Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 2/Q4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q3 Q5
Latin English
Quaestio 4a
UTRUM POSSIBILE SIT EIUSDEM ESSE DIFFINITIONEM ET DEMONSTRATIONEM
Consequenter quaeritur, quarto, utrum possibile sit eiusdem esse definitionem et demonstrationem, sive quod idem sciatur definitive et demonstrative.
1. Arguitur quod sic: de omnibus est scientia per demonstrationem, scilicet in metaphysica, quae considerat terminos universales esse significantes et ex eis format demonstrationem; etiam aliqua sciuntur definitive; ergo ... et caetera.
2. Item, quidditas et esse eiusdem idem sunt, ut patet quarto* et septimo Metaphysicae*; tamen quidditas rei scitur definitive et esse rei demonstrative; ergo idem scitur definitive et demonstrative.
3. Item, dicitur, primo huius*, quod definitio congregata ex definitione formali et materiali est una tota demonstratio, licet positione differens; modo si aliqualiter definitio est demonstratio, idem est definitio et demonstratio; ideo scitum sic demonstrative scitur per definitionem, et sic syllogismus expositorius significando demonstrationem quid est ***** et significando illud quod demonstrative scitur ***** et hac demonstratione scitur hoc B, et haec demonstratio est definitio; ergo definitive scitur hoc B.
4. Item, passio scitur de subiecto per quam de eo demonstratur, et illa etiam scitur definitive, quia illae saepe diffiniuntur; ergo ... et caetera.
5. Item, omne quod scitur demonstrative propter quid scitur per causam, et illa causa est definitio, ut videtur velle Aristotiles*; ergo quod scitur demonstrative propter quid scitur per definitionem.
6. Item, quarto Metaphysicae*, dicit Aristotiles quod eadem via sit manifestum si est et quid est; sed si est scitur per viam demonstrativam et quid est per uiam definitivam; ergo utrumque scitur et definitive et demonstrative.
Oppositum videtur ponere Aristotiles* sub tribus conclusionibus. Una est quod non omnis cuius est demonstratio est definitio, secunda <est> quod non omnis cuius est definitio est demonstratio, tertia est ad probandum quod nullius eiusdem est definitio et demonstratio. Probatur: quia solius incomplexi est definitio et solius complexi est demonstratio; modo nullum complexum est incomplexum; ergo ... et caetera.
Videtur mihi quod licet Aristotiles faciat istum magnum processum multum difficile, tamen bene possumus distinguere quod duplex est scitum, sive demonstrative sive definitive. Unum potest vocari 'scitum propinquum', aliud 'scitum remotum'. Scita remota sunt res significatae per terminos definitos aut per conclusiones demonstratas, vel per terminos earum. Sed scita propinqua definitive sunt ipsi termini definiti, et scita <propinqua> per demonstrationem sunt ipsae conclusiones demonstratae. Sic enim dicimus quod incomplexum scitur definitive et quod solius incomplexi est definitio, et complexum scitur demonstrative et solius complexi est demonstratio.
Tunc ponuntur conclusiones. Prima est quod idem est scitum remotum per definitionem et demonstrationem. Quia bene sunt eaedem res significatae per terminos diffinientes, vel per terminos definitionis, et significatae per conclusionem demonstratam, seu per terminos conclusionis demonstratae.
Secunda conclusio est quod nullum idem est scitum propinquum per definitionem et demonstrationem. Quia nullum complexum est incomplexum , et tamen, ut dixi, solum complexum scitur demonstrative et solius complexi est demonstratio, et solum incomplexum scitur definitive, loquendo de complexione per affirmationem et negationem et de incomplexione opposita dictae complexioni.
Sed ad hanc <quaestionem> posset dici forte probabiliter quod nec conclusio demonstrationis scitur propria demonstratione nec terminus definitus ipsa definitione, immo demonstrative scitur res se habere ita sicut per conclusionem significatur se habere et per definitiones scitur quae res sit illa quae per terminum definitum significatur. Et si sic dicatur, tunc ponenda sunt duae conclusiones, correspondentes duabus primis.
Prima est quod eadem res scitur definitive et demonstrative.
Secunda conclusio est quod licet eadem res demonstrative vel definitive sciatur, tamen hoc non est secundum eius eandem appropriationem. Immo scitur demonstrative secundum appropriationem eius complexam, affirmativam vel negativam unius termini de altero, et hoc intendimus cum dicimus conclusionem esse demonstrative scitam. Sed res scitur definitive secundum appropriationem eius incomplexam, et hoc vocamus cum <dicimus> diffinibilem sciri definitive.
Ultimo dicendum est quod eadem conclusio scitur demonstrative tamquam formale instrumentum et scitur etiam definitive tamquam partem illius instrumenti totalis, scilicet tamquam per medium demonstrationis.
Ad rationes.
1. Ad primam, illa ratio arguit de scitis remotis. Omnia enim sic sciuntur et definitionibus et demonstrationibus.
2. Eodem modo procedit secunda ratio. Nam quidditas rei et eius esse prout sunt idem non sunt aliud quam ipsa res significabilis per terminos definitivos aut per terminos conclusionis. Tamen aliquando 'quidditas' accipitur <secundo> intentionaliter pro ipso termino diffinibili aut pro ipsa definitione, <et> 'esse rei' accipitur pro propositione praedicante hoc verbum 'est' secundo adiacens de aliquo subiecto. Et sic videtur Aristotiles* aliquando dicere quod non sunt idem quidditas et esse rei.
3. Ad aliam, dicitur quod nulla definitio est demonstratio. Ideo de virtute sermonis falsum est dicere quod definitio congregata sit tota demonstratio positione differens ab ipsa demonstratione. Immo haec propositio implicat contradictionem, scilicet quod definitio sit demonstratio, tamen differat a demonstratione. Sed sensus illius demonstrationis est quod definitio congregata continet tam medium demonstrationis quam praedicatum conclusionis; ideo dicitur tota demonstratio ad istum sensum quod potest ex ea extrahi demonstratio quantum ad praemissas et quantum ad conclusionem.
4. Ad aliam, dico quod passio saepe scitur definitive tamquam scitum propinquum, sed non demonstrative, immo propositio composita ex subiecto et passione et copula.
5. Ad aliam, dico quod illa concludit quod illud quod scitur per demonstrationem tamquam partiale instrumentum scitur per definitionem tamquam per partem illius instrumenti, <quae> quidem pars dicitur medium demonstrationis.
6. Et eodem modo potest glossari auctoritas Aristotilis quod eadem via scitur si est et quid est. Nam per definitionem scitur quid est tamquam per suum totale instrumentum et per eandem definitionem scitur quia est tamquam per partem, sive per medium, sui totalis instrumenti, quod est demonstratio.

Notes