Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 2/Q2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q1 Q3
Latin English
Quaestio 2a
UTRUM QUAESTIONES SINT QUATTUOR ET NON PLURES NEC PAUCIORES
Consequenter quaeritur, secundo, utrum quaestiones sint quattuor et non plures nec pauciores.
1. Arguitur quod non sint quattuor: nam quia est et quid est sunt praecognitiones; igitur non quaestiones. Consequentia tenet: quia quaestio est dubitabilis propositio et praecognitio est cognitio evidens; ideo apparet quod praecognitio non est quaestio.
2. Item, illud solum quaeritur quod cum inventum fuerit cessat quaestio: sed hoc est unum tantum, scilicet medium; ergo non sunt quattuor <quaestiones>, sed unum tantum quaeritur; et propter hoc dicit Aristotiles* quod omnis quaestio est quaestio medii; et sic est una quaestio tantum.
3. Item, non est vere scitum nisi unum tantum, scilicet quaestio, cum quaestiones sint aequales his quae vere scimus; ergo est una tantum quaestio.
4. Item, quia est non est quaestio, immo magis assertio; unde nullus dicitur quaerere si dicat quia homo est; ergo non remanebunt nisi tres quaestiones.
5. Deinde arguitur quod sint plures quaestiones quam quattuor: quia quaelibet scientia habet quaestiones, sive interrogationes, proprias, ut habetur primo huius*; tamen sunt plures scientiae quam quattuor; ideo quaestiones sunt plures quam quattuor.
6. Et confirmatur: quia quaestio definitur quod est dubitabilis propositio; sed multo plures sunt propositiones dubitabiles quam quattuor; ergo ... et caetera.
7. Item, problemata sunt quaestiones; tamen problemata, primo Topicorum* et secundo*, distinguuntur plura quam quattuor: quia distinguuntur primo secundum diversitatem scientiarum, et iterum secundum diversitatem praedicamentorum, et iterum etiam penes qualitatem et quantitatem propositionis, et ex tot divisionibus oportet resultare plura membra quam quattuor.
8. Item, sicut quaerimus quid est aut si est, ita saepe quaerimus "quale?", aut "quantum?", aut "ubi est?", et sic de aliis multis modis; ideo plures erunt quaestiones quam quattuor.
Oppositum est Aristotilis.
Dicendum est breviter quod loquendo de virtute sermonis multo sunt plures quaestiones quam quattuor, immo in unaquaque scientia sunt multo plures quam quattuor. Tamen cum hoc stat quod quaestiones sunt quattuor, et non plures nec pauciores. Immo etiam duae sunt quaestiones, et non plures nec pauciores. Quia facias unam quaestionem, quae sit A, et aliam, quae vocetur B, tunc manifestum est quod A et B sunt duae quaestiones, et non plures nec pauciores. Tamen licet haec sit vera 'duae sunt quaestiones quae nec sunt plures nec sunt pauciores', haec est falsa 'nullae sunt plures quaestiones quam duae'. Et haec omnia sunt per se manifesta, sed non intenduntur ad Aristotile.
Ideo, illis relictis, debemus scire quod quaestiones uno modo possunt distingui secundum quaesitiva appropriata diversis praedicamentis, ut 'quia est?' quaerit de substantia, 'quale?' de qualitate, 'quantum?' de quantitate, et 'quo modo illud se habet ad illud' de relatione, et 'ubi est?' de loco, et 'quando?' de tempore. Et ita aliis praedicamentis possunt imponi diversa quaesitiva propria, cum ipsa praedicamenta distinguuntur penes diversos modos praedicandi. Et secundum istum modum distinguendi quaestiones, manifestum est quod modi, seu genera, quaestionum sunt plura quam quattuor.
Aliter distinguit Aristotiles, secundo Topicorum*, quaestiones, seu problemata, per universale, particulare, affirmativum et negativum, non curans de indefinito, quia aequivalet particulari, et etiam non curans de singulari, quia sub scientia non cadit; et sic sunt plura genera problematum, seu quaestionum. Unde sic etiam, in primo huius*, concludit Aristotiles quod omnia genera quaestionum, seu problematum, concluduntur per primam figuram, scilicet universale affirmativum per Barbara, <universale negativum per Celarent, particulare affirmativum per Darii et particulare negativum per Ferio>.
