Authors/Buridan/In libros posteriorum analyticorum/Liber 1/Q5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q4 Q6
Latin English
Quaestio 5a
UTRUM PRAECOGNITIONES SINT DUAE ET NON PLURES NEC PAUCIORES
Consequenter quaeritur, quinto, utrum praecognitiones sint duae, et non plures nec pauciores, scilicet quid est et quia est.
1. Arguitur quod sunt plures: quia praecognita sunt plura; igitur praecognitiones sunt plures quam duae. Antecedens patet: quia praecognita sunt ad minus tria, scilicet subiectum, passio et dignitas, ut patet primo huius. Et consequentia patet: quia oportet alterius praecogniti esse aliam praecognitionem.
2. Item, quaestiones sunt plures quam duae, quia sunt quattuor, ut patet secundo huius; igitur praecognitiones erunt plures quam duae, quia praecognitio et quaestio opponuntur sicut dubitabile et non dubitabile, et quot modis dicitur unum oppositorum, tot modis dicitur et reliquum.
3. Item, una praecognitio est quid est quod dicitur per nomen, et cum illa oportet de subiecto praecognoscere quia est ens, et de dignitate quia est vera; cum igitur sit idem esse ens et esse verum, sequitur quod erunt ad minus tres praecognitiones.
4. Item, omne scitum scitur ex praecognitione, ut patet in prima propositione libri*; igitur si sunt plura scita quam duo, erunt plures praecognitiones quam duae; modo plura sunt scita quam duo, quia sunt quattuor, ut dicitur secundo huius*; ergo ... et caetera.
5. Item, non sunt solum duae praecognitiones secundum numerum, nec secundum speciem aut etiam genus: quia in diversis scientiis oportet esse diversae praecognitiones; immo et subiecta et passiones, in quibus oportet esse praecognitiones, sunt plura secundum numerum, vel secundum speciem vel secundum genus, quam duo; et sic patet quod nullo dictorum modorum duae sint praecognitiones solum; nec videntur esse duae secundum analogiam, quia non apparet quae et quales essent illae analogiae.
6. Deinde arguitur quod sint pauciores quam duae: quia quaestiones non sunt praecognitiones; tamen quia est et quid est sunt quaestiones, ut patet secundo huius*; ergo non sunt praecognitiones, et sic nullae erunt praecognitiones.
7. Item, praecognitum non est praecognitio; sed quia est et quid est sunt praecognita, quia praecognoscuntur de subiecto et passione et dignitate; ergo non sunt praecognitiones.
8. Item, nihil magis videtur esse praecognitio quam quia est dignitatis, vel etiam quid nominis subiecti vel passionis; modo quid nominis docetur per grammaticam, et quia est dignitatis docetur, ut videtur quarto Metaphysicae*, contra negantes prima principia; ergo haec non sunt praecognitiones.
Oppositum arguitur per Aristotilem, dicentem quod dupliciter necesse est praecognoscere, scilicet quid est et quia est, de subiecto, passione et dignitate.
Notandum est quod 'praecognitio' idem est quod 'prior cognitio'; et 'prius' dicitur relative ad 'posterius'; ideo praecognitio dicitur in respectu posterioris cognitionis, et illa cognitio est notitia conclusionis quam innati sumus doceri. Et sciatis quod praecognitiones non solum habent locum in demonstrativis scientiis, immo in omnibus doctrinis, sive sint demonstrativae, sive probabiles vel persuasivae. Et hoc patet per Aristotilem, in littera: quia, declarando primam propositionem libri, inducebat tam in mathematicis scientiis, quae sunt demonstrativae, quam in rhetoricis, quae sunt solum persuasivae. Igitur praecognitio, ut hic accipitur, est cognitio prima notitia doctrinali alicuius conclusionis ex qua fit nobis huius modi notitia conclusionis.
Quibus visis, de virtute sermonis potest poni haec conclusio quod praecognitio est una tantum; similiter praecognitiones sunt duae tantum, et non plures, sicut homines, puta Iohannes et Petrus, sunt duo tantum, et non plures; similiter praecognitiones sunt mille tantum, sicut homines sunt mille. Tamen, ut veniamus ad intentionem Aristotilis et expositorum suorum, dicendum est quod de omnibus nominibus intrantibus demonstrationem, seu processum doctrinalem, necesse est praecognoscere eorum significationes, quia aliter discipulus non posset doceri a doctore. Et hoc est quod vocamus praecognoscere quid est quod dicitur per nomen.
Et circa hoc debetis notare quod in aliquibus non est idem quid nominis et quid rei. Quia nomen pro nullo supponens, cuius modi est hoc nomen 'vacuum', habet bene definitionem explicantem quid nomen significat, tamen non habet definitionem explicantem quid vacuum est, quia vacuum pro nullo supponit; et sic ubi nomen definitum pro nullo supponit, definitio dicens quid nominis* et definitio dicens quid rei* differunt. Tamen, hoc non obstante, aliquae sunt definitiones dicentes quid rei quae sunt dubiae et investigabiles per doctrinam. Sed definitiones dicentes quid nominis non possunt probari, quia significationes nominum sunt ad placitum. Ideo non est inconveniens quod quid nominis sit praecognitio et quid rei sit dubitabilis quaestio.
