Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 2/Q5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q4 Q6
Latin English
Quaestio 5a
UTRUM OMNIS QUAESTIO SIT SCIBILIS AUT TERMINABILIS PER DEMONSTRATIONEM
Consequenter quaeritur, quinto, utrum omnis quaestio sit scibilis aut terminabilis per demonstrationem.
1. Arguitur quod non: quia quaeri potest et dubitari utrum astra sint paria aut imparia; tamen haec quaestio non est scibilis per demonstrationem; igitur ... <et caetera>.
2. Item, incerta sunt nobis per se dubia de quibus possunt, proprie loquendo, fieri quaestiones; tamen non sciuntur nisi per sensum et experientiam, vel per memoriam, non per demonstrationem.
3. Item, quaestio quid est non scitur per demonstrationem, sed definitionem.
4. Item, quaestio si est non scitur demonstrative, quod declaro sic: quia si hoc verbum 'est' secundo adiacens demonstraretur de aliquo subiecto, hoc esset per aliquod medium quod in primis sciretur esse verum de illo subiecto, quod est impossibile, quia peteretur principium; verbi gratia demonstrare quod A est per medium B esset sic arguere 'omne B est, A est B; ergo A est'; modo ibi petitur principium, quia capitur praemissa 'A est B', quae non potest esse evidens, cum dubito utrum A sit, quia impossibile est A esse B quin A sit; ideo supponitur in praemissis quod deberet probari in conclusione.
Et confirmatur: quia si est non posset demonstrari nisi esset per medium quid est, cum definitio debeat esse medium in demonstratione; tamen hoc est impossibile, quia non scitur quid est nisi sciatur si est.
5. Item, propter quid est est quaestio, et non scitur per demonstrationem, quia per demonstrationem non scitur nisi conclusio, et propter quid est medium totale, quod non ponitur in demonstratione.
Et confirmatur: quia aliter non scitur quaestio per demonstrationem quam sicut concludi potest per formam syllogisticam, et per formam syllogisticam non potest concludi nisi quia ita est hoc de illo; verbi gratia, si dico 'omne animal rationale est susceptibile disciplinae et omnis homo est animal rationale', non possum concludere nisi quod omnis homo est susceptibilis disciplinae; ideo hoc solum scio per demonstrationem, et non est scire nisi quia ita est; non enim concludo 'ergo propter hoc est'; igitur ... <et caetera>.
Oppositum dicit Aristotiles ***** +propter quid de quaestione quid est . Et adhuc videtur quod quid est sciatur demonstrative: quia quaedam definitio quid est est quaestio demonstrationis, et tamen talis scitur demonstrative.+
Item, omnis quaestio est vere scibilis, ut patet per Aristotilem dicentem "quaestiones sunt aequales numero his quae vere scimus*"; sed solum demonstrative vere scimus, unde dicit, primo huius*, Aristotiles "scire est per demonstrationem intelligere"; ergo omnis quaestio est scibilis demonstrative.
Primo dicendum est quod non omnis propositio scibilis quae potest formari per modum quaestionis est scibilis demonstrative, quoniam instantia est de primis principiis, quae per se, sine demonstratione, sunt evidentissime scita.
Secundo dico quod non omnis propositio dubitabilis est scibilis demonstrative. Quia sunt nobis <quaestiones> non scibiles et medio carentes quas <non> potestis vos ad aliquam partem determinare, ut utrum lapides in muro sint pares aut impares, aut quot sint astra in caelo.
Tertio dico quod multae sunt propositiones nobis scibiles certa scientia quae prius rationabiliter dubitantur, tamen non sunt scibiles demonstrative, quia carent medio syllogistico per quod possent fieri evidentes. Et huius modi propositiones sunt principia in scientiis naturalibus, quae accepta <sunt> per sensum vel experientiam, et aliter sciri non possunt: verbi gratia quod omnis ignis est calidus, quod talis herba est virtualiter calida et talis virtualiter frigida, et sic de multis aliis.
Quarto dico quod multae sunt propositiones investigabiles per media syllogistica et sunt vere quaestiones dubitabiles quae tamen non sunt demonstrative scibiles, sicut sunt propositiones in morali scientia et saepe <in> naturali. Hae enim enim non possunt demonstrative terminari, nec earum potest esse scientia proprie dicta, sed terminantur per syllogismos dialecticos aut rhetoricos, solam opinionem generantes, aut per suppositionem.
Sed quaestio de istis non intendebat, immo quaeritur utrum de quolibet genere quaestionum in hoc secundo libro enumeratorum sit aliqua quaestio scibilis, ut aliqua quaestio quid est, aliqua si est, aliqua quia est, aliqua propter quid est.
