Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q9

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q8 Q10
Latin English
Quaestio 9a
UTRUM NON ENS POSSIT INTELLIGI VEL SCIRI
Consequenter quaeritur, nono, utrum non ens possit intelligi vel sciri.
1. Arguitur quod sic: quia de vacuo habemus scientiam, et tamen nihil est; igitur ... et caetera.
2. Item, quinto* et sexto Metaphysicae*, dicit Aristotiles quod uno modo accipiendo 'ens' et 'non ens', verum idem est quod ens et falsum idem quod non ens; si ergo non ens est falsum et falsum potest intelligi, ergo et non ens; sed de falso bene habetur scientia, eo quod verum et falsum opponuntur et oppositorum eadem est disciplina, et de veris habemus scientiam; ergo ... et caetera.
3. Item, chimaera est opinabilis; ergo et intelligibilis.
4. Similiter vacuum aut actu infinitum est imaginabile , quia de infinito multi imaginantur ultra caelum spatium infinitum aut etiam vacuum infinitum; sed omne imaginabile est intelligibile; ergo vacuum et actu infinitum sunt imaginabilia; tamen nihil sunt; ergo non ens intelligitur.
5. Item, per haec nomina <'chimaera' et 'vacuum'> significantur chimaera et vacuum, et quod significatur intelligitur; ergo quae nihil sunt intelliguntur.
6.Item, scio vacuum non esse; tamen vacuum esse nihil est; ergo scio illud quod nihil est. Quod autem vacuum esse nihil sit probatur: quia non posses assignare quae res est vacuum non esse nisi tu posses dicere 'vacuum non esse est haec propositio 'vacuum non est, quod non videtur esse verum, quia pari ratione diceretur quod deum esse est una propositio, <quod est falsum>, quia deum fuit necessarium antequam umquam fuerit aliqua propositio.
7. Item, si nulla tonitrua essent, non amitteremus scientiam de tonitruis; ergo de non ente habes scientiam.
Oppositum est Aristotilis dicentis "quod non est non contingit scire"*.
Pono igitur istam conclusionem quod de multis habetur scientia quae non sunt praesentialiter, sed quae fuerunt vel potuerunt esse. Quia per hanc propositionem 'triangulus habet tres angulos aequales duobus rectis', non solum habetur scientiam de triangulis quae nunc sunt, immo etiam de illis quae fuerunt et quae erunt; aliter oporteret si formaretur nouus triangulus quod non haberetur scientia de illo nisi de nouo addisceretur et nisi de nouo fieret demonstratio. Etiam, sicut arguebatur, si non sint modo tonitrua et si non sint stellae comatae, adhuc, hoc non obstante, habemus per librum Meteororum* scientiam de tonitruis et de stellis comatis. Ergo habemus scientiam de rebus quae praesentialiter <non> sunt, <sed> fuerunt vel erunt. <Et> sic<ut> potest demonstrari quod omnis triangulus qui est habet tres ... et caetera, ita omnis qui fuit potest habere tres et caetera, et etiam omnis qui erit. Et sic possumus habere scientiam de illis quae non sunt praesentialiter, sed possunt esse.
Alia conclusio est quod non est possibile intelligere illud quod non est nec fuit nec erit nec potuit esse nec potest esse. Quia oporteret <ponere> hanc propositionem tamquam veram 'quod nec est nec erit nec fuit nec possibile est imaginari esse intelligitur'. Constat quod haec propositio est affirmativa, et tamen subiectum eius pro nullo supponit; ergo illa propositio est falsa. Probatur consequentia: quia ad hoc quod propositio affirmativa sit vera requiritur necessario quod subiectum et praedicatum supponunt pro eodem: copula enim affirmativa designat identitatem, ut dicendo 'homo est album' designatur quod idem sit homo et album; et si dico 'homo cucurrit' vel 'fuit currens', ibi designo quod homo fuit idem quod currens, et sic universaliter de aliis; modo quod nihil est nulli est idem vel diversum*; ergo impossibile est si terminus pro nullo supponit quod termini supponant pro eodem. Et vos scitis quod communiter illa negatur tamquam falsa 'chimaera est chimaera'*, et hoc non est nisi quia termini pro nullo supponunt et sic non supponunt pro eodem.
Item, prima facie videtur sequi 'tu intelligis; ergo aliquid intelligis', et si tu aliquid intelligis, non est verum quod nihil intelligis; ideo videtur repugnare quod intelligamus et nihil intelligamus. Ita si illud quod nec est nec fuit intelligeretur, videretur hoc esse quando haberemus conceptum a quo sumitur hoc nomen'vacuum' vel hoc nomen 'chimaera'. Sed constat quod per illos conceptus non intelligimus nisi entia, quia per hoc nomen 'vacuum' idem quod per suam descriptionem intelligimus. Modo eius descriptio dicens quid nominis est 'locus non repletus corpore'. Et sine dubio per hanc descriptionem nos intelligimus omnia ea quae significantur per haec nomina 'locus' et 'corpus', et illa sunt vera entia. Ita similiter hoc nomen 'chimaera' significat idem quod haec oratio 'animal compositum ex impossibilibus componi', sicut ex corpore hominis, et capite bovis et cauda draconis, et per hanc orationem intelligimus omnia quae significantur per hos terminos 'animal' et 'compositum', et constat quod illae sunt vere res.
