Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q10

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q9 Q11
Latin English
Quaestio 10a
UTRUM AD VERITATEM PROPOSITIONIS REQUIRATUR ET SUFFICIAT QUOD QUALITERCUMQUE IPSA SIGNIFICAT ITA SIT
Consequenter quaeritur, decimo, utrum ad veritatem propositionis requiratur et sufficiat quod qualitercumque ipsa significat ita sit.
1. Arguitur primo quod non sufficiat ad veritatem propositionis, ponendo casum quod aliquis proferat talem propositionem 'ego dico falsum' et nullam aliam proferat. Constat quod illa propositio quam dicit est falsa, et sic patet quod qualitercumque sua propositio significat ita est, cum ipsa significat se esse falsam et ita est; et tamen illa propositio non est vera, cum iam diximus quod ipsa est falsa; ergo ad veritatem propositionis non sufficit esse ita sicut ipsa significat. Quod autem dicta propositio sit falsa probatur: quia vel est falsa vel vera; sed non est vera, quia tunc ipse non dicit verum dicendo quod ipse dicit falsum; et sic esset vera et non vera, quod est impossibile.
2. item, secundo, pono casum quod Socrates et Plato simul dicant uterque alteri 'tu dicis falsum' et nihil plus dicant. Constat quod utraque propositio istorum est falsa, et sic patet quod est ita sicut utraque propositio significat, quia utraque propositio significat quod alter dicit falsum et ita est, quia uterque dicit falsum; et tamen neutra propositio est vera, cum enim iam dictum sit quod utraque est falsa; ergo ad veritatem non sufficit quod ita sit sicut propositio significat. Et quod dictae propositiones sint falsae declaratur: quia qua ratione unus dicit verum, et alter, et qua ratione falsum, et alter; ergo vel ambo dicunt verum, vel ambo dicunt falsum. Non verum; probatio: quia tunc uterque mentiretur in dicendo quod socius suus dicit falsum; ergo ambo dicunt falsum.
3. Item, haec est vera 'chimaera non est chimaera', et tamen non est ita in re sicut ipsa significat: quia nihil est chimaera in re, et quod nihil est nullo modo est; ideo nec ita nec aliter.
4. Item, de Favello qui mortuus est verum est dicere quod ipse currebat velociter; tamen non est ita in re sicut ipsa significat, cum nihil sit de Favello, posito quod omnino sit annihilatus; ergo nihil est in re significata; ergo nec ita nec aliter.
Oppositum dicitur communiter, nec aliter apparet unde propositio dicitur vera.
Et confirmatur per modum loquendi communem. Quia si tu profers aliquam propositionem, si volo affirmare quod tu dicis verum, dicam tibi statim 'ita est sicut tu dicis' et si volo tibi contradicere, dicam 'domine, non ita est sicut vos dicitis'.
Item, Aristotiles, quinto* et sexto Metaphysicae*, vocat verum 'ens' et falsum 'non ens'. ' Et ita etiam, in primo huius, dicit Aristotiles "quod non est non contingit scire"*, et per 'quod non est' intelligit falsam, sicut diametrum esse semidiametrum, id est commensurabile costae, ut exemplificat; modo non uidetur aliqua ratio quare dicto modo verum dicitur 'ens' et falsum 'non ens' nisi propter esse ita et propter non esse ita; ideo ad verum sufficit esse et ad falsum non esse.
Item, veritas sic solet describi quod est adaequatio, seu convenientia, rei intellectae ad intellectum, et non videtur quod haec convenientia sit nisi in essendo in re ita sicut significatur et intelligitur.
Tunc pono conclusiones. Prima <est> quod ad veritatum affirmativae requiritur quod termini supponant pro eodem. Et hoc declaro: primo, quia copula affirmativa* designat unionem et negativa* divisionem, ut satis innuitur tertio de Anima* et sexto Metaphysicae*; modo illa unio est unio formae ad materiam, vel etiam unio unius partis ad aliam, quia quantumcumque forma sit unita materiae, vel una pars alteri parti, tamen non est verum dicere quod forma est materia, vel quod haec pars est illa; ergo unio designata per <copulam> affirmativam non est identitas terminorum, quia in hac propositione 'homo est animal' sunt termini diversi, et tamen propositio est vera; ergo designatur identitas eorum pro quibus supponunt, et sic habetur propositum. Item, idem patet ex communi concepto affirmativae: si enim dico quod A est B, apparet quod sensus est quod A est idem quod B, et si A fuit B, A fuit idem quod B. Item, quodlibet est ipsum et nihil aliud ab ipso, et hoc est quia quodlibet est sibi ipsi idem et nulli alteri.
Secunda conclusio est quod in multis non sufficit ad veritatem affirmativae quod termini supponant pro eodem. Quia ego pono casum quod ego propono istam propositionem 'propositio quam propono est falsa', et ponamus quod nullam aliam proponam quam istam. Verum esset dicere quod illa mea propositio erat falsa, et per consequens non vera. Quoniam si fuisset vera ego non verum dixissem sed falsum, dicendo quod ipsa est falsa. Tamen termini eius supponebant pro eodem, quia illud praedicatum 'falsum' supponit indifferenter pro omni propositione falsa, et sic supponit pro illa, cum sit falsa. Similiter subiectum illud 'propositio quam ego propono' pro eadem propositione supponebat. Ideo ambo termini supponebant pro eodem, et tamen propositio non erat vera, ut dixi. Et similiter esset de omni propositione quae assereret se esse falsam. Illa enim esset falsa et non vera quoniam termini non supponerent pro eodem. Tamen credo quod ubi propositio non assereret se esse falsam nec assereret aliud ad quod sequeretur ipsam esse falsam credo quod sufficeret ad veritatem affirmativae, saltem singularis vel infinitae, quod termini supponerent pro eodem.