Adhuc alio modo distinguuntur primo Topicorum*, penes distinctionem praedicatorum, ita quod est problema, seu quaestio, de accidente, de proprio, de genere et de definitione. Et sic ista sunt quattuor genera quaestionum ad quae omnes quaestiones reducuntur.
Verum est etiam quod possunt distingui penes hoc verbum 'est', copulam et formale in propositione, quod aliquando est expressum et aliquando est implicatum. Et potest fieri talis distinctio quod vel hoc verbum 'est' ponitur secundo adiacens vel tertio adiacens. Si ponitur secundo adiacens, sic quaerimus de aliquo si est, sive utrum ipsum est, et de hoc, scito quia ipsum est, quaerimus ultra quid ipsum est; et sic sunt duae quaestiones de 'est' secundo adiacente. Aliquando autem quaerimus de 'est' tertio adiacente, ut utrum homo sit album, vel utrum homo sit risibilis, vel utrum homo currat. Et hoc cognito, scilicet quia homo currit, adhuc ignotam causam quaerimus, propter quid homo currit aut propter quid luna eclipsatur. Et sic iterum sunt duae quaestiones de 'est' tertio adiacente. Et ideo secundum istum modum distinctionis resultant quattuor genera quaestionum. Et non est dubium quin quodlibet istorum generum posset iterum distingui, eo quod copula potest esse de praesenti, praeterito vel futuro, vel potest esse modalis aut de inesse. Et iterum quilibet istorum membrorum distinguitur ultra per universale et particulare, affirmativum et negativum, et sic resultarent multa genera et multi modi quaestionum.
Ideo nullum est inconveniens quod secundum aliquam distinctionem ponamus solum duo genera quaestionem, unum de 'est' secundo adiacente, aliud de 'est' tertio adiacente, et secundum ulteriores distinctiones ponamus quattuor genera, seu quattuor modos, quaestionum, distinguendo 'est' secundo adiacens in si est et quid est, et distinguendo 'est' tertio adiacens in quia est et propter quid est. Et secundum istum modum distinctionis enumerat Aristotiles hic quaestiones. Et nullum est inconveniens quod adhuc cuilibet istorum membrorum fiant ulteriores distinctiones, et sic possunt resultare aut duodecim genera, seu modi, aut quattuor, aut centum.
Per hoc ad rationes.
1. Ad primam, dico quod non repugnat scire de aliquibus si est et quid est et de aliis dubitare. Ideo quamuis de aliquibus quid est et quia est sint praecognitiones, tamen etiam de aliis quid est et quia est sunt quaestiones.
2. Ad aliam, dico quod non solum quaeritur medium , sed etiam finis per quem itur ad medium. Et istae quaestiones distinguuntur hoc modo, quantum ad ea quae quaeruntur, ut fines; quaero enim invenire utrum homo est, et tunc quaero quid est, utrum est risibilis vel aliquid aliud.
3. Ad aliam, <quod> nullum est vere scitum nisi quaestio, dico quod licet vere scitum non sit nisi quaestio, tamen multa sunt diversa genera quaestionum, aut decem aut centum.
4. Ad aliam, dico quod licet ista oratio 'quia homo est' non proponatur nisi per modum conclusionis, tamen Aristotiles vocavit eam 'quaestionem' quia quaeritur veritas eius per demonstrationem. Unde certum est quod per idem syncategorematicum quaesitivum fiunt duae quaestiones, una de 'est' secundo adiacente, alia de 'est' tertio adiacente. Possumus enim quaerere si homo est et si homo est risibilis, <an homo est et an homo est risibilis>, et utrum homo est et utrum homo est risibilis; et est idem sensus in istis tribus modis quaerendi, quia in illis accipiuntur 'si' et 'an' pro 'utrum'. Sed Aristotiles ad distinguendum ponit ad placitum istam dictionem 'quia', licet non sit proprius sermo.
5. Ad aliam, concedo quod multae sunt quaestiones, ita quod nobis innumerabiles.
6-8. Et breviter ad omnes responsum est, nisi ad ultimam. Quia aliquis posset dubitare ad quam quaestionem de praedictis reducuntur 'quale?', 'quantum?' <et> 'ubi?'. Et potest responderi quod in illis quaestionibus quaeritur de subiecto substantiali dispositio accidentalis quae se habet ad modum praedicati tertio adiacentis. Unde in responsione apparet quod omne praedicatum est tertio adiacens additum, ut quia homo est albus, aut tricubitus, et sic de aliis; et ideo reducuntur ad quaestionem quia est.

Notes