Notetis igitur quod termini mentales* sive conceptus simplices semper pro aliquo supponunt, scilicet praesente, praeterito vel saltem possibili et ideo semper habent vel habuerunt correspondentiam in re. Tamen illos conceptus intellectus potest componere uno modo mediante copula affirmativa* vel negativa*, formando propositionem affirmativam vel negativam, et tunc si copulat affirmative et correspondeat identitas, vera est propositio, si non falsa est. Alio modo intellectus potest componere conceptus simplices sine propositione, coniungendo eos per modum determinabilis et determinationis, ut 'homo albus' vel 'homo hinnibilis', et similiter aliquando negative, ut dicendo 'homo non album' et 'homo non risibilis'. Et si res significatae per terminos simplices non sunt eaedem vel non adiaceant sibi invicem eo modo quo significatur per terminum complexum, tunc ille terminus pro nullo supponit. Ergo si ille terminus 'homo hinnibilis' pro nullo supponit, non nihil significat, immo significat omnes homines et omnia hinnibilia, sed taliter quod non est in re debita correspondentia; ideo totalis terminus pro nullo supponit, et sic est de istis terminis 'vacuum' et 'chimaera'.
Ultimo notetis quod nihil plus vel minus, vel nihil etiam aliud, significo vel intelligo ad extra dicendo 'deus est deus' quam dicendo 'deus non est deus', nec etiam dicendo 'nihil est nihil' quam dicendo 'nihil est aliquid' vel etiam dicendo 'aliquid est aliquid', sed easdem res aliter et aliter intelligo et eosdem conceptus simplices earundem rerum aliter et aliter compono apud intellectum*.
Tunc ad rationes.
1. Ad primam, 'de vacuo datur scientia', in quarto Physicorum* negatur illa propositio, quia nec vacuum scitur nec vacuum intelligitur nec potest intelligi si non potest esse. Sed bene concedo quod multae conclusiones sciuntur in quarto Physicorum compositae ex hoc termino 'vacuo'; tamen per illas propositiones non habemus scientiam de vacuo, sed de loco. Unde scire hanc conclusionem 'vacuum non est' est scire quod nullus locus est non repletus corpore, et hoc est habere scientiam de corporibus et locis.
2. Ad aliam, 'uerum est ens, falsum est non ens', hoc est concedendum secundum unam acceptionem impropriam 'entis'; tamen accipiendo 'ens' proprie falsum est ens, quia est una propositio. Et etiam concedo quod de falso habemus scientiam sicut scientia habetur de homine, hoc est dictum quod falsum est significatum per terminum ex quo conclusio demonstrabilis componitur. Tamen bene verum est quod de nullo falso est scientia per modum conclusionis demonstrabilis.
3. Ad aliam dico quod istae sunt falsae 'chimaera est opinabilis'*, 'chimaera est intelligibilis'. Sed concedo quod res sunt intelligibiles tali conceptu a quo sumitur hoc nomen 'chimaera', sicut res sunt intelligibiles tali conceptu a quo sumitur iste terminus complexus 'homo hinnibilis' vel 'homo non risibilis'. Tamen numquam intelligo hominem hinnibilem vel hominem non risibilem, sed intelligo homines et hinnibilia, et si apud intellectum componentur conceptus eorum, dico quod conceptus complexus pro nullo supponit.
4. Similiter nego istas propositiones 'actu infinitum est imaginabile', 'vacuum est imaginabile', si ita sit quod impossibile est vacuum esse. Tamen istam propositionem possum imaginare et opinari 'vacuum est extra totum spatium, vel 'infinitum est extra'. Sed per tales propositiones +appositas+ nec intelligo vel opinor nisi entia quorum conceptus ego sic compono quod propositiones sunt falsae et impossibiles, vel etiam quod termini complexi pro nullo supponunt.
5. Ita etiam ego nego quod chimaera significatur per aliquod nomen, aut etiam vacuum, sed per illa nomina significantur illae res quas dicebam intelligi per illa nomina. Unde hoc nomen 'vacuum' significat et locum et corpus mediante illo conceptu quo concipiebamus et corpus et locum modo expresso per definitionem quid nominis.
6. Ad aliam dico quod vacuum non esse, si accipiatur materialiter pro illa oratione 'vacuum non est', tunc scio vacuum non esse +per illud nomen per quod conclusio demonstrata scitur+. Sed si capitur vacuum non esse significative, et non pro illa propositione, tunc posset concedi quod vacuum <non esse> nihil est, et vacuum non esse nec sciretur nec intelligeretur.
7. Ultima ratio, de tonitruis, uadit viis suis.
Et sic patet quaestio.

Notes