Tertia conclusio ponitur quod ad veritatem negativae sufficit quod termini non supponant pro eodem. Quia ex quo termini non supponunt pro eodem, affirmativa non est vera, ut dicit conclusio prima; ergo oportet propositionem negativam illi affirmativae oppositam esse veram.
Quarta conclusio est quod ad veritatem negativae non requiritur quod termini non supponant pro eodem. Quia possibile est quod termini supponant pro eodem et tamen negativa sit vera, ut dictum est: quia haec affirmativa est falsa 'propositio quam dico est falsa'; ergo negativa sibi opposita est vera; tamen adhuc termini supponerent pro eodem, sicut in affirmativa supponerent: sunt enim idem termini et pro eisdem supponunt in affirmativa et in negativa sibi opposita.
Quinta conclusio est quod ad veritatem propositionis de inesse et de praesenti requiritur et sufficit quod qualitercumque ipsa significat esse ita est in re significata vel in rebus significatis. Et hoc ultimum est notum ex vi nominis. Si enim dico quod homo est albus, significo idem esse hominem et album, et ita est si propositio sit vera. Et ex hoc infertur <quod> si non sit res significata, vel etiam res pro qua terminus supponit, propositio talis non est uera, sed falsa.
Sexta conclusio est quod ad falsitatem affirmativae requiritur et sufficit quod non qualitercumque ipsa significat ita sit. Probatio: quia ex remotione ueritatis alicuius propositionis ipsa redditur falsa et non aliter.
Septima conclusio est quod ad veritatem negativae requiritur et sufficit quod non qualitercumque affirmativa sibi opposita significat ita est. Et ratio huius est quia omnino eadem debet esse causa falsitatis affirmativae et veritatis negativae sibi contradictoriae. Unde propter hoc est universaliter verum quod si una contradictoria sit vera, altera sit falsa, et e converso, scilicet quia omnis causa veritatis unius est causa falsitatis alterius, et e converso. Cum ergo causa veritatis affirmativae sit quod est ita sicut ipsa significat, ita causa falsitatis <eius est> quod non est ita sicut significat.
Octaua conclusio est quod ad veritatem negativae non requiritur quod qualitercumque illa significat ita sit. Probatio: quia ipsa non significat aliquid esse nec ita esse, immo potius non esse vel non ita esse; etiam, sicut arguebatur, si nihil sit in re pro qua termini supponunt, apparet quod nec est ita in re nec aliter, quia nullo modo, <et tamen> negativa est vera.
Nona conclusio est quod ad veritatem affirmativae de praeterito, scilicet de 'fuisse', requiritur et sufficit quod qualitercumque ipsa significat fuisse ita fuit.
Et pro ultima conclusione dicendum est proportionabiliter de futuro et proportionabiliter de possibili. Haec enim est vera 'antichristus potest esse', quia qualitercumque haec propositio significat posse <esse> ita potest esse.
Dicendum est etiam proportionabiliter de negativis de praeterito, vel de futuro, vel de possibili, sicut dicebatur de negativis de inesse et de praesenti. Et non dico quod dicatis eodem modo, sed proportionabiliter.
Istis visis respondetur ad rationes.
1. Ad primam, scilicet <de ista propositione> 'ego dico falsum', concedo quod est falsa. Tamen sicut ipsa significat esse ita est, quia significat se esse falsam et ita est. Sed tamen non qualitercumque ipsa significat esse ita est, quoniam omnis propositio de eius forma asserit et designat se esse veram, licet ex significatione terminorum possit cum hoc designare se esse falsam, quia ipsa non solum significat se esse falsam, sed etiam, ex communi condicione propositionis, significat se esse veram, et non est vera. Ideo licet aliqualiter sic significet, non tamen totaliter vel qualitercumque ita est. Ideo est falsa.
2. Ad aliam, de ista propositione 'tu dicis falsum' posito casu praedicto, dico quod utraque est falsa. Ideo sicut utraque significat ita est, non tamen qualitercumque, quia cum hoc quod utraque asserit alteram dicere falsum, utraque etiam, licet non formaliter, tamen consecutive, asserit alteram esse ueram, et consequenter asserit omnem aliam esse veram de qua est eadem ratio sicut de ipsa. Nam de illis duabus est una ratio de una sicut de alia; ideo quaelibet asserendo se ipsam asserit aliam.
3. Ad tertiam, concessum est quod negativa est vera. Unde licet non sit ita in re, tamen est ita in re sicut sua affirmativa opposita significat esse.
4. Ad aliam concedo quod haec est vera 'Favellus currebat velociter', non quia sit ita in re, sed quia fuit ita in re sicut propositio significat fuisse.
Ad rationes utriusque partis potestis dicere quod quia affirmativae de inesse sunt priores aliis, ideo non proprie loquendo sed improprie, causa brevitatis nos omnibus propositionibus solemus attribuere modum loquendi proprie debitum affirmativis de inesse. Ideo utentes tali modo loquendi, improprio de virtute sermonis, nos de qualibet propositione volentes asserere quod sit vera dicimus quod ita est et volentes contradicere dicimus quod ita non est. Tamen per talem sermonem debetis intelligere secundum diversos sensus et diversos modos propositionum, quod si non feceritis multotiens contingit error.
Aliae rationes solvuntur in praecedentibus quaestionibus.

Notes