Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 2/Q3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q2 Q4
Latin English
Quaestio 3a
UTRUM OMNIS QUAESTIO SIT QUAESTIO MEDII
Consequenter quaeritur, tertio, utrum omnis quaestio sit quaestio medii.
1. Arguitur quod non: primo, de propositione immediata, posset fieri quaestio utrum homo sit animal rationale mortale; tamen ibi non quaeritur medium, cum non sit ibi medium.
2. Item, quaestio est de conclusione, et non de praemissis, et in conclusione non ponitur medium; ergo quaestio non est illius medii. Maior patet: quia quaestio est dubitabilis propositio; sed conclusio est illa quae est dubitabilis, et non praemissae. Et minor patet de se.
3. Item, quaedam est quaestio quaerens quidditatem rei, ut quaestio quid est, et alia est quaestio quaerens esse rei, ut quaestio si est, et in illis quaestionibus non quaeritur medium. Probatio: quia quidditas est idem cum eo cuius est quidditas, septimo Metaphysicae*; modo impossibile est eiusdem ad se esse aliquod medium; ergo si non habent medium non sunt quaestiones medii.
4. Item, quaestio non est illius quo invento adhuc est quaestio; sed invento medio possibile est quod adhuc quaestio sit, vel dubitatio; ergo ... et caetera. Minor patet: quia habens demonstratum medium et totum syllogismum ordinatum potest dubitare adhuc de forma syllogistica; ideo potest adhuc dubitare de conclusione et, per consequens, adhuc habet quaerere eam; ideo manifestum est quod illa quaestio non est quaestio medii.
Oppositum arguitur per Aristotilem*.
Ista quaestio est facilis. Sed notandum est quod aliquando nihil mente quaerimus licet etiam ore formemus propositionem per modum quaestionis, sicut si principium per se notum formaretur per modum quaestionis, ut utrum possibile sit idem simul inesse et non inesse. Et si talis propositio vocaretur 'quaestio', hoc est valde improprie, cum, sicut dixi, nihil mente quaerimus. Ideo de tali quaestione non intelligimus, sed solum de quaestione de qua intellectus sibi aliquid ignotum quaerit.
Ultra sciendum est quod numquam intellectus aliquid quaereret de quo non esset praecognitio, ita quod de se ipso nullam haberet notitiam. Et hoc quilibet experitur: quia cum quaerit, dubitat, <et> si quaeretur ab eo de quo ipse dubitat, ipse respondebit quod vel de tali re vel de tali propositione, quod non posset respondere nisi haberet de illo aliquem conceptum. Ideo expresse concludit Aristotiles, septimo Metaphysicae*, quod in omni quaestione oportet aliquid esse notum et aliquid ignotum; et si quaestio sit terminabilis, ita quod quaesitum sit invenibile, oportet quod inveniatur per ea quae ante praecognoscuntur et praesciuntur. Et ideo quaestio mentalis est quidam motus animae vel rationis ex praecognitis <ad> aliquid inveniendum ignotum.
Deinde concedendum est quod si praecognita sint sufficientia ad manifestandum quaesitum finale et sint sufficienter ordinata ad quaesitum illud omni eo modo quo sufficiunt ad inquirendum ipsum, statim de necessitate sequitur inventio quaesiti et, per consequens, cessat quaestio. Ergo si duret quaestio quaesiti invenibilis de qua loquitur, necesse est aliquid deficere inter ea quae sunt praecognita et quaesitum finale per quod oporteat devenire ad inveniendum quaesitum finale; et hoc iam vocatur 'medium', quoniam 'medium' dicitur per quod in motu proceditur de termino a quo ad terminum ad quem.
Quibus visis sit prima conclusio quod omnis quaestio proprie dicta quae est alicuius dubitati invenibilis est quaestio medii. Quia omnis quaerens aliquid tamquam finem, si actu quaerat et mente procedat, quaerit illud sine quo quaesitum finale acquiri +vel actu+ non potest. Sed illud est aliquod medium per quod oportet transire, ut dictum fuit. Ergo ratio quaerens aliquid finale quaerit etiam medium. Et est simile sicut de motu locali, quia omnis <homo> uadens ad aliquem terminum uadit etiam ad medium per quod oportet transire, et si non esset medium inter ipsum et terminum, ipse non posset ire, nec quaereret <ire> ad illum terminum, immo iam haberet ipsum.
Secunda conclusio <est> quod non oportet in demonstrativa quaestione quaerere medium demonstrativum illius demonstrationis vel illius quaesiti. Quia, sicut arguebatur, saepe invento medio adhuc quaerimus et dubitamus de conclusione, propter hoc forte quod illud medium inventum nondum est in forma debita applicatum ad quaesitum, ideo non est sufficiens, eo modo quo habetur, ad demonstrandum quaesitum. Tunc ergo, cum adhuc de conclusione quaesita dubitamus, non quaerimus illam, sed quaerimus illud medium per quod oportet transire secundum applicationem debitam illius medii ad extremitates. Et sic adhuc forte possibile est quod medium sit debite applicatum et in debita forma syllogizatum, sed, quia syllogismus non est perfectus, id est non est evidentis formae, adhuc possimus dubitare de conclusione quaesita, propter dubitationem de forma syllogistica. Et tunc ad inveniendum quaesitum finale non quaerimus medium per quod quaesitum syllogizatur, sed quaerimus aliud medium, per quod syllogismus fiat nobis evidentis formae. Et sic patet quo modo omnis quaestio est quaestio medii, sed non semper medii per quod quaesitum finale syllogizatur.
Tunc ad rationes.
1. Ad primam, dico quod de propositione immediata, quae fit per se, nos non quaerimus mente, licet ore formemus eam per modum quaestionis. Et de tali propositione non intendimus.
2. Ad aliam, dico quod non solum illud quaerimus quod per modum quaestionis ore formamus, immo magis illud est nobis notum. Verbi gratia, si ego formem istam quaestionem 'utrum triangulus habeat tres <angulos aequales duobus rectis>', iam ista propositio quae formatur est mihi nota quantum ad formam et modum formationis eius; sed ego quaero de rebus significatis qualiter se habeant, quod scitum volo habere ut propositioni assentiam vel dissentiam. Ideo ad propositum dico quod licet formaliter quaestio verbalis <sit> de conclusione solum, tamen quaerimus media per quae nobis appareat quo modo res significatae se habeant.
3. Ad aliam, dico quod licet nihil sit medium <inter> quidditatem et rem cuius est <quidditas> vel etiam inter esse et rem quae illo esse est, tamen hoc non obstante bene sunt media ad hoc quod sit nobis notum quid est, cum de hoc ante possimus dubitare. Unde similiter videtis quod inter 'triangulum' et 'habere tres angulos aequales duobus rectis' nihil sit medium, quia idem est esse triangulum et habere tres angulos. Tamen conceptus a quo sumitur hoc nomen 'triangulus' et conceptus a quo sumitur hoc verbum* 'habere tres angulos aequales duobus rectis' sunt diversi, et possunt habere medium per quod sciamus an hoc sit verum. Et ita dico in proposito, quoniam alius est conceptus a quo sumitur iste terminus 'homo' et alius a quo sumitur iste terminus 'quidditas' vel 'quod quid est', et alius etiam a quo sumitur hoc verbum 'est'; et ideo nullum est inconveniens quod unus istorum conceptuum de alio dubitetur quod sint conceptus medii per quos vel quibus unus de alio potest sciri.

Notes