Unde ad istam quaestionem respondeo primo quod indubitanter quaestio quid est, scilicet quaerens aliquod praedicatum tertio adiacens de subiecto, est scibilis per demonstrationem, <ut> quia omnis triangulus est habens tres angulos aequales duobus rectis. Immo in qualibet <scientia> sunt quam plurimae tales quaestiones.
Secundo, de quaestione si est, quae quaerit hoc verbum 'est' secundo adiacens de aliquo subiecto, dicunt multi* quod nulla talis est scibilis demonstrative, propter rationem quae prius fiebat, <quia esset> petitio principii. Tamen credo oppositum et pono conclusionem oppositam. Quia astrologus demonstrative inquirens potest scire utrum eclipsis est aut non est, et cum esset dubitabile utrum aliqua substantia separata sit, hoc fit scitum per demonstrationem Aristotilis.
Sed ad hoc ipsi respondent quod non est demonstratum quod aliqua substantia separata est, sed demonstratum est quod aliqua substantia est separata. Ad hoc dico quod immo utrumque istorum scitum et demonstratum est. Quia utrumque eorum ante demonstrationem dubitabatur, et post demonstrationem, in virtute ipsius demonstrationis, scitur cum certitudine et aufertur dubitatio; modo hoc est scire per demonstrationem.
Sed ad hoc isti dicunt quod non in virtute demonstrationis scimus istam 'aliqua substantia separata est', sed in virtute illius consequentiae 'aliqua substantia est separata; ergo aliqua substantia separata est cuius consequentiae antecedens bene fuit demonstratum, et non consequens. Sed haec cavillatio non valet. Quia capiamus praemissas per quas prima demonstrabatur, illae erunt vel per se vel per priores alias demonstrationes evidentes et necessarias +quia aliqua dictarum propositionum et erunt in forma syllogizata et quaelibet dictarum propositionum sequebatur ad eas+. Nam si secunda sequebatur ad primam et primam ad secundam, apparet quod prima sequebatur ad eas, quia quidquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens. Igitur secunda propositio erat syllogizata secundum necessariam consequentiam ex praemissis evidentibus et notioribus ea; et hoc est conclusionem esse demonstratam.
Et absurdum esset dicere quod aliqua propositio ante demonstrationem dubitabatur et facta demonstratione sciatur cum certitudine, et tamen quod hoc non sit in virtute demonstrationis et per demonstrationem. Et habemus in secundo Priorum* unam potestatem syllogismi, quod potest plura concludere; igitur idem syllogismus potest inferre diversas conclusiones demonstrativas, quae omnes conclusiones sunt scitae per demonstrationem.
De quaestione vero'propter quid?' videtur mihi esse dicendum quod ipsa per demonstrationem scitur, sed non solum in virtute formae syllogisticae et necessariae veritatis praemissarum. Immo cum hoc requiritur quod intellectus apprehendat habitudinem causalitatis eius quod per praemissas significabatur ad illud quod per conclusionem significatur, et tunc, quando conclusio virtute principiorum et formae concluditur quia ita est, intellectus propter habitudinem causalitatis prius consideratam supplet ex natura sua quod ita est propter illud.
De quaestione 'propter quid?' dicetur alias seorsum.
Rationes quasi omnes procedunt viis suis.
1-3. Nam de paritate lapidum vel astrorum et de his quae sciuntur per sensum et experientiam dictum est in positione, et de quaestione 'quid est?' alias dicetur.
4. Sed quando dicitur de 'si est', dico quod potest demonstrari sine petitione principii, per syllogismum ex hypothesi, ut 'si B est A est, et est verum quod B est; ergo sequitur quod A est'. Verbi gratia, si motus est aeternus et regularis, ipse est a motore immobili et si motor immobilis est, substantia abstracta est; ergo probato quod motus est aeternus et regularis sequitur quod substantia separata est. Vel omne genitum est ab aliquo agente sibi sufficienter approximato et nobiliori eo genito; sed rana per putrefactionem est genita; ergo est dare generans sibi sufficienter approximatum nobilius ea; et hoc non est nisi substantia separata; ergo talis substantia est. Nec oportet quod omnis demonstratio sit per definitionem <dicens> quod quid est, licet forte demonstratio potissima sic sciretur.
5. Ad aliam auctoritatem, de 'propter quid?', conceditur quod bene concludit quod per demonstrationem non scitur de conclusione propter quid ita est ut <significat> in virtute formae syllogisticae et notitiae principiorum, sed propter considerationem habitudinis causalis praemissarum vel medii ad conclusionem.

Notes