel falsa, vel etiam an sit ita vel aliter; ideo incomplexum quaeritur. Sed semper in demonstratione concluditur quia ita est vel non ita est; unde semper concluditur complexum. Ergo numquam praecise concluditur illud quod quaerebamus per 'quid est?'.
Secundo potest dici quod definitive scitur quod quid est, quod praecise quaerebatur per quaestionem 'quid est?'. Quaestio enim 'quid est homo?' non quaerit <nisi> quidditatem hominis explicari, et hoc fit per definitionem. Ergo per definitionem scitur quod quid est.
Tertio dico quod demonstrative scitur quid est ad talem sensum quia aliqua definitio indicans seu significans quid est scitur de suo subiecto per demonstrationem eo modo quod per demonstrationem scitur praedicatum conclusionis de suo subiecto, hoc est dictum quod per demonstrationem scitur aliqua conclusio in qua definitio dicens quod quid est praedicatur de definito. Et hoc declarat Aristotiles*, quia isto modo definitio materialis saepe demonstratur de definito per definitionem formalem.
Ultimo dico quod non omnis definitio demonstrabilis est de definito. Nam definitio dicens quid nominis non demonstratur de definito, immo in omni scientia supponitur, quia ignoto quid nomen significat nullus sciret formare propositiones demonstrativas. Et aliquando definitio dicens quid nominis est ipsamet definitio formalis, dicens quid rei; ideo tunc huius modi definitiones formales, dicentes quid rei, sunt indemonstrabiles de suis definitis.
Quibus habitis solvuntur rationes.
1. Prima enim concludit hoc quod dicebatur in prima conclusione.
2. Ad secundam potest dici quod solum substantiarum, id est terminorum substantialium solum, sunt definitiones pure quidditativae, sed accidentium, id est terminorum accidentalium, sunt bene definitiones per additamentum, non pure quidditativae, ut septimo Metaphysicae* declarabitur. Sed adhuc neutrorum terminorum sunt demonstrationes tamquam priorum scitorum per demonstrationem. Prima enim scita sunt complexa et non termini.
3. Alia ratio arguit quod quid est scitur per definitionem dicentem quid nominis. Illa enim in arte demonstrativa supponitur.
4. Ultima etiam conceditur in quantum pro prima conclusione.
5. Ad rationem in oppositum, concedo quod aliqua definitio demonstrative de suo definito scitur, quemadmodum dicebatur in positione.
6. Tunc ad rationem quae arguebat quod definitive non scitur quod quid est quia idem est quod quid est et sua definitio, Dico autem ad hoc quod Aristotiles saepe utitur hoc nomine 'quid est' aequivoce. Aliquando enim utitur eo pro re significata per definitionem, et sic definitive scitur quid est, nec est idem definitio et quod quid est; aliquando autem utitur hoc nomine 'quid est' <secundo> intentionaliter, scilicet pro ipsa definitione significante quidditatem rei, et sic non proprie conceditur quod quid est sciatur definitive tamquam proprio instrumento.
Et sic hinc et <illinc> procedunt rationes.

Notes