Deinde, quantum ad quia est, sciendum est quod de praemissis per quas conclusio docetur oportet praecognoscere quod sunt verae, vel quod ita est sicut per eas significatur, aut aliquid proportionabile. Et hoc est quod uocamus praecognoscere de dignitate quia est; nam in una significatione hoc nomen 'ens' significat idem quod 'uerum', ut patet quinto* et sexto* Metaphysicae.
Deinde, etiam de aliquo subiecto oportet praecognoscere hoc praedicatum 'est'. Quia nullus quaerit scientiam quin intendat eam quaerere de aliquo ente praesente, aut praeterito aut futuro, aut saltem possibili; ideo praecognovit aliquid esse, aut fuisse <aut futurum esse>, aut esse possibile, de quo ipse quaerit habere scientiam, sive notitiam, prius dubitatam. Et hoc est quod uocamus de subiecto praecognoscere quid est.
Nunc ergo finaliter dicamus quod duae sunt praecognitiones, et non plures quam duae, ad istum sensum quod omnia quae oportet in doctrina alicuius conclusionis praecognoscere de illis quae intrant demonstrationem, sive processum doctrinalem, nominantur duobus nominibus, scilicet 'quia est' et 'quid est'. Oportet enim de omnibus terminis praecognoscere quid est, scilicet quid est quod dicitur per nomen, et de omni praemissa oportet praecognoscere quia est uera, vel quia ita est sicut per eam significatur, vel aliquid proportionabile; et oportet etiam praecognoscere de aliquo subiecto hoc verbum 'est', vel 'fuit' vel 'erit'.
Tunc solvuntur rationes.
1. Ad primam, concedo quod praecognita remota sunt subiectum, passio et dignitas, vel etiam res significatae per subiecta, passiones et dignitates. Tamen haec non sunt omnibus modis quibus possunt cognosci praecognita; et ideo quaedam sunt praecognita propinqua, scilicet quae de praedictis cognoscuntur, et illa omnia vocantur illis duobus nominibus: de praedictis enim tribus vel praecognoscitur quia est vel quid est; et sic reuertitur sensus prius datus, scilicet in positione.
2. Ad aliam, etiam conceditur quod sunt quattuor quaestiones, id est omnes quaestiones nominantur his quattuor nominibus, de quibus secundo huius uidebitur. Et quando dicitur "quot modis dicitur unum oppositorum, et reliquum", solet dici, et bene, quod hoc non est necessarium quantum ad supposita: quia possunt esse plura bona quam mala, vel nigra quam alba. Sed illa regula intelligitur quantum ad significata, id est quantum ad rationes secundum quas illa nomina significant ea quae significant, ita quod si duo nomina sint ad invicem opposita secundum omnes suas significationes, oportet si unum est aequivocum quod etiam alterum sit aequivocum. Non ergo oportet praecognitiones et quaestiones esse ad invicem aequales secundum numerum, sicut nec alba et nigra.
3. Ad aliam, concedo quod plures sunt quam duae, immo plures quam mille. Tamen, hoc non obstante, omnia quae praecognoscuntur de his quae intrant demonstrationem nominantur illis duobus nominibus superius dictis.
4. Ad aliam similiter concedo quod scita sunt plura quam duo, et etiam plura praecognita quam duo, similiter praecognitiones, quibus tamen non obstantibus adhuc saluatur sensus primus datus.
5. Ad aliam dico quod praecognitiones sunt infinitae quo ad nos, ita quod nullus potest scire quantus sit numerus maximus praecognitionum. Tamen duo nomina, et iam dico duo secundum numerum, possunt significare omnia quae praecognoscuntur de his quae intrant demonstrationem.
6. Ad argumentum quod sint pauciores, concedo quod quaestiones in processu in quo sunt quaestiones non sunt praecognitiones. Ideo est idem quia est cuius est quaestio et quia est cuius est praecognitio, quoniam quia est praemissae est praecognitio et quia est conclusionis est quaestio. Etiam quia est subiecti est praecognitio et aliquando quia est passionis est quaestio. Ita etiam in eodem processu non est quaestio et praecognitio eiusdem quid est, sed saepe quid nominis praecognoscitur et quid rei, sine aliqua definitione, docetur et inquiritur.
7. Ad aliam concedo quod 'quia est' et 'quid est' in nominativo casu accepta non sunt praecognitiones, immo sunt praecognita de subiecto et passione et dignitate, sed eorum quia est et quid est sunt praecognitiones.
8. Ad aliam dico quod quid nominis non potest declarari nisi per voluntariam receptionem discipuli, et non quia intellectus cogatur ad credendum, et hoc non est proprie scientia. Similiter dico quod quia est dignitatis non docetur nec probatur in metaphysica, sed ibi ostenditur bene quo modo negans potest duci ad redargutionem.

Notes